I·O·IIII

Prologues

Prologus

Clement of Llanthony, Unum ex Quattuor

Clemens Lanthoniensis ecclesiae presbiter.1

Huius operis fili karissime causam requiris [et fructum]. Queris et qua fretus auctoritate: quatuor euangelistarum narrationes in unam contraxerim. Queris et tituli \et ordinis/ rationem. Prima igitur duo causa. scilicet. et fructus. licet circa idem versentur: aliqua tandem distinctionis ratione diuidi2 possunt. Causa enim est: ut prae oculis habeam quae ab unoquoque quatuor euangelistarum sunt dicta. quae praetermissa. quae praeoccupata. quae et commemorata. Non enim omnes omnia dicunt. Et quae dicunt: non omnia secundum ordinem naturalem loco suo dicunt. Sed quae posterius facta praeoccupant. et quae ante facta: postea commemorant. Unusquisque autem euangelistarum ut ait beatus Augustinus, sic contexit narrationem suam: ut tanquam nichil praetermittentis series digesta uideatur. Tacitis enim quae non uult dicere. sic ea quae uult dicere illis quae dicebat adiungit: ut ipsa continuo sequi uideantur. Sed cum alter ea dicit quae alter tacuit: diligenter ordo consideratus indicat locum ubi ea potuerit a quo praetermissa sunt insilire. ut ea quae dicere intenderat ita superioribus copularet: tanquam ipsa nullis interpositis sequerentur. Fructus autem huius operis: triplex est.

Primus: quod breuitatis compendium praestat. Ea tamen quae singuli dicunt: nulla breuitate contracta sunt. Quae uero duo uel tres uel omnes: certa abbreuiatione restricta sunt. Semel enim posita sunt: addito autem quicquid quilibet eorum praeter ceteros apponit.

Secundus: quia concordiam quatuor euangelistarum demonstrat. Nec autem alium alii confert. quo dissi|dentes [uel] con[corde]s appareant: sed loca quasi contraria et sibi repugnantia simul ponit. ut ex hoc diligenti inquisitori non esse dissidentiam innotescat.

Tercius: quia ordinem rerum gestarum declarat. ut in seriem ipsorum euangeliorum per hanc distinctionem facilior intelligentie aditus pateat et euangelice ordinationis ratio clarius elucescat. Sed ne simplicitatem meam tanquam de presumpte nouitatis nota cuiuspiam temeritas arguere praesumat: agat pro me [inquit3] eusebius cesariensis episcopus qui ammonium alexandrinum qui usibus ecclesiae ununt pro quatuor euangeliis dereliquit . studium atque industriam super hoc probat. seseque: accepta occasione ex eiusdem uiri studio euangelicorum canonum titulos ordinasse testatur. Agat et Augustinus pro me. qui in libro de concordia quatuor euangelistarum in huiusmodi studium et inchoandi inicia praestat. modumque procedendi demonstrat. et perficiendi facultatem sumministrat.4 Ratio tituli ex supradictis patet. Ordo aut necessitatis est. aut commoditatis aut rationis. Necessitas cogit. commoditas aptat. ratio narrationis ordinem non demutat. |

Notes
  1. Tear in MS. Rendel Harris has: +n[ato] pacem otiumque ↑
  2. diuidi] ?distingiui ins. UC ↑
  3. inquit] om. UC ↑
  4. et perficiendi facultatem sumministrat] om. UC19 ↑
  5. et] om. UC19 ↑
  6. unquam] + nisi UC19 ↑

Prolog

Oon of Foure

Here bigynneþ þe Prolog on o boc maad of þe foure Gospeleris
Clement, a preeste of þe chirche of Lantony, gaderede alle þe sentences of þe foure Gospeleres into o storie. Þre profites ben of þis trauaile. Þe firste, for a man mai han redili what þinges ben seid of eche Gospeler bi hymself, and whiche þinges ben lefte out, and whiche biforn occupied, and whiche ben remembrid. For not alle Gospeleeris seyn alle þinges, and þo þingis whiche þei seyn, þei seyn not alle þingis bi kyndeli ordre in her place, but þei biforn occupien þo þinges þat ben don aftirward, and þei remembren aftirward þo þinges þat ben don biforeto. Þo þingis whiche eche Gospeler seiþ þi hymself ben set forþ withouten eny abregging. Þo þingis whiche two or þre or foure Gospeleris seyn ben set ones and neþeles whateuere þing eche of hem setteþ to withoutenfo.13v oþir, is set forþ opinli. Þe secounde profit is þis: þat þis trauaile scheweþ acordyng of þe foure Gospeleeris. Þe þridde profit is þis: þat þis trauaile declareþ þe ordre of þingis don, þat herbi esiere entring of vndirstonding be opin into þe ordre of þe Gospelis and þat þe resoun of ordinaunce of þe Gospeles be clerere. Þus þe elde Greek doctour Ammonyus lefte o bok for foure Gospeles to þe vses of þe chirche, as Eusebie witnessiþ. Also, þe olde Grec doctor Teofile, þat was from Seynt Petir þe seuenthe Bisschop of Antioche, made oo booc of foure Gospelis, as Seynt Jerome witnesseþ in his Epistolis. Also Seynt Austin in his booc Of Acording of þe Foure Gospelis ʒyueþ bigynnyngis of þis werk and schewith þe maner of procedyng, or goyng forþ, in þis werk and mynystriþ ablitefo.14r to performe. Clement settiþ in þe biginnyng of a chapitre what Gospeler seiþ þe firste sentence, and at ich sentence of anoþir Gospeler he setteþ þe name of þat Gospeler, ʒhe for o word, so þat in many places of his þook þe names of þe Gospeleris ocupyen miche more space þan þe sentences doon. Þerfor, lest þis ofte rehersing and medeling of þe names of þe Gospeleris among þe sentence shulde make þe sentence derk, and cumbre symple mennis wittes, he setteþ in þe bigynnyng of a chapitre alle þe Gospeleris þat treeten þat chapitre and in what place of the Bible.
Here endeþ þe Prolog and biginneþ a Table þat specifieþ euery chapitre of twelue partis in þis þook.