Unum ex Quattuor (Concordia Quattuor Evangelistarum)/Oon of Foure

Clement of Llanthony

Edited by Paul Smith

All rights reserved

© 19842023 

I.I

 

Io In principio erat uerbum et uerbum erat apud Deum et Deus erat uerbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nichil quod factum est: in ipso uita erat et uita erat lux hominum et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non comprehenderunt. Io Et uerbum caro factum est et habitauit in nobis: et uidimus gloriam eius gloriam quasi Unigeniti a Patre plenum gratiae et ueritatis. Io Et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia: quia lex per Moysen data est gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Deum nemo uidit unquam: unigenitus [Filius] qui est in sinu Patris ipse enarrauit.

 

 

 

I.II

 

Mt Liber generationis Iesu Christi filii Dauid filii Abraham. Abraham genuit Ysaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naason Naason autem genuit Salmon Salmon autem genuit Booz de Raab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit Dauid regem Dauid autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Urie Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babilonis. Et post transmigrationem Babilonis Iechonias genuit Salathiel Salathiel autem genuit Zorobabel Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor Azor autem genuit Sadoch Sadoch autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Mathan Mathan autem genuit Iacob Iacob autem genuit Ioseph uirum Mariae de qua natus est Iesus qui uocatur Christus. Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad Dauid generationes quattuordecim: et a Dauid usque ad transmigrationem Babilonis generationes quattuordecim: et a transmigratione Babilonis usque ad Christum generationes quattuordecim. Christi autem generatio sic erat.

 

 

 

I.III

 

Lv Fuit in diebus Herodis regis Iudeae sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia et uxor illius de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. Erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine uicis suae ante Deum secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini: et omnis multitudo populi erat foris orans hora incensi. Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi: et Zacharias turbatus est uidens: et timor irruit super eum. Ait autem angelus ad illum: Ne timeas Zacharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et uocabis nomen eius Iohannem. Et erit gaudium tibi et exultatio et multi in natiuitate eius gaudebunt: Erit enim magnus coram Domino et uinum et cicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae et multos filiorum Israel conuertet ad Dominum Deum ipsorum. Et ipse praecedet ante illum in spiritu et uirtute Heliae ut conuertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam. Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis. Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi euangelizare. Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti uerbis meis quae implebuntur in tempore suo. Et erat plebs expectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognouerunt quod uisionem uidisset in templo: et ipse erat innuens eis et permansit mutus. Et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: Quia sic fecit mihi Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines.

 

 

 

I.IIII

 

Lv In mense autem sexto: missus est Gabriel angelus a Deo in ciuitatem Galileae cui nomen Nazareh ad uirginem desponsatam uiro cui nomen erat Ioseph de domo Dauid et nomen uirginis Maria.

ȻEt ingressus angelus ad eam dixit: Aue gratia plena Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: Ne timeas Maria: inuenisti enim gratiam apud Dominum. Ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi uocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem Dauid Patris eius et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam uirum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superueniet in te et uirtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur ex te sanctum uocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua et hic mensis est sextus illi quae uocatur sterilis quia non erit impossibile apud Deum omne uerbum. Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum uerbum tuum. Et discessit ab illa angelus.

 

 

I.V

 

Lv Exurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem Iudae et intrauit in domum Zachariae et salutauit Elisabeth. Et factum est ut audiuit salutationem Mariae Elisabeth exultauit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamauit uoce magna et dixit: Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus uentris tui. Et unde hoc mihi ut ueniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est uox salutacionis tue in auribus meis: exultauit in gaudio infans in utero meo. Et beata quae credidisti quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum et exultauit spiritus meus in Deo salutari meo quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui: deposuit potentes de sede et exaltauit humiles: esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reuersa est in domum suam.

 

 

 

I.VI

 

Mt Cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph ante quam conuenirent inuenta est in utero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem uir eius cum esset iustus et nollet eam traducere uoluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph Fili Dauid noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est: pariet autem filium et uocabis nomen eius Iesum: ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce uirgo in utero habebit et pariet filium et uocabunt nomen eius Emanuel quod est interpretatum Nobiscum Deus. Exurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam: et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum.

 

 

 

I.VII

 

Lv Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium. Et audierunt uicini et cognati eius quia magnificauit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei. Et factum est in die octauo uenerunt circumcidere puerum et uocabant eum nomine Patris sui Zachariam. Et respondens mater eius dixit: Nequaquam sed uocabitur Iohannes. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui uocetur hoc nomine. Innuebant autem patri eius quem uellet uocari eum. Et postulans pugillarem scripsit dicens: Iohannes est nomen eius. Et mirati sunt uniuersi. Apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes uicinos eorum et super omnia montana Iudeae diuulgabantur omnia uerba haec. Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quid putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetauit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel quia uisitauit et fecit redemptionem plebis suae. Et erexit cornu salutis nobis in domo Dauid pueri sui sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius. Salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos: ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti iusiurandum quod iurauit ad Abraham Patrem nostrum daturum se nobis. Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus illi in sanctitate et iusticia coram ipso omnibus diebus nostris. Et tu puer propheta Altissimi uocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare uias eius ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum per uiscera misericordiae Dei nostri in quibus uisitauit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in uiam pacis. Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel.

 

 

 

I.VIII

 

Lv Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur uniuersus orbis. Haec descriptio prima facta est a praeside Siriae Cirino. Et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam ciuitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de ciuitate Nazareth: in Iudeam ciuitatem Dauid quae uocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia Dauid ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate. Factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret et peperit filium suum primogenitum: et pannis eum inuoluit et reclinauit eum in praesepio quia non erat eis locus in diuersorio. Et pastores erant in regione eadem uigilantes et custodientes uigilias noctis supra gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim euuangelizo uobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est uobis hodie Saluator qui est Christus Dominus in ciuitate Dauid. Et hoc uobis signum: inuenietis infantem pannis inuolutum et positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo miliciae caelestis laudantium Deum et dicentium: Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad inuicem: Transeamus usque Bethleem et uideamus hoc uerbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis. Et uenerunt festinantes et inuenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. Uidentes autem cognouerunt de uerbo quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes qui audierunt mirati sunt de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Maria autem conseruabat omnia uerba haec conferens in corde suo. Et reuersi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et uiderant sicut dictum est ad illos.

 

 

 

I.IX

 

Lv Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer uocatum est nomen eius Iesus quod uocatum est ab angelo prius quam in utero conciperetur.

 

 

 

I.X

 

Mt Cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudeae in diebus Herodis regis ecce Magi ab oriente uenerunt Ierosolimam dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Ierosolima cum illo: et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethleem Iudeae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethleem terra Iuda: nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes clam uocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis et mittens illos in Bethleem dixit: Ite et interrogate diligenter de puero: et cum inueneritis renuntiate mihi ut et ego ueniens adorem eum. Qui cum audissent regem abierunt. Et ecce stella quam uiderant in oriente antecedebat eos usque dum ueniens staret supra ubi erat puer. Uidentes autem stellam gauisi sunt gaudio magno ualde. Et intrantes domum inuenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adorauerunt eum: et apertis thesauris suis optulerunt ei munera aurum thus et mirram. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam uiam reuersi sunt in regionem suam.

 

 

 

I.XI

 

Mt Qui cum recessissent Lv posteaquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi tulerunt illum in Jerusalem ut sisterent eum Domino sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens uuluam sanctum Domino uocabitur et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum. Et ecce homo erat in Jerusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israel et Spiritus Sanctus erat in eo et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non uisurum se mortem nisi prius uideret Christum Domini. Et uenit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit: Nunc dimittis seruum tuum Domine secundum uerbum tuum in pace quia uiderunt oculi mei salutare tuum quod parasti ante faciem omnium populorum lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tue Israel. Et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur: et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut reuelentur ex multis cordibus cogitationes. Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et uixerat cum uiro suo annis septem a uirginitate sua: et haec uidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die. Et haec ipsa hora superueniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Jerusalem. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reuersi sunt in Galileam in ciuitatem suam Nazareth.

 

 

 

I.XII

 

Mt Et ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Egyptum et esto ibi usque dum dicam tibi: futurum est enim ut Herodes querat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et secessit in Egyptum et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Egypto uocaui filium meum.

 

 

 

I.XIII

 

Mt Tunc Herodes uidens quoniam illusus esset a Magis iratus est ualde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a Magis. Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: Uox in Rama audita est ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt.

 

 

 

I.XIIII

 

Mt Defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Egypto dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius et uade in terram Israel: defuncti sunt enim qui querebant animam pueri. Qui consurgens accepit puerum et matrem eius et uenit in terram Israel. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudea pro Herode patre suo timuit illo ire: et ammonitus in somnis secessit in partes Galilee et ueniens habitauit in ciuitate quae uocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazareus uocabitur.

 

 

 

I.XV

 

Lv Puer autem Iesus crescebat et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. Et ibant parentes eius per omnes annos in Jerusalem in die solempni Pasche. Et cum factus esset Iesus annorum duodecim ascendentibus illis Ierosolimam secundum consuetudinem diei festi consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Jerusalem et non cognouerunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu uenerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos et non inuenientes regressi sunt in Jerusalem requirentes eum. Et factum est post triduum inuenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem eos: stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius. Et uidentes admirati sunt et dixit Mater eius ad illum: Fili quid fecisiti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes querebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me querebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt uerbum quod locutus est ad illos. Et descendit cum eis et uenit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conseruabat omnia uerba haec: in corde suo. Et Iesus proficiebat sapientia etate et gratia apud Deum et homines.

 

 

 

II.I

 

Lv Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cesaris procurrante Pontio Pilato Iudeam tetrarcha autem Galileae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Iturie et Trachonitidis regionis et Lisania Abilinae tetrarcha sub principibus sacerdotum Anna et Caipha factum est uerbum Domini super Iohannem Zacharie filium in deserto. Io Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes: hic uenit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux uera quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognouit. In propria uenit et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri sed ex Deo nati sunt. Et Uerbum caro factum est et habitauit in nobis: et uidimus gloriam eius gloriam quasi Unigeniti a patre plenum gratiae et ueritatis. Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me uenturus est ante me factus est quia prior me erat. Et de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia: quia lex per Moysen data est gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Deum nemo uidit umquam: unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarrauit.

 

 

 

II.II

 

Mr Fuit Iohannes Mt Baptista Mr baptizans et Mt praedicans in deserto Iudeae et dicens: Penitentiam agite: appropinquauit enim regnum caelorum. Lv Et uenit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum penitentiae in remissionem peccatorum. Mt Hic est enim qui dictus est per Ysaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate uiam Domini rectas facite semitas eius. Lv Omnis uallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur: et erunt praua in directa et aspera in uias planas: et uidebit omnis caro salutare Dei. Mt Ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum et zonam pellitiam circa lumbos suos: esca autem eius erat locuste: et mel siluestre. Tunc exiebat ad eum Ierosolima et omnis Iudea et omnis regio circa Iordanen et baptizabantur in Iordane Mr flumine Mt ab eo confitentes peccata sua. Uidens autem multos Phariseorum et Saduceorum uenientes ad baptismum suum dixit eis: Progenies uiperarum quis demonstrauit uobis fugere a futura ira? Facite ergo fructum dignum penitentiae. Et ne uelitis dicere intra uos: Patrem habemus Abraham: dico enim uobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Iam enim securis ad radicem arborum posita est: omnis ergo arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Lv Et interrogabant eum turbe dicentes: Quid ergo faciemus? Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas det non habenti: et qui habet escas similiter faciat. Uenerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum: Magister quid faciemus? At ille dixit ad eos: Nichil amplius quam quod constitutum est uobis faciatis. Interrogabant autem eum et milites dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis neque calumpniam faciatis et contenti estote stipendiis uestris.

 

 

 

II.III

 

Lv Existimante autem populo: et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus Io miserunt Iudaei ab Ierosolimis sacerdotes et Leuitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus est et non negauit: et confessus est: Quia non sum ego Christus. Et interrogauerunt eum: Quid ergo? Helias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. Dixerunt ergo ei: Quis es? Ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso? Ait: Ego uox clamantis in deserto: Dirigite uiam Domini sicut dixit Ysaias propheta. Et qui missi fuerant erant ex Phariseis: et interrogauerunt eum et dixerunt ei: Quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta? Respondit eis Iohannes dicens: Mt Ego quidem baptizo uos in aqua in penitentiam. Io Medius autem uestrum stetit quem uos non scitis ipse est qui post me uenturus est qui ante me factus est Mt forcior me Io cuius ego non sum dignus Mr procumbens Lv soluere corrigiam calciamentorum eius: Mt neque calciamenta portare: ipse uos baptizabit in Spiritu Sancto et igni Lv cuius uentilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem comburet igni inextinguibili. Multa quidem et alia exhortans: euuangelizabat populo. Io Haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans.

 

 

 

II.IIII

 

Mr Et factum est in diebus illis uenit Iesus a Nazareth Galilee Mt in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo. Iohannes autem prohibebat eum dicens: Ego a te debeo baptizari et tu uenis ad me? Respondens autem Iesus dixit ei: Sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum Mr et baptizatus est Iesus in Iordane ab Iohanne. Mt Baptizatus autem confestim ascendit de aqua. Lv Factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante Mt ecce aperti sunt ei celi et uidit Spiritum Dei descendentem Lv corporali specie Mt sicut columbam uenientem super se Mr et manentem in ipso. Mt Et ecce Lv uox de caelo facta est Mt dicens: Lv Tu es Filius meus dilectus: in te Mt bene Lv complacuit mihi. Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli qui fuit Matthat qui fuit Leui qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph qui fuit Mathathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Nagge qui fuit Maath qui fuit Mathathie qui fuit Semei qui fuit Ioseph qui fuit Iuda. qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathiel qui fuit Neri qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Elmodan qui fuit Er qui fuit Iesu qui fuit Heliezer qui fuit Iorim qui fuit Mathath qui fuit Leui qui fuit Simeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Heliachim qui fuit Melcha qui fuit Menna qui fuit Mathatha qui fuit Nathan qui fuit Dauid qui fuit Iesse qui fuit Obeth qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naason qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae qui fuit Iacob qui fuit Ysaac qui fuit Abrahae qui fuit Thare qui fuit Nachor qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phaleg qui fuit Eber qui fuit Sale qui fuit Cainan qui fuit Arphaxath qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech qui fuit Matusale qui fuit Enoch qui fuit Iarech qui fuit Malalehel qui fuit Cainan qui fuit Enos qui fuit Sed qui fuit Adam qui fuit Dei.

 

 

 

II.V

 

Lv Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et Mr statim Mt tunc ductus est in desertum a Spiritu ut temptaretur a Diabolo. Mr Et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Sathana. Lv Et nichil manducauit in diebus illis. Mr Eratque cum bestiis et angeli ministrabant ei. Mt Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit. Et accedens temptator Lv Diabolus Mt dixit ei. Si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant. Qui respondens Lv ad illum Mt dixit: Scriptum est: Lv Quia Mt non in solo pane uiuit homo sed in omni uerbo quod procedit de ore Dei. [Mt] Iterum assumpsit eum Diabolus Lv et duxit illum Mt in montem excelsum ualde et ostendit ei Lv in momento temporis Mt omnia regna mundi et gloriam eorum et dixit illi: Lv Tibi dabo potestatem hanc uniuersam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui uolo do illa: tu ergo si Mt cadens Lv adoraueris coram me erunt tua omnia. Mt Tunc Lv respondens Iesus dixit illi: Mt Uade Sathana! Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli seruies. [Mt] Tunc assumpsit eum Diabolus Lv et duxit illum Mt in sanctam ciuitatem Lv Jerusalem Mt et statuit eum supra pinnaculum templi et dixit ei: Si Filius Dei es mitte te Lv hinc deorsum. Scriptum est enim quod angelis suis mandauit de te ut conseruent te et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Et respondens Mt ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum. Lv Et Mt tunc Lv consummata omni temptatione Mt reliquit eum Diabolus Lv usque ad tempus Mt et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.

 

 

 

II.VI

 

Io Altera die uidit Iohannes Iesum uenientem ad se et ait: Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi. Hic est de quo dixi: Post me uenit uir qui ante me factus est quia prior me erat. Et ego nesciebam eum sed ut manifestetur in Israel propterea ueni ego in aqua baptizans. Et testimonium perhibuit Iohannes dicens: Quia uidi Spiritum descendentem quasi columban de celo et mansit super eum: et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit: Super quem uideris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et ego uidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.

 

 

 

II.VII

 

Io Altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo et respiciens Iesum ambulantem dicit: Ecce agnus Dei. Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. Conuersus autem Iesus et uidens eos sequentes se dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi: quod dicitur interpretatum Magister: ubi habitas? Dicit eis: Uenite et uidete. Uenerunt et uiderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. Erat autem Andreas frater Symonis Petri unus ex duobus qui audierant a Iohanne et secuti fuerant Iesum. Inuenit hic primum fratrem suum Symonem et dicit ei: Inuenimus Messiam. Quod est interpretatum Christus. Et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus dixit: Tu es Symon filius Iohanna: tu uocaberis Cephas: quod interpretatur Petrus.

 

 

 

II.VIII

 

Io In crastinum uoluit exire in Galileam et inuenit Philippum. Dicit ei Iesus: Sequere me. Erat autem Philippus a Bethsaida ciuitate Andreae et Petri. Inuenit Philippus Nathanael et dicit ei: Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae inuenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth. Et dicit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Ueni et uide. Uidit Iesus Nathanael uenientem ad se et dicit de eo: Ecce uere Israelita in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus et dixit ei: Prius quam te Philippus uocaret cum esses sub ficu uidi te. Respondit ei Nathanael et ait: Rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israel! Respondit Iesus et dixit ei: Quia dixi tibi: Uidi te sub ficu credis? Maius his uidebis. Et dixit ei: Amen amen dico uobis: Uidebitis celum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis.

 

 

 

II.IX

 

Io Et die tercia nuptiae facte sunt in Chana Galilee et erat mater Iesu ibi: uocatus est autem Iesus et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente uino dicit mater Iesu ad eum: Uinum non habent. Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est mulier? Nondum uenit hora mea. Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit uobis facite. Erant autem ibi lapideae hidriae sex positae secundum purificationem Iudeorum capientes singule metretas binas uel ternas. Dicit eis Iesus: Implete hidrias aqua. Et impleuerunt eas usque ad summum. Et dicit eis Iesus: Haurite nunc et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustauit architriclinus aquam uinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui hauserant aquam uocat sponsum architriclinus et dicit ei: Omnis homo primum bonum uinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est: tu autem seruasti uinum bonum usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Iesus in Chana Galilee et manifestauit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius.

 

 

 

II.X

 

Io Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus. Et prope erat Pascha Iudeorum et ascendit Ierosolimam Iesus. Et inuenit in templo uendentes boues et oues et columbas et nummularios sedentes: et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oues quoque et boues et nummulariorum effudit es et mensas subuertit: et his qui columbas uendebant dixit: Auferte ista hinc et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Recordati sunt uero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tue comedit me. Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? Respondit Iesus et dixit eis: Soluite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis edificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud? Ille autem dicebat de templo corporis sui. Cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt Scripture et sermoni quem dixit Iesus. Cum autem esset Ierosolimis in Pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius uidentes signa eius quae faciebat. Ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.

 

 

 

II.XI

 

Io Erat autem homo ex phariseis Nichodemus nomine princeps Iudeorum: hic uenit ad Iesum nocte et dixit ei: Rabbi scimus quia a Deo uenisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo. Respondit Iesus et dixit ei: Amen amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit denuo non potest uidere regnum Dei. Dicit ad eum Nichodemus: Quomodo potest homo nasci cum sit senex? Numquid potest in uentrem matris suae iterato introire et renasci? Respondit ei Iesus: Amen amen dico tibi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne caro est: et quod natum est ex Spiritu spiritus est. Non mireris quia dixi tibi: Oportet uos nasci denuo. Spiritus ubi uult spirat et uocem eius audis sed non scis unde ueniat aut quo uadat: sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Respondit Nichodemus et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Respondit Iesus et dixit ei: Tu es magister in Israel et haec ignoras? Amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod uidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi uobis et non creditis quomodo si dixero uobis celestia credetis? Et nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit Filius hominis qui est in caelo. Et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat uitam aeternam. Sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat uitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut saluetur mundus per ipsum. Qui credit in eum non iudicatur: qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem iudicium quia lux uenit in mundum dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui mala agit odit lucem et non uenit ad lucem ut non arguantur opera eius: qui autem facit ueritatem uenit ad lucem ut manifestentur opera eius quia in Deo sunt facta.

 

 

 

II.XII

 

Io Post haec uenit Iesus et discipuli eius in Iudeam terram illic demorabatur cum eis et baptizabat. Erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et ueniebant et baptizabantur: nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes. Facta est ergo questio ex discipulis Iohannis cum Iudeis de purificatione. Et uenerunt ad Iohannem et dixerunt ei: Rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes ueniunt ad eum. Respondit Iohannes et dixit: Non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum. Ipsi uos testimonium mihi perhibetis quod dixerim: Ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam sponsus est: amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter uocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Illum oportet crescere me autem minui. Qui de sursum uenit supra omnes est: qui est de terra de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo uenit supra omnes est: et quod uidit et audiuit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit. Qui autem accipit eius testimonium signauit quia Deus uerax est. Quem enim misit Deus uerba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. Qui credit in Filium habet uitam aeternam: qui autem incredulus est Filio non uidebit uitam aeternam sed ira Dei super eum manet.

 

 

 

II.XIII

 

Lv Herodes autem tetrarcha cum corriperetur a Iohanne de Herodiade uxore Mr Philippi fratris sui quia duxerat eam Lv et de omnibus malis quae fecit Herodes adiecit et hoc supra omnia Mr misit ac tenuit Iohannem Mt et alligauit eum. Lv et inclusit in carcere. Mt Dicebat enim illi Iohannes: Mr Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Herodias autem insidiabatur illi et uolebat occidere eum nec poterat: Herodes enim metuebat Iohanen sciens eum uirum iustum et sanctum. Mt Et uolens eum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant Mr et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat.

 

 

 

III.I

 

Mt Cum autem audisset Iesus quod Iohannes traditus esset Io ut cognouit quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes – quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius – reliquit Iudeam et iterum abiit Lv in uirtute spiritus in Galileam. Io Oportebat autem eum transire per Samariam. Uenit ergo Iesus in ciuitatem Samariae que dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph Filio suo: erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem: hora autem erat quasi sexta. Uenit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere: discipuli enim eius abierant in ciuitatem ut cibos emerent. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Iudeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. Respondit Iesus et dixit ei: Si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam uiuam. Dicit ei mulier: Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est: unde ergo habes aquam uiuam? Numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis hunc puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et peccora eius? Respondit Iesus et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum. Sed aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. Dicit ad eum mulier: Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque ueniam huc haurire. Dicit ei Iesus: Uade uoca uirum tuum et ueni huc. Respondit ei mulier et dixit: Non habeo uirum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti quia non habeo uirum. Quinque enim uiros habuisti et nunc quem habes non est tuus uir. Hoc uere dixisti. Dicit ei mulier: Domine uideo quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adorauerunt et uos dicitis quia Ierosolimis est locus ubi adorare oportet. Dicit ei Iesus: Mulier crede mihi quia uenit hora quando neque in monte hoc neque in Ierosolimis adorabitis Patrem. Uos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudeis est. Sed uenit hora et nunc est quando ueri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et ueritate: nam et Pater tales querit qui adorent eum. Spiritus est Deus et eos qui adorant eum in Spiritu et ueritate oportet adorare. Dicit ei mulier: Scio quia Messias uenit – qui dicitur Christus – cum ergo uenerit ille nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Iesus: Ego sum qui loquor tecum. Et continuo uenerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur: nemo tamen dixit: Quid queris aut quid loqueris cum ea? Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in ciuitatem et dicit illis hominibus: Uenite et uidete hominem qui dixit mihi omnia quecumque feci: numquid ipse est Christus? Exierunt de ciuitate et ueniebant ad eum. Interea rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi manduca. Ille autem dixit eis. Ego cibum habeo manducare quem uos non scitis. Dicebant ergo discipuli eius ad inuicem: Numquid atulit aliquis ei manducare? Dicit eis Iesus: Meus cibus est ut faciam eius uoluntatem qui misit me ut perficiam opus eius. Nonne uos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis uenit? Ecce dico uobis: Leuate oculos uestros et uidete regiones quia albae sunt iam ad messem: et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in uitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. In hoc enim est uerbum uerum quia alius est qui seminat et alius est qui metit. Ego uos misi metere quod non uos laborastis: alii laborauerunt et uos in labores eorum introistis. Ex ciuitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter uerbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quecumque feci. Cum uenissent ergo ad illum Samaritani rogauerunt eum ut ibi maneret: et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter sermonem eius: et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audiuimus et scimus quia hic est uere Saluator mundi.

 

 

 

III.II

 

Io Post duos autem dies exiit inde et abiit in Galileam: ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in patria sua honorem non habet. Cum ergo uenisset in Galileam exceperunt eum Galilei cum uidissent omnia que fecerat Ierosolimis in die festo: et ipsi enim uenerant ad diem festum. Uenit ergo iterum in Chana Galilee ubi fecit aquam uinum. Et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum: hic cum audisset quia Iesus adueniret a Iudea in Galileam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius: incipiebat enim mori. Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa et prodigia uideritis non creditis. Dicit ad eum regulus: Domine descende prius quam moriatur filius meus. Dicit ei Iesus: Uade. Filius tuus uiuit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat. Iam autem eo descendente serui occurrerent ei et nuntiauerunt dicentes quia filius eius uiueret. Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerat. Et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognouit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus: Filius tuus uiuit et credidit ipse et domus eius tota. Hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum uenisset a Iudea in Galileam. Lv Et fama exiit per uniuersam regionem de illo. Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.

 

 

 

III.III

 

Lv Factum est autem cum turbe irruerunt in eum ut audirent uerbum Dei et ipse stabat secus stagnum Genesareth et uidit duas naues stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant et lauabant retia. Ascendens autem in unam nauem quae erat Symonis rogauit eum ut a terra reduceret pusillum: et sedens docebat de nauicula turbas. Ut cessauit autem loqui dixit ad Symonem: Duc in altum et laxate retia uestra in capturam. Et respondens Symon dixit illi: Preceptor per totam noctem laborantes nichil cepimus: in uerbo autem tuo laxabo rete. Et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum. Et annuerunt sociis qui erant in alia naui ut uenirent et adiuuarent eos: et uenerunt et impleuerunt ambas nauiculas ita ut pene mergerentur. Quod cum uideret Symon Petrus procidit ad genua Iesu dicens: Exi a me quia homo peccator sum Domine. Stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant: similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedei qui erant socii Symonis. Et ait ad Symonem Iesus: Noli timere: ex hoc iam homines eris capiens. Et subductis ad terram nauibus relictis omnibus secuti sunt eum.

 

 

 

III.IIII

 

Lv Et uenit Nazareth ubi erat nutritus et intrauit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam: et surrexit legere. Et traditus est illi liber Ysaie prophete: et ut reuoluit librum inuenit locum ubi scriptum erat: Spiritus Domini super me: propter quod unxit me euuangelizare pauperibus misit me sanare contritos corde predicare captiuis remissionem et cecis uisum dimittere confractos in remissione predicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit: et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Cepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus uestris. Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in uerbis gratie que procedebant de ore ipsius et dicebant: Nonne hic est filius Ioseph? Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura te ipsum: quanta audiuimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua. Ait autem: Amen dico uobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua. In ueritate dico uobis: multae uiduae erant in diebus Heliae in Israel quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta esset fames magna in omni terra: et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sarepta Sydoniae ad mulierem uiduam. Et multi leprosi erant in Israel sub Heliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Sirus. Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes et surrexerunt et eiecerunt illum extra ciuitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem ciuitas illorum erat edificata ut precipitarent eum. Ipse autem transiens per medium illorum ibat.

 

 

 

III.V

 

Mt Et relicta ciuitate Nazareth: uenit et habitauit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Neptalim. ut adimpleretur quod dictum est per Ysaiam prophetam: Terra Zabulon et terra Neptalim: uia maris trans Iordanen Galileae gentium: populus qui sedebat in tenebris uidit lucem magnam. Et sedentibus in regione umbrae mortis: lux orta est eis. Exinde coepit Iesus predicare Mr euangelium regni Dei: Mt et dicere: Mr Penitemini et credite euangelio: quoniam impletum est tempus: et appropinquauit regnum Dei.

 

 

 

III.VI

 

Mr Et preteriens Mt iuxta mare Galileae uidit duos fratres Simonem qui uocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare: erant enim piscatores. Et ait illis: Uenite post me et faciam uos fieri piscatores hominum. At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. Et procedens inde Mr pusillum: Mt uidit alios duos fratres Iacobum Zebedei et Iohannem fratrem eius Mr et ipsos Mt in naui cum Zebedeo patre eorum reficientes retia sua Mr et statim uocauit eos. Mt Illi autem statim retibus relictis et patre Mr in naui cum mercennariis secuti sunt eum.

 

 

 

III.VII

 

Mr Et ingrediuntur Capharnaum Lv ciuitatem Galilee. Mr Et statim sabbatis ingressus in synagogam docebat eos. Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribe. Et erat homo in synagoga eorum in spiritu immundo. Et exclamauit Lv uoce magna dicens: Sine: quid nobis et tibi Iesu Nazarene? Uenisti perdere nos? Scio te quis sis: Sanctus Dei. Mr Et comminatus est ei Iesus dicens: Omutesce et exi de homine! Et Lv cum Mr discerpens eum spiritus immundus Lv proiecisset in medium Mr exclamans uoce magna exiit ab eo Lv nichilque eum nocuit. Et factus est pauor in omnibus. Mr Et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? Quae doctrina haec noua Lv quia in potestate et in uirtute spiritibus immundis imperat Mr et obediunt ei. Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galileae.

 

 

 

III.VIII

 

Mr Et protinus egredientes de sinagoga uenerunt in domum Symonis et Andree cum Iacobo et Iohanne. Decumbebat autem socrus Symonis Lv tenebatur magnis febribus. Mr Et statim dicunt ei de illa Lv et rogauerunt eum pro ea. Et stans super illam imperauit febri. Mr Et accedens eleuauit eam apprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris. Lv et continuo Mt surrexit et ministrabat eis.

 

 

 

III.IX

 

Mr Uespere autem facto cum occidisset sol Lv omnes qui habebant Mr afferebant Lv et ducebant Mr ad eum omnes male habentes et daemonia habentes: et erat omnis ciuitas congregata ad ianuam. Lv At ille singulis manus inponens Mt omnes Mr qui uexabantur uariis languoribus Lv curabat. Mt Ut adimpleretur quod dictum est per Ysaiam prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit et egrotationes portauit. Mr Et daemonia multa Mt uerbo eiciebat Lv clamantia et dicentia quia Tu es Filius Dei. Et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum.

 

 

 

III.X

 

Mr Et diluculo ualde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat. Et persecutus est eum Symon et qui cum illo erant: et cum inuenissent eum dixerunt ei quia omnes querunt te. Et ait illis: Eamus in proximos uicos et ciuitates ut et ibi predicem: ad hoc enim ueni. Lv Et turbae requirebant eum et uenerunt usque ad ipsum et detinebant eum ne discederet ab eis. Quibus ille ait quia et aliis ciuitatibus oportet me euangelizare regnum Dei quia ideo missus sum. Mr Et erat predicans in synagogis eorum et omni Galilea et daemonia eiciens.

 

 

 

III.XI

 

Mt Videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum. Lv Factum est autem ambulantibus illis in uia Mt accedens unus scriba ait illi: Magister sequar te quocumque ieris. Et dicit ei Iesus: Uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Lv Ait autem ad alterum: Sequere me. Ille autem dixit: Domine permitte mihi primum ire et sepelire Patrem meum. Dixitque ei Iesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem uade annuntia regnum Dei. Et ait alter: Sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt. Et ait illi Iesus: Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei.

 

 

 

III.XII

 

Mt Et ascendente eo in nauiculam secuti sunt eum discipuli eius Lv et ait ad illos Mr in illa die cum sero esset factum: Lv Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. Mr Et dimittentes turbam assumunt eum ita ut erat in naui: et aliae naues erant cum illo. Lv Nauigantibus autem illis Mt ecce Lv descendit procella uenti in stagnum Mt et motus magnus factus est in mari Mr et fluctus mittebat in nauem Mt ita ut nauicula operiretur fluctibus Lv et compellebantur et periclitabantur. Mt Ipse uero Mr in puppi supra ceruical Mt dormiebat. Et accesserunt et suscitauerunt eum dicentes: Domine salua nos Mr Magister non ad te pertinet quia perimus? Mt Et dicit eis: Quid timidi estis modice fidei? Lv Ubi est fides uestra? Mr Necdum habetis fidem? Mt Tunc surgens imperauit uentis et Mr dixit mari: Tace obmutesce. Et cessauit uentus et facta est tranquillitas magna. Mt Porro homines mirati sunt Mr et timuerunt timore magno et dicebant ad alterutrum: Lv Quis putas hic est quia et uentis imperat et mari et obediunt Mr ei?

 

 

 

III.XIII

 

Mt Et cum uenisset Mr trans fretum maris in regionem Gerasenorum Lv quae est contra Galileam Mr exeunti ei de naui Lv ad terram Mr statim occurrit de monumentis Lv uir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et uestimento non induebatur neque in domo manebat sed Mr domicilium habebat in monumentis: et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare quoniam sepe compedibus et catenis uinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset et nemo poterat eum domare: et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus. Lv Et agebatur a daemonio in deserta [Mt ita ut nemo posset transire per uiam illam] Lv is ut uidit Iesum Mr a longe cucurrit Lv et procidit ante illum Mr et adorauit eum Lv et exclamans uoce magna dixit: Quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei Altissimi? Mr Adiuro te per Deum ne me torqueas. Lv Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum Mr et interrogabat eum Lv Iesus dicens: Mr Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est quia multi sumus. Et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem. Lv Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abissum irent. Mt Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum Mr circa montem Mt pascens. Demones autem rogabant eum dicentes: Si eicis nos mitte nos in gregem porcorum Mr ut in eos introeamus. Et concessit eis statim Iesus. Mt Et ait illis: Ite. At illi exeuntes Lv ab homine Mt abierunt in porcos: et ecce Mr magno impetu Mt totus grex Mr praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare. Lv Quod ut uiderunt factum Mt pastores fugerunt et uenientes in ciuitatem Lv et in uillas Mr et in agros Mt nuntiauerunt omnia Mt et ecce tota ciuitas exiit Mr uidere quid esset factum Lv et uenerunt ad Iesum et inuenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant uestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt. Nuntiauerunt autem illis et qui uiderant quomodo sanus factus esset a legione Mr et de porcis. Lv Et rogauerunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet Mr a finibus eorum Lv quia timore magno tenebantur. Mr Cumque ascenderet nauem Lv rogabat illum uir a quo daemonia exierant ut cum eo esset. Mr Et non admisit eum sed Lv dimisit eum Iesus dicens: Redi in domum tuam Mr ad tuos et annuncia illis quanta tibi fecerit Dominus et misertus sit tui. Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur. Mt Et ascend[ens] in nauiculam Mr Iesus Mt transfretauit. Lv Factum est autem cum redisset Iesus Mr rursus trans fretum conuenit turba multa ad illum Lv erant enim omnes expectantes eum Mr et erat circa mare.

 

 

 

III.XIIII

 

Mr Et iterum intrauit Capharnaum post dies: et auditum est quod in domo esset. Et conuenerunt multi: ita ut non caperet neque ad ianuam. Lv Et ipse sedebat docens: Et erant Pharisaei sedentes et legis doctores: qui uenerant ex omni castello Galilaeae et Iudeae et Jerusalem. Et uirtus domini erat ad sanandum eos. Et ecce uiri Mr uenerunt Lv portantes Mr ad eum Lv hominem Mt iacentem in lecto Lv qui erat paraliticus Mr qui a quattuor portabatur. Lv Et querebant eum inferre et ponere ante eum. Et non inuenientes qua parte eum Mr possent offerre illi prae turba. Lv Ascenderunt supra tectum. Mr Et patefacientes nudauerunt tectum ubi erat Lv et per tegulas summiserunt eum cum lecto Mr in quo iacebat Lv in medium ante Iesum. Quorum fidem ut uidit: dixit Mt paralitico: Confide Fili: Lv remittuntur tibi peccata tua homo. Mt Et ecce Lv ceperunt cogitare Mr in cordibus suis Lv scribae et Pharisaei: dicentes: Quis est hic qui Mr sic Lv loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Ut cognouit autem Iesus Mr spiritu suo Lv cogitationes eorum: respondens dixit ad illos: Mt Ut quid cogitatis mala Mr ista in cordibus uestris? Quid est facilius dicere paralitico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge et tolle grabattum tuum et ambula? Mt Ut autem sciatis quoniam Filius hominis potestatem habet in terra dimit[t]endi peccata: tunc ait paralitico: Mr Tibi dico: Surge tolle grabattum tuum et uade in domum tuam. Lv Et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum. Et stupor apprehendit omnes et magnificabant Deum Mt qui dedit potestatem talem hominibus. Lv Et repleti sunt timore dicentes: Quia uidimus mirabilia hodie. Mr Numquam sic uidimus!

 

 

 

III.XV

 

Lv Et post haec Mr egressus est rursus ad mare. Omnisque turba ueniebat ad eum et docebat eos. Et cum praeteriret Mt inde Iesus Mr uidit Leuin Alphei Lv publicanum sedentem ad Theloneum et ait illi: Sequere me. Et relictis omnibus surgens secutus est eum. Et fecit ei conuiuium magnum Leui in domo sua. Mt Et factum est Mr cum accumberet in domo illius Mt ecce multi publicani et peccatores uenientes Mr simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Erant enim multi qui et sequebantur eum. Lv Et murmurabant Pharisaei et scribae eorum Mr uidentes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis Lv dicentes ad discipulos eius: Mr Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister uester? Mt At Iesus audiens ait Lv ad illos: Mt Non est opus ualentibus medico sed male habentibus. Euntes autem discite quid est: Misericordiam uolo et non sacrificium. Non enim ueni uocare iustos sed peccatores Lv in penitentiam. Mr Et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes. Lv At illi Mr ueniunt et dicunt Lv ad eum: Quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Phariseorum: tui autem edunt et bibunt? Mt Tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes: Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant? Et ait illis Iesus: Lv Numquid potestis filios sponsi dum cum illis sponsus est facere ieiunare? Mr Numquid possunt filii nuptiarum Mt lugere quamdiu cum illis est sponsus? Mr Quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare. Uenient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illis diebus. Lv Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia Mt nemo immittit commissuram panni rudis in uestimentum uetus. Lv Alioquin et nouum rumpit Mr supplementum Lv et ueteri non conuenit commissura a nouo. Mt Tollit enim plenitudinem eius a uestimento et peior [s]cissura fit. Neque mittunt uinum nouum in utres ueteres. Alioquin rumpuntur utres et uinum effunditur et utres pereunt. Sed uinum nouum in utres nouos mittunt et ambo conseruantur. Lv Et nemo bibens uetus statim uult nouum. Dicit enim: Vetus melius est.

 

 

 

III.XVI

 

Mt Haec illo loquente ad eos: Lv ecce uenit uir cui nomen Iayrus: et ipse princeps synagogae erat et Mt accessit Lv et cecidit ad pedes eius Mt et adorauit eum Mr et deprecabatur eum multum dicens. Mt Domine Filia mea Lv unica: fere annorum duodecim Mr in extremis Mt modo. Sed ueni inpone manum super eam Mr ut salua sit et uiuat. Et Mt surgens Iesus Mr abiit cum illo Mt et discipuli eius Mr et sequebatur eum turba multa: et comprimebant illum. Et Mt ecce Mr mulier quae erat in profluuio sanguinis annis duodecim: et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogauerat omnia sua: nec quidquam profecerat: sed magis deterius habebat: cum audisset de Iesu uenit in turba retro et tetigit Mt fimbriam uestimenti eius. Dicebat enim intra se: Mr Quia si uel uestimentum eius tetigero: salua ero. Et confestim siccatus est fons sanguinis eius: et sensit corpore quod sanata esset a plaga. Et statim Iesus cognoscens in semetipso uirtutem quae exierat de eo: conuersus ad turbam: aiebat. Quis tetigit uestimenta mea? Lv Negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant. Preceptor: turbe te comprimunt et affligunt et dicis: quis me tetigit? Mr Et circumspiciebat uidere eam: quae hoc fecerat. Lv Et dixit Iesus. Tetigit me aliquis. Nam et ego noui uirtutem de me exisse. Uidens autem mulier quia non latuit: Mr timens et Lv tremens Lv uenit et procidit ad pedes illius: Et ob quam causam tetigerit eum. Indicauit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. At ipse dixit illi: Mt Confide Filia: fides tua te saluam fecit: Mr uade in pace: et esto sana a plaga tua. Mt Et salua facta est mulier ex illa hora. Mr Adhuc eo loquente: ueniunt ad archisynagogum dicentes: Quia Filia tua mortua est. Quid ultra uexas Magistrum? Iesus autem uerbo quod dicebatur audito: ait archisynagogo: Noli timere. Tantummodo crede Lv et salua erit. Mr Et non admisit quemquam sequi se: nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi. Et uenit in domum archisynagogi: et uidet Mt tibicines et turbam tumultuantem Mr et flentes et eiulantes multum. Et ingressus: ait illis: Quid turbamini et ploratis? Lv nolite flere: Mt recedite: non est enim mortua puella: sed dormit. Et deridebant eum Lv scientes quia mortua esset. Mr Ipse uero eiectis omnibus assumit Patrem et matrem puellae: et qui secum erant: et ingreditur ubi erat puella iacens. Et tenens manum puellae: ait illi: Thalitha cumi. Quod est interpretatum: Puella tibi dico: surge. Lv Et reuersus est spiritus eius. Mr Et confestim surrexit puella: et ambulabat. Et obstupuerunt Lv parentes eius Mr stupore maximo. Et praecepit illis uehementer: ut nemo id sciret. Et dixit dari illi manducare. Mt Et exiit fama haec in uniuersam terram illam.

 

 

 

III.XVII

 

Mt Et transeunte [in]de Iesu: secuti sunt eum duo ceci: clamantes et dicentes: Miserere nostri Fili Dauid. Cum autem uenisset domum accesserunt ad eum ceci. Et dicit eis Iesus: Creditis quia possum hoc facere uobis? Dicunt ei: utique Domine. Tunc tetigit oculos eorum: dicens: Secundum fidem uestram fiat uobis. Et aperti sunt oculi eorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: Uidete ne quis sciat. Illi autem exeuntes diffamauerunt eum in tota terra illa. Egressis autem illis: ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem. Et eiecto daemonio locutus est mutus. Et ammiratae sunt turbae dicentes: Numquam apparuit sic in Israel. Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum eicit daemones.

 

 

 

III.XVIII

 

Mr Et egressus inde: abiit in patriam suam: et sequebantur illum discipuli sui. Et facto sabbato coepit in synagoga docere. Et multi audientes ammirabantur in doctrina eius: dicentes: Unde huic haec omnia? Et quae est sapientia quae data est illi et uirtutes tales quae per manus eius efficiuntur? Nonne iste est faber Filius Mariae: frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Symonis? Nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. Et dicebat eis Iesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua: et in cognatione sua: et in domo sua. Et non poterat ibi uirtutem ullam facere nisi paucos infirmos impositis manibus currauit. Et mirabatur propter incredulitatem illorum.

 

 

 

IIII.I

 

Mt Et circumibat Iesus totam Galileam: docens in synagogis eorum: et praedicans euangelium regni: et sanans omnem langorem et omnem infirmitatem in populo. Et abiit opinio eius in totam Syriam. Et obtulerunt ei omnes male habentes: uariis langoribus et tormentis comprehensos: et qui daemonia habebant: et lunaticos: et paraliticos. Et curauit eos. Et secutae sunt eum turbae multae de Galilea: et de Decapoli: et de Ierosolimis: et de Iudea et de trans Iordanen. Lv Factum est autem in diebus illis: Mt uidens turbas ascendit in montem Lv orare. Et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset: uocauit discipulos suos. Mt Et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius. Lv Et elegit duodecim ex ipsis: quos et apostolos nominauit: Symonem quem cognominauit Petrum: et Andream fratrem eius: Iacobum Mt Zebedei: Lv et Iohannem Mr fratrem Mt eius. Mr Et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui Lv Philippum et Bartholomeum: Matheum et Thomam: Iacobum Alphei et Symonem Mr Cananeum Lv qui uocatur zelotes. Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit traditor. Mt Et aperiens os suum docebat eos dicens: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et siciunt iusticiam quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde quoniam ipsi Deum uidebunt. Beati pacifici quoniam Filii Dei uocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iusticiam quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati estis cum maledixerint uobis et persecuti uos fuerint: et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. Gaudete et exultate quoniam merces uestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante uos. Uos estis sal terrae. Quod si sal euanuerit in quo sallietur? Ad nichilum ualet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Uos estis lux mundi. Non potest ciuitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio: sed supra candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux uestra coram hominibus ut uideant uestra bona opera et glorificent Patrem uestrum qui in caelis est. Nolite putare quoniam ueni soluere legem aut prophetas. Non ueni soluere sed adimplere. Amen quippe dico uobis: donec transeat caelum et terra: iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant. Qui ergo soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines: minimus uocabitur in regno caelorum. Qui autem fecerit et docuerit: hic magnus uocabitur in regno caelorum. Dico enim uobis quia nisi habundauerit iusticia uestra plus quam scribarum et Phariseorum: non intrabitis in regnum caelorum. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit: reus erit iudicio. Ego autem dico uobis: quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo: racha: reus erit concilio. Qui autem dixerit: fatue: reus erit gehennae ignis. Si ergo offeres munus tuum ad altare: et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid aduersum te: relinque ibi munus tuum ante altare: et uade prius reconciliari fratri tuo. Et tunc ueniens offeres munus tuum. Esto consentiens aduersario tuo cito dum es in uia cum eo: ne forte tradat te aduersarius iudici. Et Iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. Amen dico tibi: non exies inde donec reddas nouissimum quadrantem. Audistis quia dictum est antiquis: Non mechaberis. Ego autem dico uobis: quoniam omnis qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam: iam mechatus est eam in corde suo. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te: erue eum et proice abs te. Expedit enim tibi ut pereat unum menbrorum tuorum: quam totum corpus mittatur in gehennam. Et si dextera manus tua scandalizat te: abscide eam et proice abs te. Expedit enim tibi ut pereat unum menbrorum tuorum: quem totum corpus tuum eat in perditionem. Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam: det illi libellum repudii. Ego autem dico uobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam: excepta fornicationis causa: fecit eam mechari. Et qui dimissam duxerit adulterat. Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: Reddes autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico uobis: non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est: neque per terram quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolimam quia ciuitas est regis magni. Neque per caput tuum iuraueris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo uester: est: est: non: non. Quod autem his abundantius est: a malo est. Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo: et dentem pro dente. Ego autem dico uobis: non resistere malo. Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam: praebe illi et alteram. Et ei qui uult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere: dimitte ei et pallium. Et quicumque te angariauerit mille passus: uade cum illo et alia duo. Qui petit a te da ei. Et uolenti mutuari a te ne auertaris. Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum: et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico uobis: Diligite inimicos uestros: benefacite his qui oderunt uos. Et orate pro persequentibus et calumniantibus uos: ut sitis Filii Patris uestri qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super iustos et iniustos. Si enim diligitis eos qui uos diligunt: quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaueritis fratres uestros tantum: quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo uos perfecti: sicut et Pater uester celestis perfectus est. Attendite ne iusticiam uestram faciatis coram hominibus ut uideamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem uestrum qui in caelis est. Cum ergo facis elemosinam: noli tuba canere ante te: sicut hypocritae faciunt in synagogis et in uicis: ut honorificentur ab hominibus. Amen dico uobis: receperunt mercedem suam. Te autem faciente elemosinam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: ut sit elemosina tua in abscondito. Et Pater tuus qui uidet in abscondito reddet tibi. Et cum oratis non eritis sicut hypocritae: qui amant in sinagogis et in angulis platearum stantes orare: ut uideantur ab hominibus. Amen dico uobis: receperunt mercedem suam. Tu autem cum orabis: intra in cubiculum tuum: et clauso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito. Et Pater tuus qui uidet in abscondito reddet tibi. Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici. Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis. Scit enim Pater uester quid opus sit uobis antequam petatis eum. Sic ergo uos orabitis: Pater noster qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum. ueniat regnum tuum. Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne inducas nos in temptationem: sed libera nos a malo. Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et uobis Pater uester caelestis delicta uestra. Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater uester dimittet peccata uestra. Cum autem ieiunatis: nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico uobis: quia receperunt mercedem suam. Tu autem cum ieiunas unge caput tuum: et faciem tuam laua: ne uidearis hominibus ieiunans: sed Patri tuo qui est in abscondito: et Pater tuus qui uidet in abscondito reddet tibi. Nolite thesaurizare uobis thesauros in terra: ubi erugo et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem uobis thesauros in caelo: ubi neque erugo neque tinea demolitur: et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus: ibi est et cor tuum. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si fuerit oculus tuus simplex: totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus nequam fuerit: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt? Nemo potest duobus dominis seruire. Aut enim unum odio habebit et alterum diliget. Aut unum sustinebit et alterum contempnet. Non potestis Deo seruire et mammonae. Ideo dico uobis: Ne solliciti sitis animae uestrae quid manducetis: neque corpori uestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plusquam uestimentum? Respicite uolatilia caeli: quoniam non serunt: neque metunt: neque congregant in horrea: et Pater uester caelestis pascit illa. Nonne uos magis pluris estis illis? Quis autem uestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? Et de uestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt. Non laborant neque nent. Dico autem uobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri: quod hodie est: et cras in clibanum mittitur: Deus sic uestit: quanto magis uos minimae fidei? Nolite ergo solliciti esse: dicentes: Quid manducabimus: aut quid bibemus: aut quo operiemur? Haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater uester quia his omnibus indigetis. Querite autem primum regnum Dei et iusticiam eius: et haec omnia adicientur uobis. Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi. Sufficit diei malitia sua.

 Nolite iudicare ut non iudicemini. In quo enim iudicio iudicaueritis iudicabimini. Et in qua mensura mensi fueritis remetietur uobis. Quid autem uides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non uides? Aut quomodo dicis fratri tuo: Sine eitiam festucam de oculo tuo: et ecce trabes est in oculo tuo? Hypocrita: eice primum trabem de oculo tuo: et tunc uidebis eicere festucam de oculo fratris tui. Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas uestras ante porcos: ne forte conculcent eas pedibus suis: et conuersi dirumpant uos. Petite et dabitur uobis. Querite et inuenietis. Pulsate et aperietur uobis. Omnis enim qui petit accipit: et qui querit inuenit: et pulsanti aperietur. Aut quis est ex uobis homo: quem si petierit Filius suus panem: nunquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit: nunquid serpentem porriget ei? Si ergo uos cum sitis mali: nostis bona data dare Filiis uestris: quanto magis Pater uester qui in caelis est: dabit bona petentibus se. Omnia ergo quecumque uultis ut faciant uobis homines: et uos facite eis. Haec est enim lex et prophetae. Intrate per angustam portam: quia lata porta et spatiosa uia quae ducit ad perditionem. Et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arta uia quae ducit ad uitam. Et pauci sunt qui inueniunt eam. Attendite a falsis prophetis: qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium: intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uuas aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit. Mala autem arbor fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere: neque arbor mala fructus bonos facere. Omnis arbor quae non facit fructum bonum: excidetur et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. Non omnis qui dicit mihi Domine Domine: intrabit in regnum caelorum: sed qui facit uoluntatem Patris mei qui in caelis est: ipse intrabit in regnum caelorum. Multi dicent mihi in illa die: Domine Domine: nonne in nomine tuo prophetauimus: et in tuo nomine daemonia eiecimus: et in tuo nomine uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia nunquam noui uos. Discedite a me qui operamini iniquitatem. Omnis ergo qui audit uerba haec et facit ea: assimilabitur uiro sapienti: qui edificauit domum suam supra petram. Et descendit pluuia: et uenerunt flumina: et flauerunt uenti: et irruerunt in domum illam: et non cecidit. Fundata enim erat supra petram. Et omnis qui audit uerba [mea] haec et non facit ea: similis erit uiro stulto: qui edificauit domum suam supra arenam. Et descendit pluuia: et uenerunt flumina: et flauerunt uenti: et irruerunt in domum illam: et cecidit. Et fuit ruina eius magna. Et factum est cum consummasset Iesus uerba haec: admirabantur turbae super doctrina eius. Erat enim docens eos sicut potestatem habens: et non sicut scribae eorum et Pharisaei.

 

 

 

IIII.II

 

Lv Et descendens cum illis: stetit in loco campestri: et turba discipulorum eius: et multitudo copiosa plebis ab omni Iudea: et Jerusalem: et maritima: et Tyro: et Sydone: qui uenerant ut audirent eum: et sanarentur a languoribus suis. Et qui uexabantur a spiritibus immundis: curabantur. Et omnis turba querebat eum tangere: quia uirtus de illo exibat: et sanabat omnes. Et ipse eleuatis oculis in discipulos suos: dicebat: Beati pauperes: quia uestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beati qui nunc fletis: quia ridebitis. Beati eritis cum uos oderint homines: et cum separauerint uos: et exprobrauerint: et eiecerint nomen uestrum tanquam malum: propter Filium hominis. Gaudete in illa die: et exultate. Ecce enim merces uestra multa est in caelo. Secundum enim haec faciebant prophetis patres eorum. Uerumptamen uae uobis diuitibus: qui habetis consolationem uestram. Vae uobis qui saturati estis: quia esurietis. Vae uobis qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis. Vae cum bene uobis dixerint omnes homines. Secundum haec faciebant prophetis patres eorum. Sed uobis dico qui auditis: Diligite inimicos uestros: bene facite his qui uos oderunt. Benedicite maledicentibus uobis: orate pro calumpniantibus uos. Et qui te percutit in maxillam: praebe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi uestimentum: etiam tunicam noli prohibere. Omni autem petenti te tribue. Et qui aufert quae tua sunt: ne repetas. Et prout uultis ut faciant uobis homines: et uos facite illis similiter. Et si diligitis eos qui uos diligunt: quae uobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. Et si bene feceritis his qui uobis bene faciunt: quae uobis est gratia? Siquidem et peccatores hoc faciunt. Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere: quae gratia est uobis? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur: ut recipiant equalia. Uerumptamen diligite inimicos uestros: et bene facite: et mutuum date: nichil desperantes: et erit merces uestra multa. Et eritis Filii altissimi: quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote ergo misericordes sicut et pater uester misericors est. Nolite iudicare: et non iudicabimini. Nolite condempnare: et non condempnabimini. Dimittite et dimittetur uobis. Date: et dabitur uobis. Mensuram bonam: et confertam: et coagitatam: et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Eadem quippe mensura qua mensi fueritis: remetietur uobis. Dicebat autem illis et similitudinem: Nunquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foueam cadent? Non est discipulus super magistrum. Perfectus autem omnis erit si sit sicut magister eius. Quid autem uides festucam in oculo fratris tui: trabem autem quae in oculo tuo est: non consideras? Aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater: sine eiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non uidens? Hypocrita: eice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. Non est enim arbor bona: quae facit fructus malos: neque arbor mala: faciens fructum bonum. Unaqueque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo uindemiant uuam. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. Quid autem uocatis me domine: domine: et non facitis quae dico? Omnis qui uenit ad me: et audit sermones meos: et facit eos: ostendam uobis cui similis sit. Similis est homini edificanti domum: qui fodit in altum: et posuit fundamenta supra petram. Inundatione autem facta: illisum est flumen domui illi: et non potuit eam mouere: Fundata enim erat supra petram. Qui autem audit et non facit: similis est omini edificanti domum suam supra terram sine fundamento. In quam illisus est fluuius: et continuo concidit. Et facta est ruina domus illius magna. Cum autem implesset omnia uerba sua in aures plebis: intrauit in Capharnaum.

 

 

 

IIII.III

 

Mt Cum autem descendit de monte: secute sunt eum turbae multae. Lv Et factum est cum esset in una ciuitatum: et ecce Mt ueniens Lv uir plenus lepra. Et uidens Iesum et procidens in faciem: Mt adorabat eum Mr et Lv rogauit eum dicens: Domine: si uis: potes me mundare. Et extendens manum: Mr suam misertus eius: Lv Iesus tetigit illum dicens: Volo. Mundare. Et Mr cum dixisset: statim discessit ab eo lepra. Et mundatus est. Et comminatus est ei: statimque eiecit illum. Et dicit illi. Uide nemini dixeris: sed uade: ostende te principi sacerdotum: et offer Mt munus Lv pro emundatione tua: sicut praecepit Moyses: in testimonium illis. Mr At ille egressus coepit praedicare: et diffamare sermonem: ita ut iam non posset manifeste in ciuitatem introire: sed foris in desertis locis esse. Et conueniebant ad eum undique. Lv turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis. Ipse autem secedebat in desertum et orabat.

 

 

 

IIII.IIII

 

Mt Cum autem introisset Capharnaum: Lv centurionis cuiusdam seruus male habens erat moriturus: qui illi erat preciosus. Et cum audisset de Iesu: misit ad eum seniores Iudeorum: rogans eum Mt et dicens: Domine: puer meus iacet in domo paraliticus et male torquetur. Lv At illi cum uenissent ad Iesum: rogabant eum sollicite. Lv ut ueniret et sanaret seruum eius: Lv dicentes ei: quia dignus est ut hoc illi prestes. Diligit enim gentem nostram: et synagogam ipse edificauit nobis. Mt Et ait illi Iesus: Ego ueniam et curabo eum. Lv Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo: misit ad eum centurio amicos: dicens: Domine: Noli uexari. Non enim dignus sum ut sub tectum meum intres. Propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut uenirem ad te: sed Mt tantum Lv dic uerbo et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus: habens sub me milites. Et dico huic uade: et uadit: et alio ueni: et uenit: et seruo meo fac hoc: et facit. Quo audito Iesus miratus est: et conuersus sequentibus se turbis: dixit: Amen dico uobis: nec in Israel tantam fidem inueni. Mt Dico autem uobis quod multi ab oriente et occidente uenient: et recumbent cum Abraham et Ysaac et Iacob in regno caelorum. Filii autem regni eicientur in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium. Et dixit Iesus centurioni: Vade: et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. Lv Et reuersi qui missi fuerant domum: inuenerunt seruum qui languerat sanum.

 

 

 

IIII.V

 

Mt Et circumibat Iesus ciuitates omnes et castella: docens in synagogis eorum: et predicans euuangelium regni: et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Uidens autem turbas misertus est eis: quia erant uexati et iacentes: sicut oues non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa: operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis: ut eiciat operarios in messem suam.Et conuocatis duodecim discipulis suis: Mr coepit illos mittere binos. Et Mt dedit illis Lv uirtutem et Mt potestatem spirituum immundorum ut eicerent eos: et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. Mt Hos duodecim misit Iesus: praecipiens eis et dicens: In uiam gentium ne abieritis: et in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis: sed potius ite ad oues quae perierunt domus Israel. Euntes autem praedicate dicentes: quia appropinquauit regnum caelorum. Infirmos curate: mortuos suscitate: leprosos mundate: daemones eicite. Gratis accepistis: gratis date. Nolite possidere aurum neque argentum: neque pecuniam in zonis uestris: Lv Nichil tuleritis in uia. Mt non peram Mr non panem Mt neque duas tunicas: neque calciamenta: Mr sed calciatos sandaliis: Mt neque uirgam: Mr nisi uirgam tantum Mt dignus est enim operarius cibo suo. In quamcumque autem ciuitatem aut castellum intraueritis interrogate quis in ea dignus sit: et Lv in quamcumque domum intraueritis Mt ibi manete donec exeatis. Intrantes autem in domum: salutate eam dicentes: Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus illa digna: ueniet pax uestra super eam. Si autem non fuerit digna: pax uestra ad uos reuertetur. Et quicumque non receperit uos: nec audierit sermones uestros: exeuntes foras de domo uel ciuitate Lv illa Mt excutite puluerem de pedibus uestris. Mr in testimonium illis. Mt Amen dico uobis: tolerabilius erit terre sodomorum et gomorreorum in die iudicii: quam illi ciuitati. Ecce ego mitto uos sicut oues in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes: et simplices sicut columbe. Cauete autem ab hominibus. Tradent enim uos in conciliis: et in synagogis suis flagellabunt uos. Et ad reges et praesides ducemini propter me: in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent uos: nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim uobis in illa hora: quid loquamini. Non enim uos estis qui loquimini: sed spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis. Tradet autem frater fratrem in mortem: et pater Filium. Et insurgent Filii in parentes: et morte eos afficient. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Qui autem perseuerauerit usque in finem: hic saluus erit. Cum autem persequentur uos in ciuitate ista: fugite in aliam. Amen dico uobis: non consummabitis ciuitates Israel: donec ueniat Filius hominis. Non est discipulus super magistrum: nec seruus super dominum suum. Sufficit discipulo ut sit sicut magister eius: et seruus sicut dominus eius. Si Patrem familias Beelzebub uocauerunt: quanto magis domesticos eius. Ne ergo timueritis eos. Nichil enim opertum quod non reuelabitur: et occultum quod non scietur. Quod dico uobis in tenebris: dicite in lumine. Et quod in aure auditis: praedicate super tecta. Et nolite timere eos qui occidunt corpus: animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete: qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres asse ueneunt? Et unus ex illis non cadit super terram sine patre uestro. uestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere. Multis passeribus meliores estis uos. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus: confitebor et ego eum coram patre meo qui est in caelis. Qui autem negauerit me coram hominibus: negabo et ego eum coram patre meo qui est in caelis. Nolite arbitrari quia uenerim pacem mittere in terram. Non ueni pacem mittere sed gladium. ueni enim separare hominem aduersus Patrem suum: et Filiam aduersus matrem suam: et nurum aduersus socrum suam. Et inimici hominis domestici eius. Qui amat Patrem aut matrem plus quamme: non est me dignus. Et qui amat Filium aut Filiam super me: non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam et sequitur me: non est me dignus. Qui inuenit animam suam: perdet eam. Et qui perdiderit animam suam propter me: inueniet eam. Qui recipit uos: me recipit. Et qui me recipit: recipit eum qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophete: mercedem prophete accipiet. Et qui recipit iustum in nomine iusti: mercedem iusti accipiet. Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aque frigide: tantum in nomine discipuli: amen dico uobis: non perdet mercedem suam. Mr Et exeuntes Lv circumibant per castella etMr praedicabant Lv ubique Mr ut penitentiam agerent. Et daemonia multa eiciebant: et unguebant oleo multos egrotos: et sanabant.

 

 

 

IIII.VI

 

Mt Et factum est: cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis: transiit inde: ut doceret et praedicaret in ciuitatibus eorum. Lv Et factum est deinceps: ibat in ciuitatem quae uocatur naim: et ibant cum illo discipuli eius: et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portae ciuitatis: ecce defunctus efferebatur: Filius unicus matri suae. Et haec uidua erat. Et turba ciuitatis multa cum illa. Quam cum uidisset Iesus misericordia motus super eam dixit illi. Noli flere. Et accessit: et tetigit loculum. Hi autem qui portabant: steterunt. Et ait. Adolescens: tibi dico: surge. Et resedit qui erat mortuus: et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. Accepit autem omnes timor: et magnificabant deum: dicentes. Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus uisitauit plebem suam. Et exiit hic sermo in uniuersam Iudeam de eo: et circa omnem regionem. Et nuntiauerunt Iohanni discipuli eius de omnibus his.

 

 

 

IIII.VII

 

Mt Iohannes autem cum audisset in uinculis opera Christi: Lv conuocauit duos de discipulis suis et misit ad Iesum dicens Mt illi. Tu es qui uenturus es an alium expectamus? Lv Cum autem uenissent ad eum uiri: dixerunt. Iohannes baptista misit nos ad te dicens. Tu es qui uenturus es: an alium expectamus? In ipsa autem hora curauit multos a languoribus: et plagis: et spiritibus malis: et caecis multis donauit uisum. Mt Et respondens Iesus ait illis. Euntes renuntiate Iohanni quae audistis et uidistis. Caeci uident: claudi ambulant: leprosi mundantur: surdi audiunt: mortui resurgunt: pauperes euangelizantur. Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem abeuntibus: coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne. Quid existis in desertum uidere harundinem uento agitatam? Sed quid existis uidere hominem mollibus Lv uestimentis indutum? Ecce qui in ueste preciosa sunt et in deliciis: in domibus regum sunt: Sed quid existis uidere? Prophetam? Mt Etiam dico uobis: et plus quam prophetam. Hic est enim de quo scriptum est. Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam: qui praeparabit uiam tuam ante te. Amen dico uobis: non surrexit Lv propheta Mt inter natos mulierum maior Iohanne baptista. Qui autem minor est in regno caelorum: maior est illo. A diebus autem Iohannis baptiste usque nunc: regnum caelorum uim patitur: et uiolenti rapiunt illud. Omnes enim prophete et lex usque ad Iohannem prophetauerunt. Et si uultis recipere: ipse est helias qui uenturus est. Qui habet aures audiendi: audiat. Lv Et omnis populus audiens et publicani iustificauerunt Deum: baptizati baptismo Iohannis. Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreuerunt in semet ipsos: non baptizati ab eo. Cui ergo similes dicam homines generationis huius: et cui similes sunt? Similes sunt pueris sedentibus in foro: et loquentibus ad inuicem Mt qui clamantes coequalibus dicunt. Lv Cantauimus uobis tibiis: et non saltastis: lamentauimus: et non plorastis. Uenit enim Iohannes baptista: neque manducans panem: neque bibens uinum: et dicitis. Daemonium habet. Uenit Filius hominis manducans et bibens: et dicitis: Ecce homo deuorator et Mt potator uini: publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia: Lv ab omnibus Filiis suis.

 

 

 

IIII.VIII

 

Lv Rogabat autem illum quidam de Phariseis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisaei discubuit. Et ecce mulier quae erat in ciuitate peccatrix: ut cognouit quod accubuit in domo Pharisaei: attulit alabastrum unguenti. Et stans retro secus pedes eius: lacrimis coepit rigare pedes eius: et capillis capitis sui tergebat. Et osculabatur pedes eius: et unguento unguebat. Uidens autem Phariseus qui uocauerat eum: ait intra se dicens. Hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier esset quae tangit eum: quia peccatrix est. Et respondens Iesus: dixit ad illum. Symon: habeo tibi aliquid dicere. At ille ait. Magister dic. Et ait Iesus. Duo debitores erant cuidam feneratori. Unus debebat denarios quingentos: et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent: donauit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Respondens Symon dixit. Estimo quia is cui plus donauit. At ille dixit ei. Recte iudicasti. Et conuersus ad mulierem: dixit Symoni. Uides hanc mulierem? Intraui in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti. Haec autem lacrimis rigauit pedes meos: et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti. Haec autem ex quo intrauit: non cessauit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti. Haec autem unguento unxit pedes meos: Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa: quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur: minus diligit. Dixit autem ad illam. Remittuntur tibi peccata tua. Et ceperunt qui simul accumbebant: dicere intra se. Quis est hic: qui etiam peccata dimittit: Dixit autem ad mulierem. Uade in pace: fides tua te saluam fecit.

 

 

 

IIII.IX

 

Lv Et factum est deinceps: et ipse iter faciebat per ciuitates et castella praedicans et euangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo. Et mulieres alique que erant curate a spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria quae uocatur Magdalenae de qua daemonia septem exierant: et Iohanna uxor Chuzae procuratoris Herodis: et Susanna: et aliae multae: que ministrabant ei de facultatibus suis.

 

 

 

V.I

 

Lv Post haec autem designauit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem ciuitatem et locum quo erat ipse uenturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa: operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite. Ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum neque peram: neque calciamenta. Et neminem per uiam salutaueritis. In quamcumque domum intraueritis: primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit Filius pacis: requiescet super illam pax uestra. Sin autem: ad uos reuertetur. In eadem autem domo manete: edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque ciuitatem intraueritis: et susceperint uos: manducate quae apponuntur uobis. Et curate infirmos qui in illa sunt: et dicite illis: Appropinquauit in uos regnum Dei. In quamcumque ciuitatem intraueritis: et non receperint uos: exeuntes in plateas eius dicite: Etiam puluerem qui adhesit nobis de ciuitate uestra in pedibus nostris extergimus in uos. Tamen hoc scitote: quia appropinquauit regnum Dei. Dico uobis: quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi ciuitati. Mt Tunc coepit exprobrare ciuitatibus in quibus factae sunt plurimae uirtutes eius: quia non egissent penitentiam. Vae tibi Corozaim: uae tibi Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone factae essent uirtutes quae factae sunt in uobis: olim in cilicio et cinere Lv sedentes Mt penitentiam egissent. Ueruntamen dico uobis: Tyro et Sydoni remissius erit in die iudicii quam uobis. Et tu Capharnaum: numquid usque in caelum exaltaberis? Et usque in infernum descendes: quia si in Sodomis factae fuissent uirtutes quae factae sunt in te: forte mansissent usque in hanc diem. Ueruntamen dico uobis: quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. Lv Et tu Capharnaum ad caelum exaltata: usque ad infernum demergeris. Qui uos audit: me audit. Et qui uos spernit: me spernit. Qui autem me spernit: spernit eum qui me misit.

 

 

 

V.II

 

Lv Reuersi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo. Et ait illis: uidebam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem. Ecce dedi uobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones: et supra omnem uirtutem inimici: et nichil uobis nocebit. uerum tamen in hoc nolite gaudere quia spiritus uobis subiciuntur. Gaudete autem: quod nomina uestra scripta sunt in caelis. In ipsa hora exultauit Spiritu Sancto: et Mt respondens Iesus dixit: Confiteor tibi Pater: Domine caeli et terrae: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus: et reuelasti ea paruulis. Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo nouit Filium nisi Pater: neque Patrem quis nouit nisi Filius: et cui Filius uoluerit reuelare. Uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis: et ego uos reficiam. Tollite iugum meum super uos: et discite a me quia mitis sum et humilis corde et inuenietis requiem animabus uestris. Iugum enim meum suaue est: et onus meum leue. Lv Et conuersus ad discipulos suos: dixit: Beati oculi qui uident quae uos uidetis. Dico enim uobis: quod multi prophetae et reges uoluerunt uidere quae uos uidetis: et non uiderunt: et audire quae auditis: et non audierunt.

 

 

 

V.III

 

Lv Et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens: Magister: quid faciendo uitam aeternam possidebo? At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? Quomodo legis? Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo: et ex tota anima tua: et ex omnibus uiribus tuis: et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut te ipsum. Dixitque illi: Recte respondisti. Hoc fac: et uiues. Ille autem uolens iustificare se ipsum: dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus? Suspiciens autem Iesus: dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Iericho: et incidit in latrones: qui etiam despoliauerunt eum: et plagis impositis abierunt semiuiuo relicto. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem uia: et uiso illo praeteriuit. Similiter et leuita cum esset secus locum: et uideret eum: pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens uenit secus eum et uidens eum misericordia motus est. Et appropians alligauit uulnera eius: infundens oleum et uinum. Et imponens illum in iumentum suum: duxit in stabulum: et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios: et dedit stabulario. Et ait: Curam illius habe: et quodcumque: supererogaueris: ego cum rediero reddara tibi. Quis horum trium uidetur tibi proximus fuisse illi: qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Iesus: uade: et tu fac similiter.

 

 

 

V.IIII

 

Lv Factum est autem dum irent: et ipse intrauit in quoddam castellum: Et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. Et huic erat soror nomine Maria: quae etiam sedens secus pedes domini: audiebat uerbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit: et ait: Domine: non est tibi cure quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi: ut me adiuuet. Et respondens dixit illi dominus: Martha: Martha: sollicita es: et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium: Maria optimam partem elegit: quae non auferetur ab ea.

 

 

 

V.V

 

Lv Et factum est cum esset in loco quodam orans: ut cessauit: dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine: doce nos orare: sicut et Iohannes docuit discipulos suos. Et ait illis: Cum oratis: dicite: Pater: sanctificetur nomen tuum: Adueniat regnum tuum. Panem nostrum cotidianum da nobis cotidie. Et dimitte nobis debita nostra. Siquidem et ipsi dimitimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in temptationem. Et ait ad illos: Quis uestrum habebit amicum: et ibit ad illum media nocte: et dicet illi: amice: commoda mihi tres panes: quoniam amicus meus uenit de uia ad me: et non habeo quod ponam ante illum: et ille de intus respondens dicat: noli mihi molestus esse: iam ostium clausum est: et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere: et dare tibi. Et ille si perseuerauerit pulsans. Dico uobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit: propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego uobis dico: Petite: et dabitur uobis: Querite: et inuenietis: Pulsate: et aperietur uobis. Omnis enim qui petit: accipit: et qui querit: inuenit: et pulsanti aperietur. Quis autem ex uobis Patrem petit panem: nunquid lapidem dabit illi? Aut piscem nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ouum: nunquid porriget illi scorpionem? Si ergo uos cum sitis mali: nostis bona data dare Filiis uestris: quanto magis pater uester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?

 

 

 

V.VI

 

Mt In illo tempore abiit Iesus sabbato Lv secundo primo Mt per sata: Discipuli autem eius esurientes ceperunt Mr praegredi et Mt uellere spicas: et Lv confricantes manibus. Mt manducare Lv Quidam autem Phariseorum Mt uidentes Lv dicebant illis: Quid facitis quod [non] licet in sabbatis? Mt Dixerunt autem ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis. At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit Dauid Mr quando necessitatem habuit: et esuriit ipse: et qui cum eo erant? quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum: et panes propositionis Lv sumpsit: et Mt comedit. Lv et dedit his qui cum ipso erant Mt quos non licebat ei edere: neque his qui cum eo erant: nisi solis sacerdotibus? Aut non legistis in lege: quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum uiolant: et sine crimine sunt? Dico autem uobis: quia templo maior est hic. Si autem sciretis quid est: misericordiam uolo et non sacrificium: numquam condempnassetis innocentes. Mr Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est: et non homo propter sabbatum. Mt Dominus est enim Filius hominis etiam sabbati.

 

 

 

V.VII

 

Mt Et cum inde transisset: uenit Lv et in alio sabbato: ut intraret Mr iterum in synagoga[m] Mt eorum Lv et doceret Mt Et ecce Lv erat ibi homo: et manus eius dextera erat arida. Mt Et interrogabant eum dicentes: Si licet sabbatis curare. Lv Obseruabant enim scribe et Pharisaei: si in sabbato curaret: ut inuenirent unde accusarent illum. Ipse uero sciebat cogitationes eorum. Et ait homini: qui habebat manum aridam: Surge: et sta in medium. Et surgens stetit. Ait autem ad illos Iesus: Interrogo uos si licet sabbato bene facere an male: animam saluam facere an perdere? Mr At illi tacebant. Mt Ipse autem dixit eis: Quis erit ex uobis homo qui habeat ouem unam? Et si ceciderit haec sabbatis in foueam: nonne tenebit et leuabit eam? Quanto magis melior est homo oue. Itaque licet sabbatis bene facere. Mr Et circumspiciens eos cum ira: contristatus super cecitatem cordis eorum: dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit. Lv Et restituta est manus eius Mt sanitati sicut altera.

 

 

 

V.VIII

 

Mr Exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis Lv repleti sunt insipientia: et Mr consilium faciebant aduersus eum: quomodo eum perderent. Et Iesus Mt sciens recessit inde: et Mr cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilea et Iudea secuta est eum: et ab Ierosolimis: et ab Idumea: et trans Iordanen. Et qui circa Tyrum et Sidonem: multitudo magna: audientes quae faciebat: uenerunt ad eum. Et dixit discipulis suis ut nauicula sibi deseruiret propter turbam: ne comprimerent eum. Multos enim sanabat: ita ut irruerent in eum ut illum tangerent: quotquot habebant plagas. Mt Et curauit eos omnes. Et praecepit eis ne manifestum eum facerent. Mr Et spiritus inmundi: cum illum uidebant: procidebant ei: et clamabant dicentes: Tu es Filius Dei. Et uehementer comminabatur eis ne manifestarent illum. Mt ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Ecce puer meus quem elegi: dilectus meus in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum: et iudicium gentibus nuntiabit. Non contendet neque clamabit: neque audiet aliquis in plateis uocem eius. Harundinem quassatam non confringet: et linum fumigans non extinguet: donec eiciat ad uictoriam iudicium. Et in nomine eius gentes sperabunt.

 

 

 

V.IX

 

Mr Et ueniunt ad domum: et conuenit iterum turba ita: ut non possent neque manducare panem. Et cum audissent sui: exierunt tenere eum: dicebant enim: quoniam in furorem uersus est. Mt Tunc oblatus est ei daemonium habens: caecus et mutus. Et curauit eum: ita ut loqueretur et uideret. Et stupebant omnes turbae: et dicebant: Nonne hic est Filius Dauid? Pharisaei autem audientes Mr et scribae qui ab Ierosolimis descenderant: Mt dixerunt Mr quoniam Mt hic Mr habet Beelzebub: et quia Mt non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Iesus autem sciens cogitationes eorum Mr conuocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Sathanas Sathanan eicere? Mt Omne enim regnum diuisum contra se Lv ipsum Mt desolabitur. Et omnis ciuitas diuisum contra se non stabit. Mr Et si domus super semet ipsam dispertiatur: non poterit domus illa stare. Mt Et si Sathanas Sathanan eicit: aduersus se diuisus est. Quomodo ergo stabit regnum eius? Lv quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia? Mr Non potest stare: sed finem habet. [Lu] Si autem ego in Beelzebub eicio daemonia: Filii uestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices uestri erunt.Lu Porro si in digito Dei eicio daemonia: profecto peruenit in uos regnum Dei. Cum fortis armatus custodit atrium suum: in pace sunt ea quae possidet. Mt Quomodo potest quisquam intrare in domum fortis: et uasa eius diripere: nisi prius alligauerit fortem? Lv Si autem fortior illo superueniens uicerit eum: uniuersa arma eius auferet: in quibus confidebat: Mt et tunc domum eius diripiet: Lv et spolia eius distribuet.

Mt Qui non est mecum: contra me est. Et qui non congregat mecum: spargit. Ideo dico uobis: Mr quoniam Mt omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit uerbum contra Filium hominis: remittetur ei: Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum: non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro: Mr sed reus erit eterni delicti: quoniam dicebant Spiritum inmundum habet. Mt Aut facite arborem bonam: et fructum eius bonum: aut facite arborem malam: et fructum eius malum. Siquidem ex fructu arbor cognoscitur. Progenies uiperarum: quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? Ex habundantia enim cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. Dico autem uobis quoniam omne uerbum otiosum quod locuti fuerint homines: reddent rationem de eo in die iudicii. Ex uerbis enim tuis iustificaberis: et ex uerbis tuis condempnaberis.

 

 

 

V.X

 

Mt Tunc quidam Lv alii Mt de scribis et Phariseis Lv temptantes: signum querebant ab eo Mt dicentes: Magister: uolumus a te signum uidere Lv de caelo. Mt Qui respondens Lv turbis concurrentibus coepit dicere: Generatio haec: Mt generatio mala et adultera Lv est. Signum querit: Mt et signum non dabitur ei: nisi signum Ionae prophetae. Lv Nam sicut fuit Ionas signum Niniuitis: ita erit et Filius hominis generationi isti. Mt Sicut enim fuit Ionas in uentre caeti: tribus diebus et tribus noctibus: sic erit et Filius hominis in corde terrae: tribus diebus et tribus noctibus. Uiri Niniuitae surgent in iudicio cum generatione ista: et condempnabunt eam: quia penitentiam egerunt in predicatione Ionae. Et ecce plus quam Iona hic. Regina austri surget in iudicio cum generatione ista: et condempnabit eam: quia uenit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Et ecce plus quam Salomon hic. Lv Nemo lucernam accendit: et in abscondito ponit: neque sub modio: sed supra candelabrum: ut qui ingrediuntur lumen uideant. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex: totum corpus tuum lucidum erit. Si autem nequam fuerit: etiam corpus tuum tenebrosum erit. uide ergo ne lumen: quod in te est: tenebrae sint. Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit: non habens aliquam partem tenebrarum: erit lucidum totum: et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. Mt Cum autem inmundus spiritus exierit ab homine: ambulat per loca arida: querens requiem et non inuenit. Tunc dicit: Reuertar in domum meam: unde exiui. Et ueniens inuenit eam uacantem: scopis mundatam: et ornatam. Tunc uadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se: et intrantes habitant ibi. Et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae. Lv Factum est autem cum haec diceret: extollens quaedam mulier uocem de turba dixit illi: Beatus uenter qui te portauit: et ubera quae suxisti. At ille dixit: Quinimmo beati qui audiunt uerbum Dei: et custodiunt illud.

 

 

 

V.XI

 

Mt Adhuc eo loquente ad turbas: ecce mater eius et fratres Mr ueniunt Lv ad illum Mr et foris Mt stabant: quaerentes loqui ei. Mr Et sedebat circa eum turba. Lv Et non poterant adire eum prae turba. Mr Miserunt ad eum uocantes eum. Mt Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui foris stant: Mr querunt te: Lv uolentes te uidere. Mt At ipse respondens dicenti sibi ait: Quae est mater mea. Et qui sunt fratres mei? Mr Et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant. Mt Et extendens manum in discipulos suos dixit: Ecce Lv mater mea et fratres mei hi sunt: qui audiunt uerbum Dei et faciunt. Mt Quicumque enim fecerit uoluntatem Patris mei qui in caelis est: ipse meus frater Mr et soror mea: et mater est.

 

 

 

V.XII

 

Lv Et cum loqueretur: rogauit illum quidam Phariseus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. Phariseus autem coepit intra se reputans dicere: quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: Nunc uos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis: quod autem intus est uestrum: plenum est rapina et iniquitate. Stulti: nonne qui fecit quod de foris est: etiam id quod de intus est: fecit? ueruntamen quod superest: date elemosinam: et ecce omnia munda sunt uobis. Sed uae uobis Phariseis: quia decimatis mentam: et rutam: et omne olus: et preteritis iudicium: et caritatem Dei. Haec autem oportuit facere: et illa non omittere. Vae uobis Phariseis: quia diligitis primas cathedras in synagogis: et salutationes in foro. Vae uobis: quia estis ut monumenta quae non apparent: et homines ambulantes supra: nesciunt. Respondens autem quidam ex legis peritis: ait illi: Magister: haec dicens etiam contumeliam nobis facis. At ille ait. Et uobis legis peritis uae: quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt: et ipsi uno digito uestro non tangitis sarcinas. Ue uobis: quia edificatis monumenta prophetarum: patres autem uestri occiderunt illos. Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum uestrorum: quoniam quidem ipsi eos occiderunt: uos autem edificatis eorum sepulcra. Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos: et ex illis occident: et persequentur ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista: a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae: qui periit inter altare et edem. Ita dico uobis: requiretur ab hac generatione. Ue uobis legis peritis: quia tulistis clauem scientiae. Ipsi non introistis: et eos qui introibant prohibuistis. Cum haec ad illos diceret: ceperunt Pharisaei et legis periti grauiter insistere: et os eius opprimere de multis: insidiantes ei: et quaerentes capere aliquid ex ore eius: ut accusarent eum.

Multis autem turbis circumstantibus: ita ut se inuicem conculcarent: coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Phariseorum: quod est hypochrisis. Nichil autem opertum est quod non reueletur: neque absconditum: quod non sciatur. Quoniam quae in tenebris dixistis: in lumine dicentur. Et quod in aure locuti estis in cubiculis: predicabitur in tectis. Dico autem uobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus: et post haec non habent amplius quod faciant. ostendam autem uobis quem timeatis. Timete eum qui: postquam occiderit: habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico uobis: hunc timete. Nonne quinque passeres ueneunt dipondio? Et unus ex illis non est in obliuione coram Deo. Sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere. Multis passeribus pluris estis. Dico autem uobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus: et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei. Qui autem negauerit me coram hominibus: denegabitur coram angelis Dei. Et omnis qui dicit uerbum in Filium hominis: remittetur illi. Ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemauerit: non remittetur. Cum autem inducent uos in synagogas: et ad magistratus et potestates: nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis: aut quid dicatis. Spiritus enim sanctus docebit uos in ipsa hora quae oporteat dicere.

Ait autem ei quidam de turba. Magister: dic fratri meo ut diuidat mecum hereditatem. At ille dixit ei: Homo: quis me constituit iudicem aut diuisorem super uos? Dixitque ad illos: uidete et cauete ab omni auaritia: quia non in abundantia cuiusquam uita eius est ex his quae possidet. Dixit autem similitudinem ad illos: dicens: Hominis cuiusdam diuitis uberes fructus ager attulit. Et cogitabat intra se dicens: Quid faciam: quod non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam: Destruam horrea mea: et maiora faciam: et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi: et bona mea. Et dicam animae meae: Anima: habes multa bona posita in annos plurimos. Requiesce: comede: bibe: epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte: hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem praeparasti: cuius erunt? Sic est qui sibi thesaurizat: et non est in Deum diues. Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico uobis: Nolite solliciti esse animae quid manducetis: neque corpori quid uestiamini. Anima plus est quam esca: et corpus plus quam uestimentum. Considerate coruos quia non seminant neque metunt. Quibus non est cellarium neque horreum. Et Deus pascit illos. Quanto magis uos pluris estis illis? Quis autem uestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum? Si ergo neque quod minimum est potestis: quid de ceteris solliciti estis? Considerate lilia quomodo crescunt. Non laborant: non nent. Dico autem uobis quia nec Salomon in omni gloria sua uestiebatur sicut unum ex istis. Si autem fenum: quod hodie in agro est: et cras in clibanum mittitur: Deus sic uestit: quanto magis uos pusillae fidei? Et uos nolite querere quid manducetis: aut quid bibatis. Et nolite in sublime tolli. Haec enim omnia gentes mundi querunt. Pater autem uester scit quoniam his indigetis. Ueruntamen querite regnum Dei: et haec omnia adicientur uobis. Nolite timere pusillus grex: quia complacuit Patri uestro dare uobis regnum. Uendite quae possidetis: et date elemosinam. Facite uobis sacculos qui non ueterascunt: thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropiat: neque tinea corrumpit. ubi est enim thesaurus uester: ibi et cor uestrum erit.

Ȼ Sint lumbi uestri precincti: et lucernae ardentes. Et uos similes hominibus expectantibus dominum suum quando reuertatur a nuptiis: ut: cum uenerit et pulsauerit: confestim aperiant ei. Beati serui illi quos cum uenerit dominus inuenerit uigilantes. Amen dico uobis: quod precinget se: et faciet illos discumbere: et transiens ministrabit illis. Et si uenerit in secunda uigilia: et si in tertia uigilia uenerit: et ita inuenerit: beati sunt serui illi. Hoc autem scitote: quoniam si sciret pater familias qua hora fur ueniret: uigilaret utique: et non sineret perfodi domum suam. Et uos estote parati: quia qua hora non putatis: Filius hominis ueniet. Ait autem ei petrus: Domine: ad nos dicis hanc parabolam: an et ad omnes? Dixit autem dominus: Quis: putas: est fidelis dispensator et prudens: quem constituit dominus supra familiam suam: ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille seruus quem cum uenerit dominus: inuenerit ita facientem. Uere dico uobis: quia supra omnia quae possidet constituet illum. Quod si dixerit seruus ille in corde suo: moram facit dominus meus uenire: et coeperit percutere pueros et ancillas: et edere: et bibere: et inebriari: ueniet dominus serui illius in die qua non sperat: et hora qua nescit: et diuidet eum: partemque eius cum infidelibus ponet. Ille autem seruus qui cognouit uoluntatem domini sui: et non praeparauit: et non fecit secundum uoluntatem eius: uapulabit multis: Qui autem non cognouit: et fecit digna plagis: uapulapit paucis. Omni autem cui multum datum est: multum quaeretur ab eo: et cui commendauerunt multum: plus petent ab eo. Ignem ueni mittere in terram. Et quid uolo nisi accendatur? Baptisma autem habeo baptizari: Et quomodo coartor usque dum perficiatur? Putatis quia pacem ueni dare in terram? Non dico uobis: sed separationem: Erunt enim ex hoc quinque in domo una diuisi. Tres in duos et duo in tres diuidentur: Pater in Filium: et Filius in Patrem suum. Mater in Filiam: et Filia in matrem. Socrus in nurum suam: et nurus in socrum suam. Dicebat autem et ad turbas: Cum uideritis nubem orientem ab occasu: statim dicitis: Nimbus uenit. Et ita fit. Et cum austrum flantem: dicitis: quia estus erit: et fit. Hypochritae: faciem terrae et caeli nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? Quid autem et a uobis ipsis non iudicatis quod iustum est? Cum autem uadis cum aduersario tuo ad principem in uia: da operam liberari ab illo: ne forte trahat te ad iudicem: et Iudex tradat te exactori: et exactor mittat te in carcerem. Dico tibi: non exies inde: donec etiam nouissimum minutum reddas.

Ȼ Aderant autem quidam ipso in tempore: nuntiantes illi de Galileis: quorum sanguinem pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilei pre omnibus Galileis peccatores fuerunt: quia talia passi sunt? Non dico uobis: sed nisi penitentiam habueritis: omnes similiter peribitis. Et sicut illi decem et octo: supra quos cecidit turris in Syloa et occidit eos: Putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Jerusalem?Non: dico uobis: sed si non penitentiam egeritis: omnes similiter perhibitis. Dicebat autem hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in uinea sua: Et uenit querens fructum in illa: et non inuenit. Dixit autem ad cultorem uineae: Ecce anni tres sunt ex quo uenio querens fructum in ficulnea hac: et non inuenio: Succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? At ille respondens: dixit illi: Domine: dimitte illam et hoc anno: usque dum fodiam circa illam: et mittara stercora: Et si quidem fecerit fructum: Sin autem: in futurum succides illam.

 

 

 

V.XIII

 

Mt In illo die exiens Iesus de domo: sedebat secus mare. Lv Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo. Et erat inclinata: nec omnino poterat sursum respicere. Quam cum uidisset Iesus: uocauit ad se: et ait illi: Mulier: dimissa es ab infirmitate tua. Et inposuit illi manus: et confestim erecta est: et glorificabat Deum. Respondens autem archisynagogus: indignans quia sabbato curasset Iesus: dicebat turbae: Sex dies sunt: in quibus oportet operari: In his ergo uenite et curamini: et non in die sabbati. Respondens autem ad illum dominus dixit: Hypocritae: unusquisque uestrum sabbato non soluit bouem suum aut asinum a praesepio: et ducit adaquare? Hanc autem Filiam Abrahae: quam alligauit Satanas: ecce decem et octo annis: non oportuit solui a uinculo isto die sabbati? Et cum haec diceret: erubescebant omnes aduersarii eius: Et omnis populus gaudebat in uniuersis quae gloriose fiebant ab eo.

 

 

 

V.XIIII

 

Mr Et iterum coepit docere ad mare: Mt Et congregate sunt ad eum turbae multae: Lv et de ciuitatibus [properarent] Mt ita ut in nauiculam ascendens sederet: Mr in mari. Mt Et omnis turba stabat in littore. Et locutus est eis multa in parabolis dicens: Mr illis in doctrina sua: audite Mt Ecce exiit qui seminat seminare Lv semen suum. Et dum seminat: aliud cecidit secus uiam: et conculcatum est: et uolucres caeli Mr uenerunt et comederunt illud. Lv Et aliud cecidit supra petram: Mr ubi non habuit terram multam. Et statim exortum est: quoniam non habebat altitudinem terrae. Et quando exortus est sol: exestuauit: et eo quod non haberet radicem Lv nec humorem Mr exaruit. Lv Et aliud cecidit inter spinas: et simul exortae spinae suffocauerunt illud. Mr Et fructum non dedit. Lv Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum Mr ascendentem et crescentem. Et afferebat Mt aliud centesimum: aliud sexagesimum: aliud tricesimum. Lv Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi: audiat. Mr Et cum esset singularis: Mt accedentes Mr duodecim: qui cum eo erant Mt discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? Qui respondens ait illis: Quia uobis datum est nosse misteria regni caelorum: illis autem non est datum. Qui enim habet: dabitur ei et habundabit. Qui autem non habet: et quod habet auferetur ab eo. Ideo in parabolis loquor eis: quia uidentes non uident: et audientes non audiunt neque intelligunt. Et impletur in eis prophetia Jsaiae dicentis: Auditu audietis et non intelligetis: et uidentes uidebitis: et non uidebitis. Incrassatum est enim cor populi huius: et auribus grauiter audierunt: et oculos suos clauserunt: ne quando oculis uideant: et auribus audiant: et corde intelligant: et conuertantur et sanem eos. Uestri autem beati oculi: quia uident: et aures uestrae: quia audiunt. Amen quippe dico uobis: quia multi prophetae et iusti cupierunt uidere quae uos uidetis: et non uiderunt: et audire quae auditis: et non audierunt. Lv Interrogabant autem eum discipuli eius: quae esset haec parabola. Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse misterium regni Dei. Ceteris autem Mr qui foris sunt: in parabolis omnia fiunt: ut uidentes uideant: et non uideant: et audientes audiant: et non intelligant: nequando conuertantur: et dimittantur eis peccata. Et ait illis: Nescitis parabolam hanc: et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Mt Uos ergo audite parabolam seminantis. Lv Est autem haec parabola. Semen est uerbum Dei. Mr Qui seminat: uerbum seminat. Lv Qui autem secus uiam: Mr ubi seminatur uerbum: Lv hi sunt qui audiunt: Mt uerbum regni. Lv Deinde Mr cum audierint: confestim Lv uenit diabolus: et tollit uerbum Mr quod seminatum est Lv de corde eorum: ne credentes salui fiant. Nam Mr et hi similiter Lv qui supra petram Mr seminantur: qui cum audierint uerbum: statim cum gaudio accipiunt illud. Lv Et hi radices Mr in se Lv non habent Mr sed temporales sunt Lv qui ad tempus credunt: et in tempore temptationis Mr orta tribulatione et persecutione propter uerbum: confestim scandalizantur: et Lv recedunt. Quod autem in spinis cecidit: hi sunt qui Mr uerbum Lv audierunt: et a sollicitudinibus Mt saeculi istius: Lv et diuitiis: et uoluptatibus uitae: euntes suffocantur: et non referunt fructum. Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes uerbum retinent: et fructum afferunt in pacientia: Mr unum triginta: et unum sexaginta: et unum centum. Et dicebat illis: Lv Nemo autem lucernam accendens: operit eam uase: aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit: ut intrantes uideant lumen. Non enim est occultum: quod non manifestetur: nec absconditum: quod non cognoscatur: et in palam ueniat. Mr Si quis habet aures audiendi: audiat. Et dicebat illis: Lv Videte ergo quomodo auditis. Mr In qua mensura mensi fueritis: remetietur uobis: et adicietur uobis. Qui enim habet: dabitur illi. Lv Et quicumque non habet: etiam quod putat se habere: auferetur ab illo. Mt Aliam parabolam proposuit illis: dicens: Simile factum est regnum caelorum homini qui seminauit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines uenit inimicus eius: et superseminauit zizania in medio tritici: et abiit. Cum autem creuisset herba et fructum fecisset: tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem serui Patris familias dixerunt ei: Domine: nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Serui autem dixerunt ei: uis: imus et colligimus ea? Et ait: Non: ne forte colligentes zizania: eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania: et alligate ea fasciculos ad comburendum. Triticum autem congregate in horreum meum. Mr Et dicebat: Sic est regnum Dei: quemadmodum si homo iaciat sementem in terram: et dormiat: et exurgat nocte ac die: et semen germinet et increscat dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat: primum herbam: deinde spicam: deinde plenum frumentum in spica. Et cum se produxerit fructus: statim mittit falcem: quoniam adest messis. Mt Aliam parabolam proposuit eis: dicens: Lv Cui simile est regnum Dei: et cui Mr parabolae Lv simile esse existimabo illud? Mt Simile est regnum caelorum grano sinapis: quod accipiens homo seminauit in agro suo. Quod minimum est quidem omnibus seminibus Mr quae sunt in terra. Et cum seminatum fuerit: ascendit. Mt Cum autem creuerit maius est omnibus oleribus. Et fit arbor. Mr Et facit ramos magnos Mt ita ut uolucres caeli ueniant et habitent Mr sub umbra eius Mt in ramis eius. Aliam parabolam locutus est eis dicens: Lv Cui simile estimabo regnum Dei? Mt Simile est regnum caelorum fermento: quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus: donec fermentatum est totum. Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas. Mr Et talibus multis parabolis loquebatur eis uerbum: prout poterant audire. Mt Et sine parabolis non loquebatur eis: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum: eructabo abscondita a constitutione mundi. Mr Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

 

 

V.XV

 

Mt Tunc dimissis turbis: uenit in domum. Et accesserunt ad eum discipuli eius: dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Qui respondens ait: Qui seminat bonum semen est Filius hominis. Ager autem est mundus. Bonum uero semen: hi sunt Filii regni. Zizania autem Filii sunt nequam. Inimicus autem qui seminauit ea: est diabolus. Messis uero consummatio saeculi est. Messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi. Mittet Filius hominis angelos suos: et colligent de regno eius omnia scandala: et eos qui faciunt iniquitatem: et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi audiat. Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui inuenit homo abscondit: et prae gaudio illius uadit et uendit uniuersa quae habet: et emit agrum illum.

Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori: quaerenti bonas margaritas. Inuenta autem una pretiosa margarita: abiit et uendidit uniuersa quae habuit: et emit eam.

Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare: ex omni genere piscium congreganti. Quam cum impleta esset: educentes et secus litus sedentes: elegerunt bonos in uasa: malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum: et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias: qui profert de thesuaro suo noua et uetera.

 

 

 

V.XVI

 

Mt Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas: transiit inde. Et ueniens in patriam suam: docebat eos in sinagogis eorum: ita ut mirarentur et dicerent: unde huic sapientia haec et uirtutes? Nonne hic est fabri Filius? Nonne mater eius dicitur Maria: et fratres eius Iacobus et Ioseph et Symon et Iudas? Et sorores eius: nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in illo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore nisi in patria sua: et in domo sua. Et non fecit ibi multas uirtutes: propter incredulitatem illorum.

 

 

 

VI.I

 

Io Post haec erat dies festus Iudeorum: et ascendit Iesus Ierosolimam. Est autem Ierosolimis super probatica: piscina: quae cognominabatur hebraice bethsaida: quinque porticus habens. In his iacebat magna multitudo languentium: caecorum: claudorum: aridorum: expectantium aquae motum. Angelus autem domini secundum tempus descendebat in piscinam et mouebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aque: sanus fiebat a quacumque tenebatur infirmitate. Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. Hunc cum uidisset Iesus iacentem: et cognouisset quia multum iam tempus haberet dicit ei: uis sanus fieri? Respondit ei languidus: Domine: hominem non habeo: ut cum turbata fuerit aqua: mittat me in piscinam. Dum uenio enim ego: alius ante me descendit. Dicit ei Iesus: Surge: tolle grabattum tuum: et ambula. Et statim sanus factus est homo. Et sustulit grabattum suum: et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. Dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum. Respondit eis: Qui me sanum fecit: ille michi dixit: Tolle grabatum tuum: et ambula. Interrogauerunt ergo eum: Quis est ille homo: qui dixit tibi: ‘Tolle grabatum tuum: et ambula? Is autem qui sanus fuerat effectus: nesciebat quis esset: Iesus enim declinauit: a turba constituta in loco. Postea inuenit eum Iesus in templo: et dixit illi: Ecce sanus factus es: iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat. Abiit ille homo: et nuntiauit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum. Propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato. Iesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur et ego operor. Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere: quia non solum soluebat sabbatum: sed et Patrem suum dicebat Deum: aequalem se faciens Deo. Respondit itaque Iesus et dixit eis: Amen amen dico uobis: Non potest Filius a se facere quicquam: nisi quod uiderit Patrem facientem: Quaecumque enim ille fecerit: haec et Filius similiter facit. Pater enim diligit Filium: et omnia demonstrat ei quae ipse facit: Et maiora his demonstrabit ei opera: ut uos miremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et uiuificat: sic et Filius quos uult uiuificat. Neque enim Pater iudicat quemquam: sed iudicium omne dedit Filio ut omnes: honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum. Amen amen dico uobis: Quia qui uerbum meum audit: et credit ei qui misit me habet uitam aeternam: Et in iudicium non uenit: sed transiit a morte ad uitam. Amen amen dico uobis: Quia uenit hora et nunc est quando mortui audient uocem Filii Dei: et qui audierint: uiuent. Sicut enim Pater habet uitam in semet ipso: sic dedit et Filio uitam habere in semet ipso: Et potestatem dedit ei et iudicium facere: quia Filius hominis est. Nolite mirari hoc: quia uenit hora: in qua omnes qui in monumentis sunt: audient uocem eius. Et procedent: qui bona fecerunt: in resurrectionem uitae: Qui uero mala egerunt: in resurrectionem iudicii. Non possum ego a me ipso facere quicquam. Sed sicut audio: iudico: et iudicium meum iustum est. Quia non quaero uoluntatem meam: sed uoluntatem eius qui misit me. Si ego testimonium perhibeo de me: testimonium meum non est uerum. Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia uerum est testimonium: quod perhibet de me. Uos misistis ad Iohannem: Et testimonium perhibuit ueritati. Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed haec dico ut uos salui sitis. Ille erat lucerna ardens et lucens: uos autem uoluisitis exultare ad horam in luce eius. Ego autem habeo testimonium maius Iohanne: Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera quae ego facio: testimonium perhibent de me: quia Pater me misit: Et qui misit me Pater: ipse testimonium perhibet de me. Neque uocem eius umquam audistis: neque speciem eius uidistis. Et uerbum eius non habetis in uobis manens: quia quem misit ille: huic uos non creditis. Scrutamini Scripturas: in quibus uos putatis uitam aeternam habere. Et illae sunt: quae testimonium perhibent de me: Et non uultis uenire ad me ut uitam habeatis. Claritatem ab hominibus non accipio: sed cognoui uos: quia dilectionem Dei non habetis in uobis. Ego ueni in nomine Patris mei: et non accepistis me. Si alius uenerit in nomine suo: illum accipietis. Quomodo potestis uos credere: qui gloriam ab inuicem accipitis: et gloriam quae a solo est Deo: non quaeritis? Nolite putare quia ego accusaturus sim uos apud Patrem. Est qui accusat uos: Moyses in quo uos speratis. Si enim crederetis Moysi: crederetis forsitan et mihi: De me enim ille scripsit. Si autem illius litteris non creditis: quomodo meis uerbis credetis?

 

 

 

VI.II

 

Io Post haec Mr cum dies oportunus accidisset: Herodes natalis sui cenam fecit principibus: et tribunis: et primis Galilaeae: cumque introisset filia ipsius Herodiadis: et saltasset: Mt in medio Mr et placuisset Herodi simulque recumbentibus: Rex ait puellae: Pete a me quod uis: et dabo tibi. Et iurauit illi: Quia quicquid petieris dabo tibi: licet dimidium regni mei. Quae cum exisset: dixit matri suae: Quid petam? Et illa dixit: Caput Iohannis Baptistae. Cumque introisset statim cum festinatione ad regem: Mt Da mihi inquit: hic Mr protinus Mt in disco caput Iohannis Baptistae. Et contristatus est rex. Propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant: Mr noluit eam contristari sed misso confestim spiculatore praecepit afferri caput eius in disco. Mt et decollauit Iohannem in carcere. Et allatum est caput eius in disco: et datum est puellae. Et Mr puellaeMt tulit Mr et dedit matri suae. Quo audito: discipuli eius uenerunt: et tulerunt corpus eius: et posuerunt illud in monumento. Mt Et uenientes nunciauerunt Iesu. Quod cum audisset Iesus: secessit inde.

 

 

VI.III

 

Mr Et conuenientes apostoli ad Iesum: renunciauerunt omnia quae egerant et docuerant. Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum: et requiescite pusillum. Erant enim qui ueniebant et rediebant multi. Et nec manducandi spacium habebant. Et ascendentes in nauem: abierunt Io trans mare Galilaeae: quod est Tiberiadis: Mr in desertum locum seorsum Lv qui est Bethsaida. Mr Et uiderunt eos abeuntes: et cognouerunt multi. Et pedestres de omnibus ciuitatibus cucurrerunt illuc: et praeuenerunt eos. Io quia uidebant signa: quae faciebat Iesus super his qui infirmabantur. Subiit ergo in montem Iesus: et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum Pascha dies festus Iudaeorum. Mr Et exiens uidit turbam multam Iesus: Lv et excepit illos. Mr Et misertus est super eos: quia erant sicut oues non habentes pastorem. Lv Et loquebatur illis de regno Dei. Et eos qui cura indigebant sanabat.

 

 

 

VI.IIII

 

Mt uespere autem facto accesserunt ad eum: discipuli eius: Lv duodecim Mt dicentes: Lv illi. Mt Desertus est locus Mr hic Mt et hora iam praeteriit. Dimitte turbas: ut euntes in castella Lv quae circa sunt uillasque Mr in proximas et uicos Lv diuertant et Mr emant sibi cibos quos manducent. Mt Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire. Date illis uos manducare. Io Cum subleuasset ergo oculos Iesus: et uidisset quia multitudo maxima uenit ad eum: dicit ad Philippum. Unde ememus panes: ut manducent hi? Hoc autem dicebat temptans eum. Ipse enim sciebat quid esset facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat. Mr Et dicit eis: Quot panes habetis? Ite et uidete. Et cum cognouissent. Io Dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Symonis Petri: Est puer unus hic qui habet quinque panes ordeaceos et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos? Dixit ergo Iesus: Lv ad discipulos suos. Mt Afferte illos mihi huc. Mr Et praecepit illis ut facerent Io homines discumbere. Mr omnes secundum contubernia super uiride fenum. Io Erat autem fenum multum in loco. Lv Et fecerunt ita. Io Discubuerunt ergo uiri: Mr in partes: per centenos et per quinquagenos Io numero quasi Lv quinque milia. Mt exceptis mulieribus et paruulis. Lv Acceptis Io ergo Iesus Lv quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum: et benedixit illis. Io Et cum gratias egisset: Mt fregit et dedit discipulis Lv suis Mt panes: discipuli autem turbis. Io discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum uolebant. Mt Et manducauerunt omnes et saturati sunt. Io Ut autem impleti sunt dixit discipulis suis. Colligite quae superauerunt fragmenta: ne pereant. Collegerunt ergo: et impleuerunt duodecim cophinos fragmentorum: ex quinque panibus ordeaciis Mr et de piscibus Io quae superfuerunt his qui manducauerant. Mt Et statim Iesus iussit discipulos ascendere in nauiculam: et praecedere eum trans fretum: Mr ad Bethsaidam: Mt donec dimitteret turbas. Io Illi ergo homines cum uidissent quod fecerat signum dicebant: Quia hic est uere propheta: qui uenturus est in mundum. Iesus ergo cum cognouisset quia uenturi essent ut raperent eum: et facerent eum regem: Mt dimissa turba: Io fugit Mt et ascendit Io iterum in montem ipse solus: Mt orare.

 

 

 

VI.V

 

Mt Vespere autem facto solus erat ibi: Io discipuli eius descenderunt ad mare. Et cum ascendissent nauem: uenerunt trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant et non uenerat ad eos Iesus. Mare autem: uento magno flante exsurgebat. Mt Nauicula autem in medio mari iactabatur fluctibus. Erat enim contrarius Mr eis Mt uentus. Quarta autem uigilia noctis: Io cum remigassent ergo quasi stadia uiginti quinque aut triginta: Mr uidit eos laborantes in remigando et uenit ad eos ambulans supra mare. Et uolebat praeterire eos. At illi Mt uidentes eum supra mare ambulantem Io et proximum naui fieri Mt turbati sunt dicentes: Quia fantasma est. Et prae timore clamauerunt. Mr Omnes enim eum uiderunt: et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis et dixit illis: Confidite: ego sum. Nolite timere. Mt Respondens autem Petrus dixit: Domine si tu es iube me uenire ad te super aquas. At ipse ait: Ueni. Et descendens Petrus de nauicula ambulabat super aquas ut ueniret ad Iesum. Uidens uero uentum ualidum timuit. Et cum coepisset mergi clamauit dicens: Domine saluum me fac. Et continuo Iesus extendens manum: apprehendit eum: et ait illi. Modice fidei: quare dubitasti? Io Voluerunt ergo accipere eum in nauem. Mr et ascendit ad illos in nauem: Mt Et cum ascendisset in nauiculam: cessauit uentus. Mr Et plus magis intra se stupebant. Non enim intellexerant de panibus: Erat enim cor eorum obcaecatum. Mt Qui autem in nauicula erant: uenerunt et adorauerunt eum: dicentes. Uere Filius Dei es. Io Et statim fuit nauis ad terram in quam ibant. Mt Et cum transfretassent: uenerunt in terram Gen[n]esar. Mr et applicuerunt. Cumque egressi essent de naui: continuo cognouerunt eum. Mt uiri loci illius: Mr Et percurrentes uniuersam regionem illam: coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre: ubi audiebant eum esse. Et quocumque introibat: in uicos uel in uillas: aut in ciuitates: in plateis ponebant infirmos: et deprecabantur eum: ut uel fimbriam uestimenti eius tangerent. Et quotquot tangebant eum salui fiebant.

 

VI.VII

 

Io Altera die: turba quae stabat trans mare uidit quia nauicula alia non erat ibi nisi una: et quia non introisset cum discipulis suis in nauem Iesus: sed soli discipuli eius abissent. Aliae uero superuenerunt naues a Tyberiade iuxta locum ubi manducauerant panem: gratias agentes domino. Cum ergo uidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius: ascenderunt in nauiculas: et uenerunt Capharnaum quaerentes Iesum. Et cum inuenissent eum trans mare: dixerunt ei: Rabi: quando huc uenisti? Respondit eis Iesus: et dixit: Amen: amen dico uobis: Quaeritis me non quia uidistis signa: sed quia manducastis ex panibus: et saturati estis. Operamini non cibum qui perit: sed qui permanet in uitam aeternam: quem Filius hominis uobis dabit. Hunc enim Pater signauit Deus. Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? Respondit Iesus: et dixit eis: Hoc est opus Dei: ut credatis in eum quem misit ille. Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut uideamus: et credamus tibi? Quid operaris? Patres nostri manna manducauerunt in deserto: sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare. Dixit ergo eis Iesus: Amen: amen dico uobis: Non Moyses dedit uobis panem: sed Pater meus dat uobis panem de caelo uerum. Panis enim Dei est: qui de caelo descendit: et dat uitam mundo. Dixerunt ergo ad eum: Domine: semper da nobis panem hunc. Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis uitae. Qui uenit ad me: non esuriet: et qui credit in me: non siciet unquam. Sed dixi uobis quia et uidistis me: et non creditis. Omne quod dat mihi Pater: ad me ueniet: et eum qui uenit ad me: non eiciam foras: Quia descendi de caelo: non ut faciam uoluntatem meam: sed uoluntatem eius: qui misit me. Haec est autem uoluntas eius qui misit me Patris: ut omne quod dedit mihi: non perdam ex eo: sed resuscitem illud in nouissimo die. Haec est enim uoluntas Patris mei: qui misit me: ut omnis qui uidet Filium: et credit in eum: habeat uitam aeternam. Et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Murmurabant ergo Iudaei de illo: quia dixisset: Ego sum panis qui de caelo descendi: et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph: cuius nos nouimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: quia de caelo descendi? Respondit ergo Iesus: et dixit eis: Nolite murmurare inuicem. Nemo potest uenire ad me: nisi Pater qui misit me: traxerit eum. Et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audiuit a Patre et didicit: uenit ad me. Non quia Patrem uidit quisquam: nisi is qui est a Deo: hic uidet Patrem. Amen: amen dico uobis: Qui credit in me: habet uitam aeternam. Ego sum panis uitae. Patres uestri manducauerunt manna in deserto: et mortui sunt. Hic est panis de caelo descendens: ut si quis ex ipso manducauerit: non moriatur. Ego sum panis uiuus: qui de caelo descendi. Si quis manducauerit ex hoc pane: uiuet in aeternum. Et panis quem ego dabo: caro mea est pro mundi uita. Litigabant ergo Iudaei ad inuicem: dicentes: Quomodo potest hic carnem suam dare nobis ad manducandum? Dixit ergo eis Iesus: Amen: amen dico uobis: nisi manducaueritis carnem Filii hominis: et biberitis eius sanguinem: non habetis uitam in uobis: Qui manducat meam carnem: et bibit meum sanguinem: habet uitam aeternam. Et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Caro enim mea uere est cibus: et sanguis meus uere est potus. Qui manducat meam carnem: et bibit meum sanguinem: in me manet: et ego in illo. Sicut misit me Pater uiuens: et ego uiuo propter Patrem. Et qui manducat me: et ipse uiuet propter me. Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducauerunt patres uestri manna: et mortui sunt. Qui manducat hunc panem: uiuet in aeternam. Haec dixit in synagoga: docens in Capharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis eius: dixerunt: Durus est hic sermo. Quis eum potest audire? Sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius: dixit eis: Hoc uos scandalizat? Si ergo uideritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Spiritus est qui uiuificat: caro non prodest quicquam. Uerba quae ego locutus sum: uobis spiritus et uita sunt. Sed sunt quidam ex uobis: qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes: et quis traditurus esset eum. Et dicebat: Propterea dixi uobis: quia nemo potest uenire ad me: nisi fuerit ei datum a patre meo. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro: et iam non cum illo ambulabant. Dixit ergo Iesus ad Duodecim: Numquid et uos uultis abire? Respondit ergo ei Symon Petrus: Domine: ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes. Et nos credidimus: et cognouimus quia tu es Christus Filius Dei uiui. Respondit eis Iesus: Nonne ego uos duodecim elegi? Et ex uobis unus Diabolus est? Dicebat enim de Iuda Symonis Scariothis: hic enim erat traditurus eum: cum esset unus ex duodecim.

 

 

VI.VIII

 

Io Post haec autem ambulabat Iesus in Galileam: Non enim uolebat in Iudaeam ambulare: quia quaerebant eum Iudaei interficere. Mt Tunc accesserunt ad eum. Mr Pharisaei et quidam de scribis: uenientes ab Ierosolimis. Et cum uidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus: id est non lotis: manducare panes: uituperauerunt. Pharisaei enim et omnes Iudaei: nisi crebro lauent manus: non manducant: tenentes traditiones seniorum. Et a foro nisi baptizentur: non comedunt. Et alia multa sunt quae tradita sunt illis seruare: baptismata calicum et urceorum: et eramentorum et lectorum. Et interrogabant eum Pharisaei et scribae: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum: sed communibus manibus manducant panem? Mt Non enim lauant manus suas cum panem manducant. Ipse autem respondens ait illis. Mr Bene prophetauit Isaias de uobis hypocritis: sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. In uanum autem colunt me: docentes doctrinas et praecepta hominum. Relinquentes enim mandatum Dei: tenetis traditiones hominum: baptismata urceorum et calicum. Et alia similia his multa facitis. Et dicebat illis. Mt Quare et uos transgredimini mandatum Dei propter traditionem uestram? Mr Bene irritum facitis praeceptum Dei: ut traditionem uestram seruetis. Mt Nam Deus dixit: Honora Patrem tuum et matrem Mr tuam. Et qui maledixerit patri uel matri. Morte moriatur. Uos autem dicitis. Mt Quicumque dixerit patri uel matri: Mr Corban: quod est donum: Mt Quodcumque est ex me tibi proderit: Mr Et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri: Mt et non honorificauit Patrem suum aut matrem suam: Et irritum fecistis Mr rescindentes Mt mandatum Dei propter traditionem uestram. Mr quam tradidistis: et similia huiusmodi multa facitis. Mt Et conuocatis ad se turbis: dixit eis: Audite Mr me omnes: Mt et intellegite. Non quod intrat in os: coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore: hoc coinquinat hominem. Mr Si quis habet aures audiendi: audiat. Et cum introisset in domum a turba: Mt accedentes discipuli eius: dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito hoc uerbo scandalizati sunt? At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantauit Pater meus caelestis eradicabitur. Sinite illos. Caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet: ambo in foueam cadunt. Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. At ille dixit: Adhuc et uos sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne Mr extrinsecus introiens in hominem: non potest eum communicare? Quia Mt quod in os intrat: Mr non in cor: sed Mt in uentrem uadit: et in caecessum emittitur? Mr purgans omnes escas? Mt Quae autem procedunt de ore: de corde exeunt: et ea coinquinant hominem. Mr Ab intus enim de corde hominum Mt exeunt cogitationes malae: homicidia: adulteria: fornicationes: furta: falsa testimonia: blasphemiae. Mr auariciae: nequiciae: dolus: impudicicia: oculus malus: superbia: stulticia. Omnia haec mala ab intus procedunt: et communicant hominem. Mt Non lotis autem manibus manducare: non coinquinat hominem.

 

 

 

VI.IX

 

Mt Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Cananaea Mr statim ut audiuit de eo: Mt a finibus illis egressa: clamauit dicens ei: Miserere mei: Domine: Fili Dauid. Filia mea male a daemonio uexatur. Qui non respondit ei uerbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum: dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel. Mr Et ingressus in domum: neminem uoluit scire: et non potuit latere. Mulier enim cuius habebat filia spiritum immundum: Mt uenit Mr intrauit et procidit ad pedes eius. Mt et adorauit eum. Mr Erat autem mulier gentilis: Sirophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius. Qui dixit illi: Sine prius saturari filios. Non est enim bonum sumere panem filiorum: et mittere canibus. At illa respondit: et dicit ei: utique Domine. Nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum. Mt quae cadunt de mensa dominorum suorum. Tunc respondens Iesus ait illi: O mulier: magna est fides tua: Mr Propter hunc sermonem uade: Mt Fiat tibi sicut uis. Et sanata est filia eius ex illa hora. Mr Et cum abisset in domum suam: inuenit puellam iacentem supra lectum: et daemonium exisse.

 

 

 

VI.X

 

Mt Et cum transisset Iesus: Mr iterum de finibus Tyri: uenit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. Et adducunt ei surdum et mutum: et deprecabantur eum: ut imponat illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum: misit digitos suos in auriculas eius et expuens: tetigit linguam eius. Et suspiciens in caelum: ingemuit: et ait illi: Effeta. Quod est adaperire. Et statim apertae sunt aures eius: et solutum est uinculum linguae eius: et loquebatur recte. Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat: tanto magis plus praedicabant: et eo amplius ammirabantur: dicentes: Bene omnia fecit. Et surdos fecit audire: et mutos loqui. Mt Et ascendens in montem: sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae: habentes secum mutos: caecos et claudos: debiles: et alios multos. Et proiecerunt eos ad pedes eius. Et curauit eos: ita ut turbae mirarentur: uidentes mutos loquentes: claudos ambulantes: caecos uidentes. Et magnificabant Deum Israel.

 

 

 

VI.XI

 

Mt Iesus autem Mr iterum in diebus illis: cum turba multa esset cum eo: nec haberent quod manducarent: conuocatis discipulis Mt suis Mr ait illis. “Misereor super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me: nec habent quod manducent. Mt Et dimittere eos Mr in domum suam: Mt ieiunos nolo: ne deficiant in uia. Mr Quidam enim ex eis de longe uenerunt. Mt Et dicunt ei discipuli Mr sui. Mt unde ergo nobis in deserto panes tantos: ut saturemus turbam tantam? Et ait illis Iesus. Quot panes habetis? At illi dixerunt: Septem. Et praecepit turbae ut discumberet super terram. Et accipiens septem panes et gratias agens fregit: et dedit discipulis suis: Mr ut apponerent. Mt et discipuli dederunt populo. Mr Et habebant pisciculos paucos. Et ipsos benedixit: et iussit apponi. Mt Et comederunt omnes: et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis tulerunt: septem sportas plenas. Erant autem qui manducauerunt Mr quasi quattuor milia Mt hominum: extra paruulos et mulieres.

 

 

VI.XII

 

Mt Et dimissa turba: Mr statim Mt ascendit in nauiculam Mr cum discipulis suis Mt et uenit in fines Magedan. Et accesserunt ad eum Pharisaei et Saducei temptantes: Mr et ceperunt conquirere cum eo: Mt et rogauerunt [eum] ut signum de caelo ostenderet eis. At ille Mr ingemiscens spiritu: et Mt respondens ait eis: Facto uespere dicitis: serenum erit. Rubicundum enim est caelum. Et mane: hodie tempestas. Rutilat enim triste caelum. Faciem ergo caeli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis. Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei: nisi signum Ionae.

 

 

 

VI.XIII

 

Mt Et relictis illis Mr ascendens iterum nauem abiit trans fretum. Et obliti sunt discipuli eius sumere panes. Et nisi unum panem non habebant secum in naui. Et praecipiebat eis: dicens: uidete et cauete a fermento Phariseorum Mt et Saducaeorum. Mr et fermento Herodis. Mt At ille cogitabant inter se dicentes: quia panes non accepimus. Sciens autem Iesus dixit: Quid cogitatis inter uos: modicae fidei: quia panes non habetis? Nondum Mr cognoscitis nec intelligitis? Adhuc caecatum habetis cor uestrum? Oculos habentes non uidetis: et aures habentes non auditis? Nec recordamini quando quinque panes fregi in quinque milia Mt hominum: et Mr quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim. Mt Neque Mr quando et septem panes in quattuor milia Mt hominum et Mr quot sportas fragmentorum tulistis? et dicunt ei: Septem. et dicebat eis. Mt Quare non intelligitis quia non de pane dixi uobis: cauete a fermento Pharisaeorum et Saducaeorum? Tunc intellexerunt quia non dixerit cauendum a fermento panum: sed a doctrina Phariseorum et Saduceorum.

 

 

VI.XIIII

 

Mr Et ueniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum: et rogabant eum ut illum tangeret: Et apprehensa manu caeci: eduxit eum extra uicum. Et expuens in oculos eius impositis manibus suis: interrogauit eum si aliquid uideret. Et aspiciens: ait: uideo homines uelut arbores ambulantes. Deinde iterum imposuit manus super oculos eius: et coepit uidere. Et restitutus est ita ut uideret clare omnia. Et misit illum in domum suam: dicens: uade in domum tuam: Et si in uicum introieris: nemini dixeris.

 

 

 

VI.XV

 

Lv Audiuit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo: et haesitabat eo quod diceretur a quibusdam: quia Iohannes surrexit a mortuis: a quibusdam uero: quia Helias apparuit: ab aliis autem: quia propheta unus de antiquis surrexit. Et ait Herodes Mt pueris suis. Lv lohannem ego decollaui: Quis autem est iste: de quo ego talia audio? Mt Hic est Iohannes baptista. Ipse surrexit a mortuis: et ideo uirtutes operantur in eo. Lv Et quaerebat uidere eum.

 

 

 

VII.I

 

Io Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum: Scenophegia. Dixerunt autem ad eum fratres eius: Transi hinc: et uade in Iudaeam: ut et discipuli tui uideant opera tua quae facis. Nemo quippe in occulto aliquid facit: et quaerit ipse in palam esse: Si haec facis: manifesta te ipsum mundo. Neque enim fratres eius credebant in eum. Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum aduenit: tempus autem uestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse uos. Me autem odit: quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt. Uos ascendite ad diem festum hunc: ego enim non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum adimpletum est. Haec cum dixisset: ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres eius: tunc et ipse ascendit ad diem festum: non manifeste: sed quasi in occulto. Iudaei ergo quaerebant eum in die festo: et dicebant: ubi est ille? Et murmur multus de eo erat in turba. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non: sed seducit turbas. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.

ȻIam autem die festo mediante: ascendit Iesus in templum: et docebat. Et mirabantur Iudaei: dicentes: Quomodo hic litteras scit: cum non didicerit? Respondit eis Iesus: et dixit: Mea doctrina non est mea: sed eius qui misit me. Si quis uoluerit eius uoluntatem facere: cognoscet de doctrina: utrum ex Deo sit: an ego a me ipso loqvar. Qui a semet ipso loquitur: gloriam propriam quaerit: Qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum: hic uerax est: et iniusticia in illo non est. Nonne Moyses dedit uobis legem? Et nemo ex uobis facit legem? Quid me quaeritis interficere? Respondit turba: et dixit. Daemonium habes: Quis te quaerit interficere? Respondit Iesus: et dixit eis: unum opus feci: et omnes miramini. Propterea Moyses dedit uobis circumcisionem: non quia ex Moyse est: sed ex patribus: et in sabbato circumciditis hominem. Si circumcisionem accipit homo in sabbato: ut non soluatur lex Moysi: michi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? Nolite iudicare secundum faciem: sed iustum iudicium iudicate. Dicebant ergo quidam ex Ierosolimis: Nonne hic est quem quaerunt interficere? [Et] ecce palam loquitur: et nichil ei dicunt. Nunquid uere cognouerunt principes quia hic est Christus? Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum uenerit: nemo scit unde sit. Clamabat ergo Iesus docens in templo: et dicens. Et me scitis: et unde sim scitis: Et a me ipso non ueni: sed est uerus qui misit me: quem uos non scitis.[Ego autem scio eum. Et si dixero quia nescio eum ero similis uobis mendax.] Ego scio eum: quia ab ipso sum: et ipse me misit. Quaerebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus: quia nondum uenerat hora eius. De turba autem multi crediderunt in eum: et dicebant: Christus cum uenerit: nunquid plura signa faciet quam quae hic facit? Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec. Et miserunt principes et Pharisaei ministros ut apprehenderent eum. Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum tempus uobiscum sum: et uado ad eum qui misit me. Quaeritis me: et non inuenietis: et ubi sum ego: uos non potestis uenire. Dixerunt ergo Iudaei ad semetipsos. Quo hic iturus est: quia non inueniemus eum? Nunquid in dispersionem gentium iturus est: et docturus gentes? Quis est hic sermo quem dixit: quaeritis me: et non inuenietis: et ubi sum ego: uos non potestis uenire?

Ȼ In nouissimo autem die magno festiuitatis stabat Iesus et clamabat: dicens: Si quis sitit: ueniat ad me et bibat. Qui credit in me: sicut dicit scriptura: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. Hoc autem dixit de spiritu: quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat spiritus datus: quia Iesus nondum fuerat glorificatus. Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius: dicebant: Hic est uere propheta. Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Nunquid a Galilaea uenit Christus? Nonne scriptura dicit: quia ex semine Dauid: et de Bethleem castello ubi erat Dauid: Christus uenit? Dissensio itaque facta est in turba propter eum. Quidam autem ex ipsis uolebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. uenerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos: et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis eum? Responderunt ministri: nunquam sic locutus est homo: sicut hic homo loquitur. Responderunt ergo eis Pharisaei. Nunquid et uos seducti estis? Nunquid aliquis ex principibus credidit in eum: aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non nouit legem: maledicti sunt. Dicit Nichodemus ad eos: ille qui uenit ad eum nocte: qui unus erat ex ipsis: Nunquid lex nostra iudicat hominem: nisi audierit ab ipso prius: et cognouerit quid faciat? Responderunt et dixerunt ei: Nunquid et tu Galilaeus es? Scrutare scripturas et uide quia propheta a Galilaea non surgit. Et reuersi sunt unusquisque in domum suam.

 

 

VII.II

 

Io Iesus autem perrexit in montem Oliueti: et diluculo iterum uenit in templum. Et omnis populus uenit ad eum: et sedens docebat eos. Adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio: et dixerunt ei: Magister: haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In lege autem Moyses mandauit nobis huiusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? Haec autem dicebant temptantes eum: ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum: digito scribebat in terra. Cum autem perseuerarent interrogantes eum: erexit se: et dixit eis: Qui sine peccato est uestrum: primus in illam lapidem mittat. Et iterum se inclinans: scribebat in terra. Audientes autem unus post unum exiebant: incipientes a senioribus: Et remansit solus: et mulier in medio stans. Erigens autem se Iesus: dixit ei: Mulier ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condempnauit? Quae dixit: Nemo: domine. Dixit autem ei Iesus: Nec ego te condempnabo: uade: et amplius iam noli peccare.

 

 

 

VII.III

 

Io Iterum ergo locutus est eis Iesus: dicens: Ego sum lux mundi: Qui sequitur me: non ambulabit in tenebris: sed habebit lumen uitae. Dixerunt ergo ei Pharisaei: Tu de te ipso testimonium perhibes? Testimonium tuum non est uerum. Respondit Iesus: et dixit eis. Etsi ego testimonium perhibeo de me ipso: uerum est testimonium meum: quia scio unde ueni: et quo uado: uos autem nescitis unde uenio: aut quo uado. Uos secundum carnem iudicatis: ego non iudico quemquam. Et si iudico ego: iudicium meum uerum est: quia solus non sum: sed ego: et qui me misit Pater. Et in lege uestra scriptum est: quia duorum hominum testimonium uerum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso: et testimonium perhibet de me: qui misit me Pater. Dicebat ergo ei. Ubi est Pater tuus? Respondit Iesus: Neque me scitis: neque Patrem meum: si me sciretis: forsitan et Patrem meum sciretis. Haec uerba locutus est in Gazophilatio: docens in templo. Et nemo apprehendit eum: quia necdum uenerat hora eius. Dixit ergo eis iterum Iesus: Ego uado: et quaeretis me: et in peccatouestro moriemini. Quo ego uado: uos non potestis uenire. Dicebant ergo Iudaei. Nunquid interficiet semet ipsum: quia dicit: Quo ego uado: uos non potestis uenire? Et dicebat eis: Uos de deorsum estis: ego de supernis sum. Uos de mundo hoc estis: ego non sum de hoc mundo: Dixi ergo uobis quia moriemini in peccatis uestris: Si enim non credideritis quia ego sum: moriemini in peccatis uestris. Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Iesus: Principium: qui et loquor uobis. Multa habeo de uobis loqui et iudicare. Sed qui misit me: uerax est: Et ego quae audiui ab eo: haec loquor in mundo. Et non cognouerunt quia Patrem eis dicebat deum. Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaueritis Filium hominis: tunc cognoscetis quia ego sum. Et a me ipso facio nichil: sed sicut docuit me Pater: haec loquor. Et qui me misit: mecum est et non reliquit me solum: quia ego quae placita sunt ei facio semper. Haec illo loquente: multi crediderunt in eum. Dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos. Si uos manseritis in sermone meo: uere discipuli mei eritis: et cognoscetis ueritatem: et ueritas liberabit uos. Responderunt ei: Semen Abrahae sumus: et nemini seruiuimus umquam. Quomodo tu dicis: Liberi eritis? Respondit eis Iesus: Amen: amen dico uobis: quia omnis qui facit peccatum: seruus est peccati. Seruus autem non manet in domo in aeternum: Filius manet in aeternum. Si ergo Filius uos liberauerit: uere liberi eritis. Scio quia filii Abrahae estis: sed quaeritis me interficere: quia sermo meus non capit in uobis. Ego quod uidi apud Patrem meum: loquor: et uos quae uidistis apud patrem uestrum: facitis. Responderunt et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Iesus: Si filii Abrahae estis: opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere: hominem qui ueritatem locutus sum uobis: quam audiui a Deo: hoc Abraham non fecit. Uos facitis opera patris uestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. Dixit ergo eis Iesus: Si Deus pater uester esset: diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi: et ueni. Neque enim a me ipso ueni: sed ille me misit. Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. Uos ex patre diabolo estis: et desideria patris uestri uultis facere. Ille homicida erat ab inicio: et in ueritate non stetit: quia non est ueritas in eo. Cum loquitur mendatium: ex suis propriis loquitur: quia mendax est: et pater eius. Ego autem quia ueritatem dico: non creditis mihi. Quis ex uobis arguet me de peccato? Si ueritatem dico: quare uos non creditis mihi? Qui est ex Deo: uerba Dei audit: Propterea uos non auditis: quia ex Deo non estis. Responderunt igitur Iudaei: et dixerunt ei. Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu: et daemonium habes? Respondit Iesus. Ego daemonium non habeo: sed honorifico Patrem meum: et uos inhonorastis me. Ego autem non quaero gloriam meam: est qui quaerat: et iudicet. Amen: amen dico uobis: si quis sermonem meum seruauerit: mortem non uidebit in aeternum. Dixerunt ergo Iudaei: Nunc cognouimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est: et prophetae: et tu dicis: si quis sermonem meum seruauerit: non gustabit mortem in aeternum? Nunquid tu maior es patre nostro Abraham: qui mortuus est: Et prophetae mortui sunt. Quem te ipsum facis? Respondit Iesus. Si ego glorifico me ipsum: gloria mea nichil est. Est Pater meus qui glorificat me: quem uos dicitis: quia Deus noster est: et non cognouistis eum. Ego autem noui eum. Et si dixero quia non scio eum: ero similis uobis mendax. Sed scio eum: et sermonem eius seruo. Abraham pater uester exultauit ut uideret diem meum: et uidit et gauisus est. Dixerunt ergo Iudaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes: et Abraham uidisti? Dixit eis Iesus: Amen: amen dico uobis: ante quam Abraham fieret: ego sum. Tulerunt ergo lapides: ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se: et exiuit de templo.

 

 

 

VII.IIII

 

Io Et praeteriens uidit hominem caecum a natiuitate. Et interrogauerunt eum discipuli sui: Rabbi: quis peccauit: hic aut parentes eius: ut caecus nasceretur? Respondit Iesus: Neque hic peccauit: neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo. Me oportet operari opera eius qui misit me: donec dies est: uenit nox: quando nemo potest operari. Quamdiu in mundo sum: lux sum mundi. Haec cum dixisset: expuit in terram: et fecit lutum ex sputo: et liniuit lutum super oculos eius: et dixit ei: Uade: laua in natatoria Siloae: quod interpretatur Missus. Abiit ergo et lauit: et uenit uidens. Itaque uicini eius et qui uiderant eum prius quia mendicus erat: dicebant: Nonne hic est: qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant quia hic est. Alii autem nequaquam: sed similis est eius. Ille uero dicebat: Quia ego sum. Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? Respondit: Ille homo qui dicitur Iesus: lutum fecit: et unxit oculos meos: et dixit michi: Uade ad natatoriam Syloae: et laua. Et abii: et laui: et uidi. Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. Adducunt eum ad Pharisaeos: qui caecus fuerat. Erat autem sabbatum quando fecit Iesus lutum: et aperuit oculos eius. Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo uidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos: et laui et uideo. Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam: Non est hic homo a Deo: qui sabbatum non custodit. Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et scisma erat inter eos. Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit. Quia propheta est. Non crediderunt ergo Iudaei de illo: quia caecus fuisset et uidisset: donec uocauerunt parentes eius qui uiderat. Et interrogauerunt eos: dicentes: Hic est filius uester: quem uos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc uidet? Responderunt eis parentes eius: et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster: et quia caecus natus est: Quomodo autem nunc uideat: nescimus: aut quis eius aperuit oculos: nos nescimus. Ipsum interrogate: Aetatem habet: ipse de se loquatur. Haec dixerunt parentes eius: quia timebant Iudaeos. Iam enim conspirauerant Iudaei: ut si quis eum confiteretur Christum: extra synagogam fieret. Propterea parentes eius dixerunt: Quia aetatem habet: ipsum interrogate. Uocauerunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus: et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo ille: Si peccator est: nescio: unum scio: quia caecus cum essem: modo uideo. Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? aut quomodo aperuit tibi oculos? Respondit eis: Dixi uobis iam: et audistis: Quid iterum uultis audire? Nunquid et uos uultis discipuli eius fieri? Maledixerunt ei: et dixerunt: Tu discipulus illius sis nos autem Moysi discipuli sumus. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus: Hunc autem nescimus unde sit. Respondit ille homo: et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia uos nescitis unde sit: et aperuit oculos meos. Scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est: et uoluntatem eius facit: hunc exaudit. A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo: non poterat facere quicquam. Responderunt et dixerunt ei: In peccatis natus es totus: et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras. Audiuit ergo Iesus quia eiecerunt eum foras: et cum inuenisset eum: dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Respondit ille: et dixit: Quis est: Domine: ut credam in eum? Et dixit ei Iesus: Et uidisti eum: et qui loquitur tecum: ipse est. At ille ait: Credo: Domine. Et procidens adorauit eum. Et dixit ei Iesus: In iudicium ego in hunc mundum ueni: ut qui non uident uideant: et qui uident caeci fiant. Et audierunt ex Pharisaeis: qui cum ipso erant: et dixerunt ei. Nunquid et nos caeci sumus? Et dixit eis Iesus. Si caeci essetis: non haberetis peccatum: Nunc uero dicitis: Quia uidemus. Peccatum uestrum manet.

 

 

 

VII.V

 

Io Amen: amen dico uobis: qui non intrat per ostium in ouile ouium: sed ascendit aliunde: ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium: pastor est ouium. Huic ostiarius aperit: et oues uocem eius audiunt. Et proprias oues uocat nominatim: et educit eas. Et cum proprias oues emiserit: ante eas uadit. Et oues illum secuntur: quia sciunt uocem eius. Alienum autem non sequuntur: sed fugiunt ab eo: quia non nouerunt uocem alienorum. Hoc prouerbium dixit eis Iesus. Illi autem non cognouerunt quid loqueretur eis. Dixit ergo iterum eis Iesus. Amen: amen dico uobis: quia ego sum ostium ouium. Omnes quotquot uenerunt: fures sunt et latrones: sed non audierunt eos oues. Ego sum ostium. Per me si quis introierit: saluabitur: et ingredietur et egredietur: Et pascua inueniet. Fur non uenit nisi ut furetur: et mactet: et perdat. Ego ueni ut uitam habeant: et abundantius habeant. Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Mercennarius autem: et qui non est pastor: cuius non sunt oues propriae: uidet lupum uenientem: et dimittit oues et fugit. Et lupus rapit et dispergit oues: Mercennarius autem fugit quia mercennarius est: et non pertinet ad eum de ouibus. Ego sum pastor bonus. Et cognosco meas: et cognoscunt me meae. Sicut nouit me Pater: et ego agnosco Patrem. Et animam meam pono pro ouibus meis. Et alias oues habeo: quae non sunt ex hoc ouili: et illas oportet me adducere: et uocem meam audient. Et fiet unum ouile: et unus pastor. Propterea me Pater diligit: quia ego pono animam meam: ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me: sed ego ponam eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam: et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter hos sermones. Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet: et insanit. Quid eum auditis? Alii dicebant: Haec uerba non sunt daemonium habentis. Nunquid daemonium potest caecorum oculos aperire?

 

 

 

VII.VI

 

Mr Et egressus Iesus Mt uenit in partes Caesareae Philippi. Lv Et factum est cum solus esset orans Mr in uia Lv erant cum illo et discipuli. Et interrogauit illos: dicens Mt Quem dicunt homines esse Filium hominis? Lv At illi responderunt: et dixerunt. Mt Alii Iohannem Baptistam: alii autem Heliam: alii uero Ieremiam: Lv alii quia unus propheta de prioribus surrexit. Mr Tunc Mt Dicit illis Iesus. Uos autem quem me esse dicitis? Respondens Symon Petrus dixit Mr ei. Mt Tu es Christus Filius Dei uiui. Respondens autem Iesus dixit ei: Beatus es Symon Bariona quia caro et sanguis non reuelauit tibi: sed Pater meus qui est in caelis. Et ego dico tibi quia tu es Petrus: et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Et portae inferi non praeualebunt aduersus eam. Et tibi dabo claues regni caelorum. Et quodcumque ligaueris super terram: erit ligatum et in caelis. Et quodcumque solueris super terram: erit solutum et in caelis. Tunc Lv increpans eos Mt praecepit discipulis suis: ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus. Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis: quia oporteret eum ire Ierosolimam: et multa pati Mr et reprobari Mt a senioribus et scribis et principibus sacerdotum: et occidi: et tertia die resurgere. Mr Et palam uerbum loquebatur. Mt Et assumens eum Petrus: coepit increpare illum: dicens: Absit a te: domine. Non erit tibi hoc. Qui conuersus: Mr et uidens discipulos suos: comminatus est Petro: dicens: Mt uade post me: Sathana. Scandalum es mihi: quia non sapis ea quae Dei sunt: sed ea quae hominum.

Mt Tunc Mr conuocata turba cum discipulis suis: Lv dicebat ad omnes: Mt Si quis uult post me uenire: abneget semet ipsum: et tollat crucem suam Lv cotidie Mt et sequatur me. Qui enim uoluerit animam suam saluam facere: perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me: Mr et euangelium: Mt inueniet eam. Lv et saluam faciet illam: Mt Quid enim prodest homini: si mundum uniuersum lucretur: animae uero suae detrimentum patiatur? Lv et se ipsum perdat. Mt Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Mr Qui enim me confessus fuerit: et uerba mea in generatione ista adultera et peccatrice: et Filius hominis confitebitur eum: cum uenerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. Lv Qui autem erubuerit me: et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum uenerit in maiestate sua: et Patris: et sanctorum angelorum: Mt Filius enim hominis uenturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opus eius. Mr et dicebat illis: Amen dico uobis: quia Mt sunt quidam de hic stantibus: qui non gustabunt mortem: donec uideant Filium hominis uenientem in regno suo.

 

 

 

VII.VII

 

Lv Factum est autem post haec uerba fere dies octo: et Mt assumpsit Iesus Petrum: et Iacobum: et Iohannem fratrem eius Mr et ducit illos seorsum solos Lv et ascendit in montem Mr excelsum Lv ut oraret. Et dum oraret: Mt transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: uestimenta autem eius facta sunt Mr splendentia: candida nimis uelut nix: qualia fullo super terram non potest candida facere. Mt Et ecce apparuit eis Moyses et Helias cum eo loquentes. Lv Erant autem Moyses et Helias: uisi in maiestate. Et dicebant excessum eius: quem completurus erat in Jerusalem. Petrus uero: et qui cum illo erant grauati erant somno. Et euigilantes uiderunt maiestatem eius: et duos uiros qui stabant cum illo. Et factum est cum discederent ab illo: ait Petrus ad Iesum. Mt Domine bonum est nos hic esse. Si uis: faciamus hic tria tabernacula: tibi unum: et Moysi unum: et Heliae unum. Mr Non enim sciebat quid diceret. Erant enim timore exterriti. Mt Adhuc eo Lv haec Mt loquente ecce nubes lucida obumbrauit eos: et Lv intrantibus illis in nubem. Mt ecce uox de nube Mr uenit Mt dicens: Hic est Filius meus dilectus: in quo mihi bene complacui: Ipsum audite. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam: et timuerunt ualde. Et accessit Iesus et tetigit eos: dixitque eis: Surgite: et nolite timere. Leuantes autem oculos suos Mr statim neminem amplius uiderunt: nisi Mt solum Iesum Mr secum. Mt Et descendentibus illis de monte: praecepit Iesus dicens: Nemini dixeritis uisionem: donec Filius hominis a mortuis resurgat. Lv Et ipsi Mr uerbum continuerunt apud se: Lv et nemini dixerunt in illis diebus ex his quae uiderant quicquam. Mr conquirentes quid esset: Cum a mortuis resurrexerit. Mt Et interrogauerunt eum discipuli: dicentes: Quid ergo Mr Pharisaei et Mt scribae dicunt quod Heliam oporteat primum uenire? At ille respondens: ait illis. Helyas quidem uenturus est: et Mr cum uenerit primo: restituet omnia. Et quomodo scriptum est in Filium hominis: ut multa paciatur et contempnatur? Mt Dico autem uobis: quia Helyas iam uenit: et non cognouerunt eum: sed fecerunt in eo quaecumque uoluerunt: Mr sicut scriptum est de eo. Mt Sic et Filius hominis passurus est ab eis. Tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis.

 

 

 

VII.VIII

 

Lv Factum est autem in sequenti die: descendentibus illis de monte: occurrit illi turba multa. Mr Et ueniens ad discipulos suos: uidit turbam magnam circa eos: et scribas conquirentes cum illis. Et confestim omnis populus uidens Iesum stupefactus est et expauerunt. Et accurrentes salutabant eum. Et interrogauit eos: Quid inter uos conquiritis? Mt Et cum uenisset ad turbam: accessit ad eum homo genibus prouolutus ante eum: dicens. Mr Magister: attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum. Lv Obsecro te respice in filium meum: quia unicus est michi. Mt Lunaticus est: et male patitur. Nam sepe cadit in ignem: et crebro in aquam. Lv Et ecce Mr ubicumque Lv spiritus apprehendit illum: Mr allidit eum: Lv et subito clamat. Mr et spumat: et stridet dentibus: et arescit. Lv Et elidit et dissipat eum cum spuma: et uix discedit dilanians eum. Mt Et obtuli eum discipulis tuis: et non potuerunt curare eum. Respondens autem Iesus ait: O generatio incredula et peruersa: quo usque ero uobiscum? usque quo patiar uos? Afferte huc illum ad me. Mr Et attulerunt eum. Et cum uidisset illum: statim spiritus conturbauit Lv et dissipauit Mr eum. Et elisus in terram: uolutabatur spumans. Et interrogauit patrem eius: Quantum temporis est ex quo hoc ei accidit? At ille ait: Ab infantia. Et frequenter eum et in ignem: et in aquas misit ut eum perderet. Sed si quid potes: adiuua nos: misertus nostri. Iesus autem ait illi: Si potes credere: omnia possibilia credenti. Et continuo exclamans pater pueri: cum lacrimis aiebat: Credo Domine Adiuua incredulitatem meam. Et cum uideret Iesus concurrentem turbam: comminatus est spiritui inmundo: dicens illi: Surde et mute spiritus: ego tibi praecipio: exi ab eo: et amplius ne introeas in eum. Et clamans: et multum discerpens eum: exiit ab eo. Et factus est sicut mortuus: ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. Iesus autem tenens manum eius: eleuauit eum: et surrexit. Mt Et curatus est puer ex illa hora. Lv Et reddidit illum patri eius. Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. Mr Et cum introisset in domum: Mt accesserunt discipuli ad Iesum secreto: et dixerunt: Mr Quare nos non potuimus eicere eum? Mt Dicit illis Iesus: Propter incredulitatem uestram. Amen quippe dico uobis: si habueritis fidem sicut granum synapis: dicetis monti huic: transi hinc: et transibit: et nichil inpossibile erit uobis. Hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium.

 

 

 

VII.IX

 

Mr Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam. Nec uolebat quemquam scire. Mt Conuersantibus autem illis in Galilea Mr docebat discipulos suos: et dicebat illis Mt Iesus. Lv Ponite uos in cordibus uestris sermones istos Mt Filius hominis tradendus est in manus hominum: et occident eum. Et Mr occisus tercia die resurget. Mt Et contristati sunt uehementer Lv Ignorabant uerbum istud: et erat uelatum ante eos ut non sentirent illud. Et timebant interrogare eum de hoc uerbo.

 

 

 

VII.X

 

Mt Et cum uenissent Capharnaum: accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei. Magister uester non soluit didragma? Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum: praeuenit eum Iesus: dicens: Quid tibi uidetur: Symon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum uel censum? A filiis suis an ab alienis? Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemus eos: uade ad mare: et mitte hamum: et eum piscem qui primus ascenderit: tolle. Et aperto ore eius: inuenies staterem. Illum sumens: da eis pro me et te.

 

 

 

VII.XI

 

Mt In illa hora Lv Iesus uidens cogitationes cordis illorum: Mr interrogabat eos: Quid in uia tractabatis? At illi tacebant. Siquidem inter se in uia disputauerant: quis esset illorum maior. Et residens uocauit duodecim. Mt Accesserunt discipuli ad Iesum: dicentes: Quis putas maior est in regno caelorum? Mr Et ait illis: Si quis uult primus esse: erit omnium nouissimus: et omnium minister. Mt Et aduocans Iesus paruulum: statuit eum Lv secus se Mr in medio eorum. Quem cum conplexus esset: ait illis. Mt Amen dico uobis: nisi conuersi fueritis: et efficiamini sicut paruuli: non intrabitis in regnum caelorum. Quicumque ergo humiliauerit se sicut paruulus iste: hic est maior in regno caelorum. Et qui susceperit unum paruulum talem in nomine meo: me suscipit. Mr Et quicumque me susceperit: non me suscipit: sed eum qui me misit Lv Nam qui minor est inter omnes uos: hic maior est. Mr Respondit illi Iohannes: dicens: Magister: uidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia: qui non sequitur nos: et prohibuimus eum. Iesus autem ait: Nolite prohibere eum. Nemo est enim qui faciat uirtutem in nomine meo: et possit cito male loqui de me. Qui enim non est aduersum uos: pro uobis est. Quisquis enim potum dederit uobis calicem aquae in nomine meo: quia Christi estis: amen dico uobis: non perdet mercedem suam. ₡ Mt Qui autem scandalizauerit unum de pusillis istis qui in me credunt: expedit ei Mr magis Mt ut suspendatur mola asinaria in collo eius: et demergatur in profundum maris. Vae mundo ab scandalis. Necesse est enim ut ueniant scandala. Ueruntamen uae homini illi per quem scandalum uenit. Mr Et si sca[n]dalizauerit te manus tua: abscide illam Mt et proice abs teMr Bonum est tibi debilem introire in uitam: quam duas manus habentem ire in gehennam: in ignem inextinguibilem. Ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Et si pes tuus te scandalizat: amputa illum Mt et proice abs te.Mr Bonum est tibi claudum introire in uitam aeternam: quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis: ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Quod si oculus tuus scandalizat te: eice eum Mt et proice abs te.Mr Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei: quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Omnis enim igne sallietur: et omnis uictima sale sallietur. Bonum est sal. Quod si sal insulsum fuerit: in quo illud condietis? Habete in uobis sal et pacem habete inter uos. ₡ Mt Videte ne contempnatis unum ex his pusillis. Dico enim uobis: quia angeli eorum in caelis semper uident faciem Patris mei qui in caelis est. Uenit enim Filius hominis saluare quod perierat. Quid uobis uidetur si alicui fuerint centum oues: et errauerit una ex eis: nonne relinquet nonaginta nouem in montibus: et uadet querere eam quae errauit? Et si contigerit ut inueniat eam: amen dico uobis: quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta nouem: quae non errauerunt. Sic non est uoluntas ante Patrem uestrum qui in caelis est: ut pereat unus de pusillis istis.

₡ Si autem peccauerit in te frater tuus: uade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit: lucratus eris fratrem tuum. Si autem non te audierit: adhibe tecum adhuc unum uel duos: ut in ore duorum uel trium testium stet omne uerbum. Quod si non audierit eos: dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit: sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico uobis: quaecumque alligaueritis super terram: erunt ligata et in caelo. Et quecumque solueritis super terram: erunt soluta et in caelo.

Iterum dico uobis: quia si duo ex uobis consenserint super terram: de omni re quamcumque petierint: fiet illis a Patre meo qui in caelis est. Ubi enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo: ibi sum in medio eorum. Tunc accedens Petrus ad eum: dixit: Domine quotiens peccabit in me frater meus: dimittam ei? usque septies? Dicit ei Iesus. Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. ₡ Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi: qui uoluit rationem ponere cum seruis suis. Et cum coepisset rationem ponere: oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta. Cum autem non haberet unde redderet: iussit eum dominus uenundari: et uxorem eius: et filios: et omnia quae habebat: et reddi. Procidens autem seruus ille: rogabat eum: dicens: Patientiam habe in me: et omnia reddam tibi. Misertus autem dominus serui illius: dimisit eum: et debitum dimisit illi. Egressus autem seruus ille: inuenit unum de conseruis suis qui debebat ei centum denarios. Et tenens suffocabat eum: dicens: Redde quod debes. Et procidens conseruus eius: rogabat eum: dicens: Patientiam habe in me: et omnia reddam tibi. Ille autem noluit sed abiit: et misit eum in carcerem: donec redderet debitum. Uidentes autem conserui eius quae fiebant: contristati sunt ualde. Et uenerunt: et narrauerunt domino suo omnia quae facta fuerant. Tunc uocauit illum dominus suus: et ait illi: Serue nequam: omne debitum dimisi tibi: quoniam rogasti me. Nonne ergo oportuit et te misereri conserui tui: sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus: quoad usque redderet uniuersum debitum. Sic et Pater meus caelestis faciet uobis: si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris.

 

 

 

VIII.I

 

Mt Et factum est: cum consummasset Iesus sermones istos: migrauit a Galilaea. Lv Et ipse dum complerentur dies assumptionis eius faciem suam firmauit ut iret Jerusalem. Et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intrauerunt in ciuitatem Samaritanorum ut pararent illi. Et non receperunt eum: quia facies eius erat euntis in Jerusalem. Cum uidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes: dixerunt: Domine: uis dicimus ut ignis descendat de caelo: et consumat illos sicut et Helias fecit? Et conuersus Iesus increpauit illos: et dixit. Nescitis cuius spiritus estis? Filius hominis non uenit animas hominum perdere: sed saluare. Et abierunt in aliud castellum.

 

 

 

VIII.II

 

Lv Et ibat per ciuitates et castella docens: et iter faciens in Jerusalem. Ait autem illi quidam: Domine: si pauci sunt qui saluantur? Ipse autem dixit ad illos: Contendite intrare per angustam portam: quia multi: dico uobis: quaerent intrare: et non poterunt. Cum autem intrauerit Pater familias: et clauserit ostium: incipietis foris stare: et pulsare ostium: dicentes: Domine: aperi nobis. Et respondens dicet uobis: Nescio uos unde sitis. Tunc incipietis dicere: Manducauimus coram te: et bibimus: et in plateis nostris docuisti. Et dicet uobis: Nescio uos unde sitis. Discedite a me omnes operarii iniquitatis. Ibi erit fletus: et stridor dentium: Cum uideritis Abraham: et Ysaac: et Iacob: et omnes prophetas in regno Dei: uos autem expelli foras. Et uenient ab oriente et occidente: et ab aquilone et austro: et accumbent in regno Dei. Et ecce sunt nouissimi qui erant primi: et sunt primi qui erunt nouissimi.

 

 

 

VIII.III

 

Lv Et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem: et ipsi obseruabant eum. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos: dicens: Si licet sabbato curare? At illi tacuerunt. Ipse uero apprehensum sanauit eum ac dimisit. Et respondens ad illos dixit: Cuius uestrum asinus aut bos in puteum cadet: et non continuo extrahet illum die sabbati? Et non poterant ad haec respondere illi. Dicebat autem et ad inuitatos parabolam: intendens quomodo primos accubitus eligerent: dicens ad illos: Cum inuitatus fueris ad nuptias: non discumbas in primo loco: ne forte honoratior te sit inuitatus ab illo: et ueniens is qui te et illum uocauit: dicat tibi: Da huic locum: Et tunc incipias cum rubore nouissimum locum tenere. Sed cum uocatus fueris: uade: recumbe in nouissimo loco: ut cum uenerit qui te inuitauit: dicat tibi: Amice: ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Quia omnis qui se exaltat humiliabitur: et qui se humiliat: exaltabitur.

Ȼ Dicebat autem et ei qui se inuitauerat: Cum facis prandium aut cenam: noli uocare amicos tuos: neque fratres tuos: neque cognatos: neque uicinos diuites: ne forte et ipsi te reinuitent: et fiat tibi retributio. Sed cum facis conuiuium: uoca pauperes: debiles: caecos: claudos. Et beatus eris: quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum. Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus: dixit illi: Beatus: qui manducabit panem in regno Dei. Et ipse dixit ei: Homo quidam fecit cenam magnam: et uocauit multos. Et misit seruum suum hora cenae dicere inuitatis ut uenirent: quia iam parata sunt omnia. Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: uillam emi: et necesse habeo exire: et uidere illam. Rogo te habe me excusatum. Et alter dixit: Iuga boum emi quinque: et eo probare illa. Rogo te habe me excusatum. Et alius dixit: Uxorem duxi: et ideo non possum uenire. Et reuersus seruus nuntiauit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit seruo suo: Exi cito in plateas et uicos ciuitatis: et pauperes ac debiles: coecos et claudos introduc huc. Et ait seruus: Domine: factum est ut imperasti: et adhuc locus est. Et ait dominus seruo: Exi in uias et sepes: et compelle intrare: ut impleatur domus mea. Dico autem uobis quod nemo uirorum illorum qui uocati sunt: gustabit caenam meam.

 

 

 

VIII.IIII

 

Lv Ibant autem turbae multae cum eo. Et conuersus dixit ad illos: Si quis uenit ad me: et non odit patrem suum et matrem: et uxorem et filios: et fratres et sorores: adhuc autem et animam suam: non potest meus esse discipulus. Et qui non baiulat crucem suam: et uenit post me: non potest meus esse discipulus. Quis enim ex uobis uolens turrem aedificare: non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt: si habeat ad perficiendum. Ne: postea quam posuerit fundamentum: et non potuerit perficere: omnes qui uident incipiant illudere ei: dicentes: Quia hic homo coepit aedificare: et non potuit consummare. Aut quis rex iturus committere bellum aduersus alium regem: non sedens prius cogitat: si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum uiginti milibus uenit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente: legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex uobis: qui non renuntiat omnibus quae possidet: non potest meus esse discipulus. Bonum est sal. Si autem sal quoque euanuerit: in quo condietur? Neque in terram: neque in sterquilinium utile est: sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi: audiat.

 

 

 

VIII.V

 

Lv Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum. Et murmurabant Pharisaei et scribae: dicentes: quia hic peccatores recipit: et manducat cum illis. Et ait ad illos parabolam istam: dicens: Quis ex uobis homo qui habet centum oues: et si perdiderit unam ex illis: nonne dimittit nonaginta nouem in deserto: et uadit ad illam quae perierat donec inueniat illam? Et cum inuenerit eam: imponit in humeros suos gaudens. Et ueniens domum conuocat amicos et uicinos: dicens illis: Congratulamini michi quia inueni ouem meam quae perierat. Dico uobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente: quam super nonaginta nouem iustis: qui non indigent paenitentia. Aut que mulier habens dragmas decem: si perdiderit dragmam unam: nonne accendit lucernam: et euertit domum: et quaerit diligenter: donec inueniat? Et cum inuenerit: conuocat amicas et uicinas: dicens: Congratulamini mihi quia inueni dragmam quam perdideram. Ita dico uobis: gaudi[um] erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente.

Ȼ Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: et dixit adolescentior ex illis patri: pater: da mihi portionem substantiae quae me contingit. Et diuisit illis substantiam. Et non post multos dies: congregatis omnibus: adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam: et ibi dissipauit substantiam suam uiuendo luxuriose. Et postquam omnia consummasset: facta est fames ualida in regione illa: et ipse coepit egere. Et abiit: et adhesit uni ciuium regionis illius: et misit illum in uillam suam ut pasceret porcos. Et cupiebat implere uentrem suum de siliquis quas porci manducabant: et nemo illi dabat. In se autem reuersus: dixit: Quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus: ego autem hic fame pereo. Surgam: et ibo ad patrem meum: et dicam illi: pater: peccaui in caelum: et coram te: et iam non sum dignus uocari filius tuus. Fac me sicut unum de mercennariis tuis. Et surgens uenit ad Patrem suum. Cum autem adhuc longe esset: uidit illum pater ipsius: et misericordia motus est. Et accurrens coecidit supra collum eius: et osculatus est eum. Dixitque ei filius: pater: peccaui in caelum: et coram te. Iam non sum dignus uocari filius tuus. Dixit autem pater ad seruos suos: Cito proferte stolam primam: et induite illum: Et date anulum in manum eius: et calciamenta in pedes. Et adducite uitulum saginatum et occidite. Et manducemus et epulemur: quia hic filius meus mortuus erat: et reuixit: perierat: et inuentus est. Et coeperunt epulari. Erat autem filius eius senior in agro. Et cum ueniret: et appropinquaret domui: audiuit symphoniam: et Chorum. Et uocauit unum de seruis: et interrogauit quae haec essent. Isque dixit illi: frater tuus uenit: et occidit pater tuus uitulum saginatum: quia saluum illum recepit. Indignatus est autem: et nolebat introire. Pater ergo illius egressus: coepit rogare illum. At ille respondens: dixit patri suo. Ecce tot annis seruio tibi: et nunquam mandatum tuum praeteriui. Et nunquam dedisti michi edum ut cum amicis meis epularer. Sed postquam filius tuus hic: qui deuorauit substantiam suam cum meretricibus: uenit: occidisti illi uitulum saginatum. At ille dixit illi. Fili: tu semper mecum es: et omnia mea tua sunt. Epulari autem et gaudere oportebat: quia frater tuus hic mortuus erat: et reuixit: perierat: et inuentus est.

 

 

 

VIII.VI

 

Lv Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat diues: qui habebat uillicum. Et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. Et uocauit illum: et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem uillicationis tuae: Iam enim non poteris uillicare. Ait autem uillicus intra se: Quid faciam quia dominus meus aufert a me uillicationem? Fodere non ualeo: mendicare erubesco. Scio quid faciam: ut: cum amotus fuero a uillicatione: recipiant me in domos suas. Conuocatis itaque singulis debitoribus domini sui: dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito scribe quinquaginta. Deinde alio dixit: Tu uero quantum debes? Qui ait: Centum choros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas: et scribe octoginta. Et laudauit dominus uillicum iniquitatis: quia prudenter fecisset: quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Et ego uobis dico: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis: ut: cum defeceritis: recipiant uos in aeterna tabernacula. Qui fidelis est in minimo: et in maiori fidelis est. Et qui in modico iniquus est: et in maiori iniquus est. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis: quod uerum est quis credet uobis? Et si in alieno fideles non fuistis: quod uestrum est: quis dabit uobis? Nemo seruus potest duobus dominis seruire: Aut enim unum odiet: et alterum diliget: aut uni adherebit: et alterum contempnet. Non potestis Deo seruire: et mammonae.

 

 

 

VIII.VII

 

Lv Audiebant autem omnia haec Pharisaei: qui erant auari: et diridebant illum. Et ait illis: uos estis: qui iustificatis uos coram hominibus: Deus autem nouit corda uestra: quia quod hominibus altum est: abhominatio est ante Deum.

Ȼ Lex et prophetae usque ad Iohannem. Ex eo regnum Dei euangelizatur: et omnis in illud uim facit. Facilius est autem caelum et terram praeterire: quam de lege unum apicem cadere. Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram: moechatur. Et qui dimissam a uiro ducit: meochatur. Homo quidam erat diues: et induebatur purpura: et bysso: et epulabatur cotidie splendide. Et erat quidam mendicus: nomine Lazarus. Qui iacebat ad ianuam eius: ulceribus plenus: cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa diuitis et nemo illi dabat. Sed et canes ueniebant: et lingebant ulcera eius. Factum est autem ut moreretur mendicus: et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et diues: et sepultus est in inferno. Eleuans autem oculos suos: cum esset in tormentis: uidit Abraham a longe: et Lazarum in sinu eius. Et ipse clamans dixit: pater Abraham: miserere mei. Et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua et refrigeret linguam meam: quia crucior in hac flamma. Et dixit illi Abraham. Fili: recordare quia recepisti bona in uita tua: et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur tu uero cruciaris. Et in his omnibus: inter nos et uos chaos magnum firmatum est: ut hi qui uolunt hinc transire ad uos non possint: neque inde huc transmeare. Et ait: Rogo ergo te: pater: ut mittas eum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres: ut testetur illis: ne et ipsi ueniant in hunc locum tormentorum. Et ait illi Abraham. Habent Moysen et prophetas: audiant illos. At ille dixit: Non: pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos: paenitentiam agent. Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt: neque si quis ex mortuis resurrexerit credent.

 

 

 

VIII.VIII

 

Lv Et ad discipulos suos ait: Impossibile est ut non ueniant scandala. Vae autem illi: per quem ueniunt. Utilus est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius: et proiciatur in mare: quam ut scandalizet unum de pusillis istis.

Ȼ Attendite uobis: Si peccauerit frater tuus: increpa illum. Et si penitentiam egerit: dimitte illi. Et si septies in die peccauerit in te: et septies in die conuersus fuerit ad te: dicens: paenitet me: dimitte illi. Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. Dixit autem Dominus. Si haberetis fidem sicut granum synapis: diceretis huic arbori moro: eradicare: et transplantare in mare: et oboediret uobis. Quis autem uestrum habens seruum arantem aut pascentem: cui regresso de agro dicat illi: statim transi: recumbe? Et non dicat ei: para quod caenem: et praecinge te et ministra mihi: donec manducem et bibam: et post haec tu manducabis et bibes? Nunquid gratiam habet seruo illi: quia fecit quod sibi imperauerat? Non puto. Sic et uos cum feceritis omnia quae praecepta sunt uobis: dicite: Serui inutiles sumus. Quod debuimus facere: fecimus.

 

 

 

VIII.IX

 

Lv Et factum est dum iret in Jerusalem: transibat per mediam Samariam: et Galilaeam. Et cum ingrederetur quoddam castellum: occurrerunt ei decem uiri leprosi. Qui steterunt a longe: et leuauerunt uocem: dicentes: Iesu praeceptor: miserere nostri. Quos ut uidit: dixit: Ite: ostendite uos sacerdotibus. Et factum est dum irent: mundati sunt. unus autem ex illis: ut uidit quia mundatus est: regressus est cum magna uoce magnificans Deum: et cecidit in faciem ante pedes eius: gratias agens. Et hic erat Samaritanus. Respondens autem Iesus: dixit: Nonne decem mundati sunt? Et nouem ubi sunt? Non est inuentus qui rediret: et daret gloriam Deo: nisi hic alienigena. Et ait illi: Surge: uade: quia fides tua te saluum fecit.

 

 

 

VIII.X

 

Lv Interrogatus autem a Pharisaeis quando uenit regnum Dei: respondit eis: et dixit: Non uenit regnum Dei cum obseruatione: neque dicent: ecce hic: aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra uos est. Et ait ad discipulos suos: uenient dies quando desideretis uidere unum diem Filii hominis: et non uidebitis. Et dicent uobis: Ecce hic: ecce illic. Nolite ire: neque sectemini. Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo: in ea quae sub caelo sunt fulget: ita erit Filius hominis in die sua. Primum autem oportet illum multa pati: et reprobari a generatione hac. Et sicut factum est in diebus Noe: ita erit et in diebus Filii hominis. Edebant et bibebant: et uxores ducebant et dabantur ad nuptias: usque in diem: qua intrauit Noe in arcam: et uenit diluuium: et perdidit omnes. Similiter factum est in diebus Loth: edebant et bibebant: emebant et uendebant: plantabant et aedificabant. Qua die autem exiit Loth a Sodomis: pluit ignem et sulphur de caelo: et omnes perdidit: Secundum haec erit qua die Filius hominis reuelabitur. In illa hora qui fuerit in tecto: et uasa eius in domo: ne descendat tollere illa. Et qui in agro similiter: non redeat retro. Memores estote uxoris Loth. Quicumque quaesierit animam suam saluam facere: perdet illam. Et quicumque perdiderit illam: uiuificabit eam. Dico autem uobis. In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur: et alter relinquetur. Duae erunt molentes in unum: una assumetur: et altera relinquetur: Duo in agro: unus assumetur: et alter relinquetur. Respondentes dixerunt illi: ubi Domine? Qui dixit eis: Ubicumque fuerit corpus: illuc congregabuntur aquilae.

Ȼ Dicebat autem et parabolam ad illos: quia oportet semper orare et non deficere: dicens: Iudex quidam erat in quadam ciuitate: qui deum non timebat: et hominem non reuerebatur. Uidua autem quaedam erat in ciuitate illa: et ueniebat ad eum: dicens: uindica me de aduersario meo. Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se. Etsi Deum non timeo: nec hominem reuereor: tamen quia molesta est mihi haec uidua: uindicabo illam: ne in nouissimo ueniens suggillet me. Ait autem Dominus: Audite quid Iudex iniquitatis dixit. Deus autem non faciet uindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte: et patientiam habebit in illis? Dico uobis quia cito faciet uindictam illorum. Uerum tamen Filius hominis ueniens: putas: inueniet fidem in terra?

Ȼ Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tanquam iusti: et aspernabantur ceteros parabolam istam: Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus Pharisaeus: et alter publicanus. Pharisaeus stans: haec apud se orabat: Deus: gratias ago tibi: quia non sum sicut ceteri homines raptores: iniusti: adulteri: uelut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato: decimas do omnium quae possideo. Et publicanus a longe stans: nolebat nec oculos ad caelum leuare: sed percutiebat pectus suum: dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Amen dico uobis: descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis qui se exaltat humiliabitur: et qui se humiliat: exaltabitur.

 

 

 

VIII.XI

 

Mt Et uenit [Iesus] in fines Iudaeae trans Iordanen: et secutae sunt eum turbae multae Mr et conueniunt iterum ad eum: et sicut consueuerat: iterum docebat eos. Mt Et curauit eos ibi. Et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam: quacumque ex causa? Mr At ille respondens: dixit eis: Quid uobis praecepit Moyses? Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere: et dimittere: Mt Qui respondens: Ait eis: Non legistis: quia qui fecit ab inicio Mr creaturae masculum et feminam fecit eos Deus Mt Et dixit: Propter hoc relinquet homo Patrem Mr suum Mt et matrem: et adherebit uxori suae: et erunt duo in carne una? Itaque iam non sunt duo: sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit: homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandauit dare libellum repudii: et dimittere? Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras: ab inicio autem non fuit sic. Mr Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogauerunt eum. Et dicit illis: Mt Quicumque dimiserit uxorem suam: nisi ob fornicationem: et aliam duxerit: moechatur. Et qui dimissam duxerit: moechatur. Mt Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere. Qui dixit: Non omnes capiunt uerbum istud: sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi: qui de matris utero sic nati sunt. Et sunt eunuchi: qui facti sunt ab hominibus. Et sunt eunuchi: qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat. Tunc oblati sunt ei paruuli: ut manus eis imponeret: et oraret: Mr Discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos cum uideret Iesus: indigne tulit: et Lv conuocans illos: dixit: Mt Sinite paruulos: et nolite eos prohibere ad me uenire. Talium est enim regnum caelorum. Mr Amen dico uobis: quisquis non susceperit regnum Dei uelut paruulus: non intrabit in illud. Et complexans eos: et imponens manus super illos: benedicebat eos. Mt Et cum imposuisset eis manus: abiit inde.

 

 

 

VIII.XII

 

Mr Et cum egressus esset in uiam Mt ecce Mr procurrens quidam Lv princeps Mr genu flexo ante eum: rogabat eum Lv dicens. Mt Magister bone: quid faciam boni ut habeam uitam aeternam? Qui dixit ei. Lv Quid me dicis bonum? Mt Quid me interrogas de bono? Lv Nemo bonus nisi solus Deus. Mt Si autem uis ad uitam ingredi: serua mandata. Dicit illi: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies: non adulterabis: non facies furtum: non falsum testimonium dices: Mr Ne fraudem feceris. Mt Honora patrem tuum et matrem: Et diliges proximum tuum sicut te ipsum. Dicit illi adolescens Mr Magister Mt Omnia haec custodiui: Mr a iuuentute mea. Mt Quid adhuc mihi deest? Mr Iesus autem intuitus eum: dilexit eum: et dixit illi Lv adhuc. Unum tibi deest. Mt Si uis perfectus esse: uade: uende Lv omnia Mt quae habes: et da pauperibus: et habebis thesaurum in caelo: et ueni: sequere me. Cum audisset autem adolescens uerbum: abiit tristis. Erat enim habens multas possessiones. Iesus autem Lv uidens illum tristem factum Mr Et circumspiciens ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt. Discipuli autem obstupescebant in uerbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli: quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum caelorum introire. Facilius est camelum per foramen acus transire: quam diuitem intrare in regnum Dei. Qui magis admirabantur: dicentes ad semet ipsos. Mt Quis ergo poterit saluus esse? Aspiciens autem Mr illos Mt Iesus: dixit eis. Apud homines hoc impossibile est: Mr sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud deum. Mt Tunc respondens Petrus: dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia: et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit eis: Amen dico uobis: quod uos qui secuti estis me: in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae: sedebitis et uos super sedes duodecim: iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum: uel fratres aut sorores: aut patrem aut matrem: aut uxorem aut filios: aut agros Mr propter me: et propter euuangelium Mt accipiet Mr tantum nunc in tempore hoc: domos et fratres: et sorores et matres: et filios: et filias et agros: cum persecutionibus: et in saeculo futuro uitam aeternam Mt possidebit. Multi autem erunt primi nouissimi: et nouissimi primi. Simile est enim regnum caelorum homini patri familias: qui exiit primo mane conducere operarios in uineam suam. Conuentione autem facta cum operariis ex denario diurno: misit eos in uineam suam. Et egressus circa horam terciam: uidit alios stantes in foro otiosos: et illis dixit: Ite et uos in uineam meam: et quod iustum fuerit dabo uobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. Circa undecimam uero exiit: et inuenit alios stantes: et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et uos in uineam. Cum sero autem factum esset: dicit dominus uineae procuratori suo: uoca operarios: et redde illis mercedem: incipiens a nouissimis usque ad primos. Cum uenissent ergo qui circa undecimam horam uenerant: acceperunt singulos denarios. uenientes autem et primi: arbitrati sunt quod plus essent accepturi. Acceperunt autem et ipsi singulos denarios. Et accipientes murmurabant aduersus patrem familias: dicentes: Hi nouissimi una hora fecerunt: et pares illos nobis fecisti: qui portauimus pondus diei et aestus? At ille respondens uni eorum: dixit: Amice: non facio tibi iniuriam. Nonne ex denario conuenisti mecum? Tolle quod tuum est: et uade. Uolo autem et huic nouissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi quod uolo facere? An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? Sic erunt nouissimi primi: et primi nouissimi. Multi enim sunt uocati: pauci uero electi.

 

 

 

VIII.XIII

 

Io Facta sunt autem encenia in Ierosolimis: et hyemps erat. Et ambulabat Iesus in templo: in porticu salomonis. Circumdederunt ergo eum Iudaei: et dicebant ei: Quo usque animam nostram tollis? Si tu es Christus: dic nobis palam. Respondit eis Iesus: Loquor uobis: et non creditis. Opera: quae ego facio in nomine Patris mei: haec testimonium perhibent de me. Sed uos non creditis: quia non estis ex ouibus meis. Oues meae uocem meam audiunt: et ego agnosco eas: et secuntur me. Et ego uitam aeternam do eis: et non peribunt in aeternam: et non rapiet eas quisquam de manu mea. pater meus quod dedit mihi maius omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et pater unum sumus. Sustulerunt lapides Iudaei: ut lapidarent eum. Respondit eis Iesus: Multa opera bona ostendi uobis ex patre meo. Propter quod eorum opus me lapidatis? Responderunt ei Iudaei. De bono opere non lapidamus te: sed de blasphemia. Et quia tu homo cum sis: facis te ipsum Deum. Respondit eis Iesus. Nonne scriptum est in lege uestra quia ego dixi dii estis? Si illos dixit Deos ad quos sermo Dei factus est: et non potest solui scriptura: quem pater sanctificauit: et misit in mundum: uos dicitis: quia blasphemas: quia dixi: filius Dei sum? Si non facio opera Patris mei: nolite credere mihi. Si autem facio: etsi mihi non uultis credere: operibus credite: ut cognoscatis et credatis quia in me est pater: et ego in patre. Querebant ergo eum apprehendere: et exiuit de manibus eorum. Et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum: et mansit illic. Et multi uenerunt ad eum: et dicebant: quia Iohannes quidem fecit signum nullum: Omnia autem quecumque dixit Iohannes de hoc: uera erant. Et multi crediderunt in eum.

 

 

 

VIII.XIIII

 

Io Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororum eius. Maria autem erat: quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis: cuius frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores eius ad eum dicentes: Domine: ecce quem amas infirmatur. Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem: sed pro gloria Dei: ut glorificetur Filius Dei per eam. Diligebat autem Iesus Martham: et sororem eius Mariam: et Lazarum. ut ergo audiuit quia infirmabatur: tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Deinde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Iudaeam iterum. Dicunt ei discipuli: Rabbi: nunc quaerebant te Iudaei lapidare: et iterum uadis illuc? Respondit Iesus: Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulauerit in die: non offendit: quia lucem huius mundi uidet. Si autem ambulauerit in nocte: offendit: quia lux non est in eo. Haec ait: et post haec dicit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed uado ut a somno excitem eum. Dixerunt ergo discipuli eius: Domine: si dormit: saluus erit. Dixerat autem Iesus de morte eius: illi autem putauerunt quia de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: Lazarus mortuus est. Et gaudeo propter uos: ut credatis: quoniam non eram ibi. Sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas: qui dicitur Didimus: ad condi[s]cipulos. Eamus et nos: et moriamur cum eo. Uenit itaque Iesus: et inuenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. Erat autem Bethania iuxta Ierosolyma quasi stadiis quindecim. Multi autem ex Iudaeis uenerant ad Martham et Mariam: ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo ut audiuit quia Iesus uenit: occurrit illi: Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine: si fuisses hic: frater meus non fuisset mortuus. Sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo: dabit tibi Deus. Dicit illi Iesus: Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in nouissimo die. Dicit ei Iesus: Ego sum resurrectio et uita: Qui credit in me: etiamsi mortuus fuerit: uiuet. Et omnis qui uiuit: et credit in me: non morietur in aeternum. Credis hoc? Ait illi: utique Domine. Ego credidi: quia tu es Christus: Filius Dei: qui in hunc mundum uenisti. Et cum haec dixisset: abiit et uocauit Mariam sororem suam silentio: dicens: Magister adest et uocat te. Illa ut audiuit: surrexit cito: et uenit ad eum. Nondum enim uenerat Iesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Iudaei igitur qui erant cum ea in domo: et consolabantur eam: cum uidissent Mariam quia cito surrexit et exiit: secuti sunt eam dicentes: quia uadit ad monumentum: ut ploret ibi. Maria ergo: cum uenisset ubi erat Iesus: uidens eum: cecidit ad pedes eius: et dixit ei: Domine: si fuisses hic: non esset mortuus frater meus. Iesus ergo: ut uidit eam plorantem: et Iudaeos qui uenerant cum ea plorantes: fremuit spiritu: et turbauit se ipsum: et dixit. Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine: ueni: et uide. Et lacrimatus est Iesus. Dixerunt ergo Iudaei: Ecce quomodo amabat eum. Quidam autem dixerunt ex ipsis: Non poterat hic: qui aperuit oculos caeci: facere ut et hic non moreretur? lesus ergo rursum fremens in semet ipso: uenit ad monumentum. Erat autem spelunca: et lapis superpositus erat ei. Ait Iesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha: soror eius qui mortuus fuerat: Domine: iam fetet: quatriduanus enim est. Dicit ei Iesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris: uidebis gloriam Dei? Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem eleuatis sursum oculis: dixit: Pater: gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis: sed propter populum qui circumstat dixi: ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset: uoce magna clamauit: Lazare: ueni foras. Et statim prodiit qui fuerat mortuus: ligatus pedes et manus institis: Et facies illius sudario erat ligata. Dicit eis Iesus. Soluite eum: et sinite abire. Multi ergo ex Iudaeis qui uenerant ad Mariam: et uiderant quae fecit: crediderunt in eum. Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos: et dixerunt eis quae fecit Iesus.

Ȼ Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium: et dicebant: Quid facimus: quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic: omnes credent in eum. Et uenient Romani: et tollent nostrum locum et gentem. Unus autem ex ipsis Caiphas nomine: cum esset pontifex anni illius: dixit eis: Uos nescitis quicquam: nec cogitatis quia expedit uobis ut unus moriatur homo pro populo: et non tota gens pereat. Hoc autem a semet ipso non dixit: sed: cum esset pontifex anni illius: prophetauit quia Iesus moriturus erat pro gente. Et non tantum pro gente: sed ut filios Dei: qui erant dispersi: congregaret in unum. Ab illo ergo die cogitauerunt ut interficerent eum. Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos: sed abiit in regionem iuxta desertum: in ciuitatem quae dicitur Effrem: Et ibi morabatur cum discipulis suis.

 

 

 

IX.I

 

Mr Erant autem in uia ascendentes in Ierosolimam. Et praecedebat illos Iesus: et stupebant: et sequentes timebant. Mt Et assumpsit Mr iterum Mt duodecim discipulos suos secreto: et Mr coepit illis dicere quae essent ei uentura Mr Quia ecce ascendimus Ierosolimam Lv et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim Mr principibus sacerdotum: et scribis et senioribus. Mt Et condemnabunt eum morte: Mr et tradent eum gentibus[Mt ad deludendum & flagellandum & crucifigendum] et illudent ei: et conspuent eum: et flagellabunt eum: et interficient eum. Et tercia die resurget. Lv Et ipsi nichil horum intellexerunt. Erat autem uerbum istud absconditum ab eis: et non intelligebant quae dicebantur. Mt Tunc accessit ad eum mater Filiorum Zebaedei cum Filiis suis: adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid uis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo Filii mei: unus ad dexteram tuam: et unus ad sinistram: in regno tuo. Respondens autem Iesus dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Mr Aut baptismo quo ego baptizor: baptizari? Mt Dicunt ei: Possumus. Mr Iesus autem. Ait eis: Calicem quidem: quem ego bibo bibetis: et baptismo: quo ego baptizor: baptizabimini: Mt sedere autem ad dexteram meam et adsinistram non est meum dare uobis: sed quibus paratum est a patre meo. Et audientes decem: indignati sunt de duobus fratribus. Iesus autem uocauit eos ad se: et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt: potestatem exercent in eos. Non ita erit inter uos: sed quicumque uoluerit inter uos maior fieri: sit uester minister: Et qui uoluerit inter uos primus esse: erit uester seruus. Sicut filius hominis non uenit ministrari sed ministrare: et dare animam suam redemptionem pro multis. Uos autem quaeritis de modico crescere et de maximo minui. Cum autem introieritis ad caenam uocati nolite recumbere in superioribus locis ne forte dignior te superueniat: et accedens is qui te inuitauit dicat tibi adhuc inferius accede et confundaris. Si autem recubueris in inferiori loco et aduenerit humilior te dicet tibi qui te inuitauit: accede adhuc superius. Et erit tibi hoc utilius.

 

 

 

IX.II

 

Lv Factum est autem cum appropinquaret Iericho: caecus quidam sedebat secus uiam: mendicans. Et cum audiret turbam praetereuntem: interrogabat quid hoc esset. Dixerunt autem ei: quod Iesus Nazarenus transiret. Et clamauit: dicens: Iesu: Fili Dauid: miserere mei. Et qui praeibant: increpabant eum ut taceret. Ipse uero multo magis clamabat: Fili Dauid: miserere mei. Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset: interrogauit illum: dicens: Quid tibi uis faciam? At ille dixit: Domine: ut uideam. Et Iesus dixit illi: Respice: fides tua te saluum fecit. Et confestim uidit: et sequebatur eum magnificans Deum. Et omnis plebs ut uidit: dedit laudem Deo.

 

 

 

IX.III

 

Mr Et ueniunt Iericho. Lv Et ingressus perambulabat Iericho. Et ecce uir nomine Zachaeus. Et hic erat princeps publicanorum: et ipse diues. Et quaerebat uidere Iesum quis esset: et non poterat prae turba: quia statura pusillus erat. Et praecurrens ascendit in arborem siccomorum ut uideret illum: quia inde erat transiturus. Et cum uenisset ad locum: suscipiens Iesus uidit illum: et dixit ad eum: Zachee: festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit: et excepit illum gaudens. Et cum uiderent omines: murmurabant: dicentes quod ad hominem peccatorem diuertisset. Stans autem Zacheus: dixit ad Dominum. Ecce dimidium bonorum meorum: Domine: do pauperibus: et si quid aliquem defraudaui: reddo quadruplum. Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahae. Uenit enim Filius hominis quaerere et saluum facere quod perierat. Haec illis audientibus: adiciens dixit parabolam: eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum: et reuerti. Uocatis autem decem seruis suis: dedit illis decem mnas: et ait ad illos: Negotiamini dum uenio. Ciues autem eius oderant illum: et miserunt legationem post illum: dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Et factum est ut rediret: accepto regno. Et iussit uocari seruos: quibus dedit pecuniam: ut sciret quantum quisque negotiatus esset. Uenit autem primus: dicens: Domine: mna tua decem mnas adquisiuit. Et ait illi: Euge bone serue: quia in modico fidelis fuisti: eris potestatem habens supra decem ciuitates. Et alter uenit: dicens: Domine: mna tua fecit quinque mnas. Et huic ait: Et tu esto supra quinque ciuitates.Et alter uenit: dicens: Domine: ecce mna tua: quam habui repositam in Sudario: Timui enim te: quia homo austeris es: tollis quod non posuisti: et metis quod non seminasti. Dicit ei: De ore tuo te iudico: serue nequam. Sciebas enim quod ego austerus homo: tollens quod non posui: et metens quod non seminaui. Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam: et ego ueniens cum usuris exigissem illam? Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam: et date illi qui decem mnas habet. Et dixerunt ei: Domine: habet decem mnas. Dico autem uobis: quia omni habenti dabitur. Ab eo autem qui non habet: et quod habet auferetur ab eo. Ueruntamen inimicos meos illos: qui noluerunt me regnare super se: adducite huc: et interficite ante me. Et his dictis: praecedebat ascendens Ierosolimam.

 

 

 

IX.IIII

 

Mr Et proficiscente eo de Iericho: et discipulis eius Mt secutae sunt eum turbae multae. Et ecce duo caeci sedentes secus uiam: audierunt quod Iesus transiret: et clamauerunt: dicentes: Domine: miserere nostri: fili Dauid. Turba autem increpabat eos: ut tacerent. At illi magis clamabant: dicentes: Domine: miserere nostri: fili Dauid. Et stetit Iesus et uocauit eos: et ait: Quid uultis ut faciam uobis? Dicunt illi: Domine: ut aperiantur oculi nostri. Misertus autem eorum Iesus: tetigit oculos eorum. Et confestim uiderunt: et secuti sunt eum.

 

 

 

IX.V

 

Io Proximum autem erat pascha Iudaeorum. Et ascenderunt multi Ierosolimam de regione ante pascha: ut sanctificarent se ipsos. Quaerebant ergo Iesum: et colloquebantur ad inuicem in templo stantes: Quid putatis: quia non uenit ad diem festum? Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum: ut si quis cognouerit ubi sit: indicet: ut apprehendant eum. Iesus ergo ante sex dies paschae uenit Bethaniam: ubi fuerat Lazarus mortuus: quem suscitauit Iesus. Mt Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Symonis leprosi: Mr et recumberet: Io fecerunt ei caenam ibi: et Martha ministrabat. Lazarus uero unus erat ex discumbentibus cum eo. Maria ergo Mt habens alabastrum Io accepit libram Mr spicati Io nardi pistici: preciosi: Mr Venit mulier Mt accessit ad eum Io et unxit pedes Iesu: et extersit capillis suis pedes eius Mr Et fracto alabastro: effudit super caput Mt ipsius recumbentis. Io et domus impleta est ex odore unguenti. Mr Erant autem quidam Mt discipuli Mr indigne ferentes intra semet ipsos: et dicentes: ut quid perdicio ista unguenti facta est? Poterat enim ungentum istud uenundari plus quam trecentis denariis: et dari pauperibus. Et fremebant in eam. Io Dicit ergo unus ex discipulis eius: Iudas Scariothis: qui erat eum traditurus: Quare hoc unguentum non ueniit trecentis denariis: et datum est egenis? Dixit autem hoc: non quia de egenis pertinebat ad eum: sed quia fur erat: et loculos habens: ea quae mittebantur: portabat. Mt Sciens ergo Iesus: ait illis. Mr Sinite eam: Io ut in diem sepulturae meae seruet illud. Mr Quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. Semper enim pauperes habetis uobiscum: et cum uolueritis: potestis illis bene facere: me autem non semper habebitis. Quod habuit haec: fecit. Mt Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum: ad sepeliendum me fecit. Amen dico uobis: ubicumque praedicatum fuerit hoc euangelium in toto mundo: dicetur et quod haec fecit: in memoriam eius. Io Cognouit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est: et uenerunt: non propter Iesum tantum: sed ut Lazarum uiderent: quem suscitauit a mortuis. Cogitauerunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: quia multi propter illum abibant ex Iudaeis: et credebant in Iesum.

 

 

 

IX.VI

 

Io In crastinum autem Mt cum appropinquassent Ierosolimis et uenissent Bethfage ad montem Lv qui uocatur Oliueti: Mt tunc Iesus misit duos discipulos Lv suos Mt dicens eis: Ite in castellum quod contra uos est: et statim Mr introeuntes illud Mt inuenietis asinam alligatam: et pullum cum ea Mr ligatum: super quem nemo adhuc hominum sedit. Mt Soluite et adducite mihi. Et si quis uobis dixerit. Mr Quid facitis? Mt dicite quia dominus his opus habet. Et confestim dimittet eos. Mr huc. Mt Euntes autem discipuli Lv [qui] missi erant: et inuenerunt [sicut] dixit illis. Mt asinam: et Lv [stan]tem pullum Mr ligatum [ante] ianuam foris in biuio [et] Mt fecerunt sicut praecepit illis Iesus. Lv Soluentibus autem illis Mr quidam de illic stantibus Lv dixerunt ad illos Mr Quid facitis Lv Quid soluitis [pullum] Mr Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus. Et dimiserunt eis. Mt Et adduxerunt Mr ad Iesum Mt et imposuerunt super eos uestimenta sua: et eum desuper sedere fecerunt. [Mt] Hoc autem totum factum est: ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Dicite Filiae Syon. Io Noli timere. Mt Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus: sedens super asinam et pullum Filium subiugalis. Io Haec non cognouerunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus: tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo: et haec fecerunt ei. Lv Eunte autem illo: Mt plurima turba strauerunt uestimenta sua in uia: Mr Alii autem frondes cedebant Mt Alii ramos de arboribus: et sternebant in uia. Lv Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliueti: coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum uoce magna super omnibus: quas uiderant: uirtutibus: dicentes: Benedictus qui uenit rex in nomine domini: pax in caelo: et gloria in excelsis. Io Turba autem multa: [quae con]uenerat ad diem festum: [cum] audissent quia uenit Iesus Ierosolimam: acceperunt ramos palmarum: et processerunt obuiam ei: et clamabant: Osanna benedictus qui uenit in nomine domini: Rex Israel. Mt Turbe autem quae praecedebant: et quae sequebantur clamabant: dicentes: Osanna Filio Dauid: Benedictus qui uenit in nomine domini: Osanna in altissimis. Mr Benedictum quod uenit regnum Patris nostri Dauid: Osanna in excelsis. Lv Et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: Magister: increpa discipulos tuos. Quibus ipse dixit: Dico uobis: quia si hi tacuerint: lapides clamabunt. Et ut appropinquauit: uidens ciuitatem fleuit super illam: dicens: Quia si cognouisses et tu. Et quidem in hac die tua: quae ad pacem tibi. Nunc: autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia ecce uenient dies in te: et circumdabunt te inimici tui uallo: et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: et ad terram prosternent te: et Filios tuos qui in te sunt. Et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoueris tempus uisitationis tue. Mt Et cum intrasset Ierosolimam: commota est uniuersa ciuitas: dicens: Quis est hic? Populi autem dicebant: Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae. Io Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum uocauit de monumento et suscitauit eum a mortuis. Propterea et obuiam uenit ei turba: quia audierant eum fecisse hoc signum. Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos: uidetis quia nichil proficimus: Ecce mundus totus post eum abiit.

 

 

 

IX.VII

 

Io Erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. Hi ergo accesserunt ad Philippum: qui erat a Bethsaida Galilaeae: et rogabant eum: dicentes: Domine: uolumus Iesum uidere. Uenit Philippus: et dicit Andreae: Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu. Iesus autem respondit eis: dicens: uenit hora: ut clarificetur filius hominis. Amen: amen dico uobis: nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit: multum fructum affert. Qui amat animam suam: perdet eam. Et qui odit animam suam in hoc mundo: in uitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat: me sequatur. Et ubi sum ego: illic et minister meus erit.Si quis mihi ministrauerit: honorificabit eum pater meus qui in caelis est.

Ȼ Nunc anima mea turbata est: Et quid dicam? Pater: saluifica me ex hora hac. Sed propterea ueni in horam hanc. Pater clarifica nomen tuum. Uenit ergo uox de caelo: Et clarificaui: et iterum clarificabo. Turba ergo quae stabat et audierat: dicebat tonitruum factum esse. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. Respondit Iesus: et dixit: Non propter me uox haec uenit: sed propter uos. Nunc iudicium est mundi: Nunc princeps huius mundi eicietur foras. Et ego si exaltatus fuero a terra: omnia traham ad me ipsum. Hoc autem dicebat: significans qua morte esset moriturus. Respondit ei turba: Nos audiuimus ex lege quia christus manet in aeternum. Et quomodo tu dicis: oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis? Dixit ergo eis Iesus. Adhuc modicum: lumen in uobis est. Ambulate dum lucem habetis: ut non tenebrae uos comprehendant. Et qui ambulat in tenebris: nescit quo uadat. Dum lucem habetis: credite in lucem: ut Filii lucis sitis. Haec locutus est Iesus: et abiit: et abscondit se ab eis.

Ȼ Cum autem tanta signa fecisset coram eis: non credebant in eum: ut sermo Ysaiae prophetae impleretur: quem dixit: Domine: quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui reuelatum est? Propterea non poterant credere: quia iterum dixit Ysaias: Excaecauit oculos eorum: et indurauit eorum cor: ut non uideant oculis: et intelligant corde: et conuertantur: et sanem eos. Haec dixit Ysaias: quando uidit gloriam eius: et locutus est de eo. Ueruntamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisaeos non confitebantur: ut non de synagoga eicerentur. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Iesus autem clamauit: et dixit: Qui credit in me: non credit in me: sed in eum qui misit me. Et qui uidet me: uidet eum qui misit me. Ego lux in mundum ueni: ut omnis qui credit in me: in tenebris non maneat. Et si quis audierit uerba mea: et non custodierit: ego non iudico eum. Non enim ueni ut iudicem mundum: sed ut saluificem mundum. Qui spernit me: et non accipit uerba mea: habet qui iudicet eum. Sermo quem locutus sum: ille iudicabit eum in nouissimo die. Quia ego ex me ipso non sum locutus: sed qui misit me Pater: ipse mihi mandatum dedit quid dicam: et quid loquar. Et scio quia mandatum eius uita aeterna est. Quae ergo ego loquor: sicut dixit mihi Pater: sic loquor.

 

 

 

IX.VIII

 

Mt Et intrauit Iesus in templum Dei: et eiciebat omnes uendentes et ementes in templo: et mensas nummulariorum et cathedras uendentium columbas euertit. Mr Et non sinebat ut quisquam transferret uas per templum. Et docebat: dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea: domus orationis uocabitur omnibus gentibus? uos autem fecistis eam speluncam latronum. Quo audito principes sacerdotum et scribae Lv et principes plebis quaerebant Mr quomodo eum perderent. Lv Et non inueniebant quid facerent illi: Mr Timebant enim eum. Lv Omnis enim populus suspensus erat: audiens illum. Mr quoniam uniuersa turba admirabatur super doctrina eius. Mt Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo: et sanauit eos. Uidentes autem principes sacerdotum et scribe mirabilia quae fecit: et pueros clamantes in templo: et dicentes: Osanna Filio Dauid: indignati sunt: et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Vtique: Numquam legistis: quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Et relictis illis: Mr et circumspectis omnibus: cum iam uespera esset hora: Mt abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam: Mr cum duodecim. Mt ibique mansit et docebat eos de regno Dei. Mane autem Mr alia die cum exiret a Bethania: Mt reuertens in ciuitatem: esuriit. Mr Cumque uidisset a longe Mt fici arborem unam secus uiam Mr habentem folia: uenit Mt ad eam Mr si quid forte inueniret in ea. Et cum uenisset ad eam: nichil inuenit praeter folia. Non enim erat tempus ficorum. Et respondens dixit ei. Mt Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Mr Nec iam amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet. Mt Et arefacta est continuo ficulnea. Mr Et audiebant discipuli eius. Et ueniunt Ierosolimam.

ȻMr Et cum uespera facta esset: egrediebatur de ciuitate. Et cum mane transirent: uiderunt ficum aridam factam a radicibus. Mt Et uidentes discipuli: mirati sunt dicentes: Quomodo continuo aruit. Mr Et recordatus Petrus: dixit ei: Rabbi: ecce ficus cui maledixisti aruit. Et respondens Iesus ait illis: Habete fidem Dei. Mt Amen dico uobis: si habueritis fidem et non hesitaueritis: non solum de ficulnea facietis: sed et si monti huic dixeritis: Tolle: et iacta te in mare: fiet. Mr Propterea dico uobis: omnia quecumque orantes petitis: credite quia accipietis: et uenient uobis. Et cum stabitis ad orandum: dimittite si quid habetis aduersus aliquem: ut et pater uester qui in caelis est: dimittat uobis peccata uestra. Quod si uos non dimiseritis: nec Pater uester qui in caelis est: dimittet uobis peccata uestra.

 

 

 

IX.IX

 

Mr Et ueniunt rursus Ierosolimam. Mt Et cum uenisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum Mr et scribae Mt et seniores populi: Lv et aiunt dicentes ad illum: Die nobis Mr ln qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias? Mt Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo uos et ego unum sermonem: Quem si dixeritis mihi: et ego uobis dicam in qua potestate haec facio. Baptismus Iohannis unde fuit de caelo: an ex hominibus? Mr Respondete mihi. Mt At illi cogitabant inter se: dicentes: Si dixerimus: de caelo dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus: ex hominibus. Lv plebs uniuersa lapidabit nos. Mt Omnes enim habebant Iohannem sicut prophetam. Lv Certi sunt enim. Mr quia uere propheta esset. Mt Et respondentes Iesu: dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego uobis dico in qua potestate haec faciam. Mr Et coepit illis in parabolis loqui. Mt Quid autem uobis uidetur? Homo quidam habebat duos Filios: et accedens ad primum dixit: Fili: uade hodie operare in uinea mea. Ille autem respondens ait: Nolo. Postea autem: paenitentia motus: abiit. Accedens autem ad alterum: dixit similiter. At ille respondens ait: Eo: domine. Et non iuit. Quis ex duobus fecit uoluntatem Patris? Dicunt ei. Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico uobis: quia publicani et meretrices praecedent uos in regnum Dei. Uenit enim ad uos Iohannes in uia iustitiae: et non credidistis ei. Publicani autem et meretrices crediderunt ei. Uos autem uidentes nec paenitentiam habuistis postea: ut crederetis ei. Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias: qui Mr pastinauit Mt uineam: et sepem circundedit ei: et fodit in ea torcular: et edificauit turrem: et locauit eam agricolis: et peregre profectus est. Lv et peregre fuit multis temporibus. Mt Cum autem tempus fructuum appropinquasset: misit Mr ad agricolas seruum ut ab agricolis acciperet de fructu uineae. Mt Et agricole Mr apprehensum eum ceciderunt: et dimiserunt uacuum. Et iterum misit ad illos alium seruum: et illum in capite uulnerauerunt: et contumeliis affecerunt. Lv dimiserunt ianem. Mt misit et alios seruos plures prioribus: et fecerunt illis similiter [Mr] rursum Lv addidit tertium [mitter]e qui et illum uulnerantes e[ieceru]nt Mr et occiderunt. Et plures alios quosdam caedentes alios [uero] occidentes. Mt Nouissime autem Lv dominus uineae Mt misit ad eos filium suum Lv dilectum Mt dicens Lv forsitan Mt uerebuntur Filium meum. Agricolae autem uidentes Filium: dixerunt intra se: hic est heres. Uenite: occidamus eum: et habebimus hereditatem eius. Et apprehensum illum eiecerunt extra uineam: et occiderunt. Cum ergo uenerit dominus uineae: quid faciet agricolis illis? Aiunt illi Malos male perdet: et uineam suam locabit aliis agricolis: qui reddant ei fructum temporibus suis. Lv Quo audito: dixerunt illi: Absit. Ille autem aspiciens eos ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Mt lapidem quem reprobauerunt aedificantes: hic factus est in caput anguli: A domino factum [est] istud et est mirabile in oculis nostris? Ideo dico uobis: quia auferetur a uobis regnum Dei: et dabitur genti facienti fructus eius. Et Lv omnis Mt qui ceciderit super lapidem istum: confringetur. Super quem uero ceciderit: conteret eum. Et cum audissent principes sacerdotum Lv et scribae Mt et Pharisaei parabolas eius: cognouerunt quod de ipsis diceret. Et quaerentes eum tenere Lv in illa hora Mt timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. Et respondens Iesus: dixit iterum in parabolis eis: dicens: Simile factum est regnum caelorum homini regi: qui fecit nuptias Filio suo. Et misit seruos suos uocare inuitatos ad nuptias: et nolebant uenire. Iterum misit alios seruos: dicens: Dicite inuitatis: Ecce prandium meum paraui. Tauri mei et altilia occisa: et omnia parata: uenite ad nuptias. Illi autem neglexerunt: et abierunt: alius in uillam suam: alius uero ad negotiationem suam. Reliqui uero tenuerunt seruos eius: et contumelia affectos occiderunt. Rex autem cum audisset: iratus est: et missis exercitibus suis: perdidit homicidas illos: et ciuitatem illorum succendit. Tunc ait seruis suis: Nuptiae quidem parate sunt: sed qui inuitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus uiarum: et quoscumque inueneritis uocate ad nuptias. Et egressi serui euis in uias congregauerunt omnes quos inuenerunt: bonos et malos: et impletae sunt nuptiae discumbentium. Intrauit autem rex ut uideret discumbentes. Et uidit ibi hominem non uestitum ueste nuptiali. Et ait illi: Amice: quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialem? At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus eius et pedibus: mittite eum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium Multi enim sunt uocati: pauci uero electi.

 

 

 

IX.X

 

Mt TVNC abeuntes Pharisaei: consilium inierunt ut caperent eum in sermone. Lv et traderent illum principatui et potestati praesidis. Mt Et mittunt ei discipulos suos Lv insidiatores qui se iustos simularent Mt cum Herodianis Mr Qui uenientes Lv interrogauerunt illum Mt dicentes: Magister: scimus quia uerax es: et uiam Dei in ueritate doces: et non est tibi cura de aliquo. Non enim respicis personam hominum: Dic ergo nobis quid tibi uidetur. Licet Lv nobis Mt censum dare cesari: an non? Cognita autem Iesus nequitia eorum: ait. Mr illis Mt Quid me temptatis: hypochrite? Ostendite siihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Iesus: Cuius est imago haec: et superscriptio? Dicunt ei: Cesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt cesaris: cesari: et quae sunt Dei: Deo. Et audientes. Lv non potuerunt uerbum eius reprehendere coram plebe. Et mirati in responsis eius: tacuerunt. Mt Et relicto eo abierunt.

 

 

 

IX.XI

 

Mt In illa die accesserunt ad eum saducaei: qui dicunt non esse resurrectionem. Et interrogauerunt eum: dicentes: Magister: Mr Moyses nobis scripsit Mt Si quis mortuus fuerit non habens filium Mr et dimiserit uxorem: Mt ut ducat frater eius uxorem illius: et suscitet semen fratri suo. Erant autem apud nos septem fratres. Et primus: uxore ducta: defunctus est: et non habens semen: reliquit uxorem suam fratri suo. Similiter secundus et tercius Lv et omnes septem. Mr acceperunt eam. Lv et non reliquerunt semen: et mortui sunt. Mt Nouissime autem omnium et mulier defuncta est. In resurrectione ergo Mr cum resurrexerint: Mt cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam. Lv uxorem. Mt Respondens autem Iesus: ait illis: Mr Nonne ideo Mt Erratis: nescientes scripturas: neque uirtutem Dei. Lv Filii Mr enimLv saeculi huius nubunt: et traduntur ad nuptias. Illi uero qui digni habebuntur saeculo illo: et resurrectione ex mortuis: neque nubent: neque ducent uxores: Neque enim ultra mori poterunt. Aequales enim angelis sunt: et Filii sunt Dei: cum sint Filii resurrectionis. Mt De resurrectione autem mortuorum non legistis Mr in libro Moysi super rubum: Mt quod dictum est a Deo dicente uobis: Ego sum deus abraham: et deus ysaac: et deus iacob? Non est deus mortuorum: sed uiuentium. Mr uos ergo multum erratis. Lv Omnes enim uiunt ei. Respondentes autem quidam scribarum: dixerunt: Magister: bene dixisti. Et amplius non audebant [eum] quicquam interrogare. Mt Et audientes turbae: mirabantur in doctrina eius.

 

 

 

IX.XII

 

Mt Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Iesus saduceis: conuenerunt in unum. Mr Et accessit Mt unus ex eis legis doctor Mr qui audierat illos conquirentes. Et uidens quoniam bene illis responderit: interrogauit Mt temptans eum: Magister quod est mandatum magnum Mr primum omnium Mt in lege? Mr Iesus autem respondit [ei] Quia primum omnium mandatum est: audi Israel: dominus deus noster: deus [unus est:] Et Mt Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo: et in tota anima tua: et in tota mente tua. Mr et ex tota uirtute tua. Mt Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis uniuersa lex pendet: et prophetae. Mr Maius horum aliud mandatum non est. Et ait illi scriba: Bene: magister: in ueritate dixisti: quia unus est deus: et non est alius praeter eum. Et ut diligatur ex toto corde: et ex toto intellectu: et ex tota anima: et ex tota fortitudine: et diligere proximum tanquam se ipsum: maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. Iesus autem uidens quod sapienter respondisset: dixit illi: Non es longe a regno Dei.

 

 

 

IX.XIII

 

Mt Congregatis autem Pharisaeis: Mr in templo. Mt interrogauit eos Iesus dicens: Quid uobis uidetur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: Dauid. Ait illis: Quomodo ergo Dauid in spiritu Mr sancto Mt uocat eum Dominum: dicens. Lv in libro Psalmorum: Mt dixit dominus domino meo: sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo Dauid uocat eum Dominum: quomodo filius eius est? Et nemo poterat respondere ei uerbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

 

 

 

IX.XIIII

 

Mt Tunc Iesus locutus est ad turbas: et ad discipulos suos: dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint uobis: seruate et facite: secundum opera uero eorum nolite facere: Dicunt enim et non faciunt. Alligant enim onera grauia et importabilia: et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea mouere. Omnia uero opera sua faciunt ut uideantur ab hominibus: Dilatant enim filacteria sua: et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in caenis: et primas cathedras in synagogis: et salutationes in foro: et uocari ab hominibus Rabbi. Uos autem nolite uocari Rabbi: unus est enim Magister uester. Omnes autem uos fratres estis. Et patrem nolite uocare uobis super terram. Unus est enim Pater uester: qui in caelis est. Nec uocemini magistri: quia Magister uester unus est Christus. Qui maior est uestrum: erit minister uester. Qui autem se exaltauerit: humiliabitur. Et qui se humiliauerit: exaltabitur. Uae uobis scribae et pharisaei: hypochritae: quia clauditis regnum caelorum ante homines. Uos enim non intratis: nec introeuntes sinitis intrare. Uae uobis: scribae et pharisaei hypocritae: qui comeditis domus uiduarum: oratione longa orantes. Propter hoc amplius accipietis iudicium. Uae uobis: scribe et Pharisaei: hypochritae qui circumitis mare et aridam: ut faciatis unum proselitum. Et cum fuerit factus: facitis eum filium gehennae duplo quam uos. Ue uobis duces ceci: qui dicitis: Quicumque iurauerit per templum: nichil est. Qui autem iurauerit in auro templi: debet. Stulti et ceci. Quid enim maius est: aurum: an templum quod sanctificat aurum? Et quicumque iurauerit in altari: nichil est. Qui autem iurauerit in dono quod est super illud: debet. Caeci: quid enim maius est: donum: an altare quod sanctificat donum? Qui ergo iurat in altari: iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt. Et quicumque iurauerit in templo: iurat in illo et in eo qui habitat in ipso. Et qui iurat in caelo: iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum. Uae uobis: scribae et pharisaei: hypochritae: quia decimatis mentam et anetum et cyminum: et reliquistis quae grauiora sunt legis: iuditium et misericordiam et fidem: Haec oportuit facere: et illa non omittere Duces ceci: excolantes culicem: camelum autem glutientes. Uae uobis: scribae et pharisaei: hypochritae: quia mundatis quod deforis est calicis et parapsidis: intus autem pleni estis rapina: et immunditia: Phariseae caece: munda prius quod intus est calicis et parapsidis: ut fiat et id quod de foris est mundum. Uae uobis scribae et pharisaei: hypochritae: quia similes estis sepulchris dealbatis: quae aforis apparent hominibus speciosa: intus uero plena sunt ossibus mortuorum: et omni spurcitia. Sic et uos aforis quidem apparetis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypochrisi et iniquitate. Uae uobis: scribae et pharisaei: hypochritae: qui aedificatis sepulchra prophetarum: et ornatis monumenta iustorum: et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum: non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Itaque testimonio estis uobismet ipsis: quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt. Et uos impletis mensuram patrum uestrorum. Serpentes: genimina uiperarum: quomodo fugietis a iudicio gehennae? Ideo ecce ego mitto ad uos prophetas: et sapientes: et scribas: Et ex illis occidetis: et crucifigetis: et ex illis flagellabitis in synagogis uestris: et persequemini de ciuitate in ciuitatem: ut ueniat super uos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram: a sanguine Abel iusti: usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae: quem occidistis inter templum et altare. Amen dico uobis: uenient haec omnia super generationem istam.

 

 

 

IX.XV

 

Lv In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum: dicentes illi: Exi et uade hinc: quia Herodes uult te occidere. Et ait illis: Ite: dicite uulpi illi: Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras: et tercia die consumor. Uerumptamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. Mt Jerusalem: ierusalem: quae occidis prophetas: et lapidas eos qui ad te missi sunt? Quotiens uolui congregare filios tuos: quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas: et noluisti. Ecce relinquetur uobis domus uestra deserta. Dico enim uobis: non me uidebitis amodo: donec dicatis: Benedictus qui uenit in nomine domini.

 

 

 

IX.XVI

 

<Mr Et multa turba eum libenter audiebat. Et dicebat eis Lv discipulis suis Mr in doctrina sua. Lv Attendite a scribis: qui uolunt ambulare in stolis: et amant salutationes in foro: et primas cathedras in synagogis: et primos discubitus in conuiuiis. Qui deuorant domos uiduarum: simulantes longam orationem: Hi accipient dampnationem maiorem.> Mr Et sedens Iesus contra gazophilatium: aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophilatium. Et multi diuites iactabant multa. Cum uenisset autem una uidua pauper: misit Lv aera duo minuta Mr quod est quadrans. Et conuocans discipulos suos: ait illis: Amen dico uobis: quoniam uidua haec pauper plus omnibus misit: qui miserunt in gazophilatium. Omnes enim ex eo quod habundabat illis: miserunt Lv in munera Dei. Mr Haec uero de penuria sua omnia quae habuit misit: totum uictum suum.

 

 

 

IX.XVII

 

Mt Et egressus Iesus de templo ibat. Et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi. Mr Et ait illi unus ex discipulis suis: Magister: aspice quales lapides et quales structurae. Mt Ipse autem respondens: Lv dicentibus de templo quod lapidibus bonis: et donis ornatum esset: dixit Mt uidetis haec omnia? Amen dico uobis: Lv uenient dies: in quibus Mt non relinquetur hic lapis super lapidem: qui non destruatur. Mr Et cum sederet in monte oliuarum contra templum: interrogabant eum separatim petrus et iacobus: et iohannes et andreas Lv dicentes: Praeceptor Mr Dic nobis quando ista fient: et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari. Mt et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi. Et responden: Iesus dixit eis: uidete ne quis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo: dicentes: Ego sum christus: et multos seducent. Lv Et tempus appropinquauit. Nolite ergo post illos ire. Cum autem audieritis proelia Mt et opiniones proeliorum. Lv et seditiones: nolite terreri. Oportet primum haec fieri: sed nondum statim finis. Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem: et regnum aduersus regnum. Et terrae motus magni erunt per loca: et pestilentiae et fames: terroresque de caelo: et signa magna erunt. Mt Haec autem omnia initia sunt dolorum. Mr uidete autem uosmet ipsos. Lv Ante haec omnia initient uobis manus suas: et persequentur tradentes in sinagogas et in custodias: trahentes ad reges et praesides propter nomen meum. Continget autem uobis in testimonium. Mr Tradent enim uos conciliis: et in synagogis uapulabitis. Et ante praesides et reges stabitis propter me: in testimonium illis. Mr Et cum duxerint uos tradentes: nolite praecogitare quid loquamini: sed quod datum uobis fuerit in illa hora: id loquimini. Non enim estis uos loquentes: sed spiritus sanctus. Lv Ponite ergo in cordibus uestris non praemeditari quaemadmodum respondeatis. Ego enim dabo uobis os et sapientiam: cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarii uestri. Trademini autem Mt in tribulationem Lv a parentibus et fratribus: et cognatis et amicis: et morte afficient ex uobis. Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Et capillus de capite uestro non peribit. In pacientia uestra possidebitis animas uestras. Mt Et tunc scandalizabuntur multi: et inuicem se tradent: et odio habebunt inuicem. Et multi pseudoprophetae surgent: et seducent multos. Et quoniam abundabit iniquitas: refrigescet caritas multorum. Qui autem perseuerauerit usque in finem: hic saluus erit. Et praedicabitur hoc euuangelium: regni in uniuerso orbe: in testimonium omnibus gentibus: et tunc ueniet consummatio. Lv Cum autem uideritis circumdari ab exercitu Jerusalem: tunc scitote quia appropinquauit desolatio eius. Mt Cum ergo uideritis abhominationem desolationis: quae dicta est a Daniele propheta: stantem in loco sancto Mr ubi non debet qui legit: intelligat. Lv Tunc qui in Iudea sunt: fugiant in montes: et qui in medio eius: discedant. Et qui in regionibus: non intrent in eam. Mt Et qui in tecto: non descendat tollere aliquid de domo sua et qui in agro: non reuertatur tollere tunicam suam. Lv Quia dies ultionis hi sunt: ut impleantur omnia quae scripta sunt. Uae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Erit enim pressura magna super terram: et ira populo huic. Et cadent in ore gladii: et captiui ducentur in omnes gentes. Et Ierusalem calcabitur a gentibus: donec impleantur tempora nationum Mt Orate autem ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato. Erit enim tunc tribulatio magna: qualis non fuit ab inicio mundi usque modo: neque fiet. Et nisi breuiati fuissent dies illi: non fieret salua omnis caro. Sed propter electos breuiabuntur dies illi. Tunc si quis uobis dixerit: ecce hic Christus: aut illic: nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae: et dabunt signa magna et prodigia: ita ut in errorem inducantur: si fieri potest: etiam electi. Mr uos ergo uidete. Ecce praedixi uobis omnia. Mt Si ergo dixerint uobis: ecce in deserto est: nolite exire: Ecce in penetralibus: nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem: ita erit aduentus Filii hominis. Ubicumque fuerit corpus: illuc congregabuntur aquile. Statim autem post tribulationem dierum illorum. Lv erunt signa in sole: et luna: et stellis: et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum: arescentibus hominibus prae timore et expectatione: quae superuenient uniuerso orbi Mr in illis diebus Mt sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum. Et stellae cadent de caelo: et uirtutes caelorum commouebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo. Et tunc plangent omnes tribus terrae: et uidebunt Filium hominis uenientem in nubibus caeli cum uirtute multa et maiestate. Et Mr tunc Mt mittet angelos suos cum tuba et uoce magna. Et congregabunt electos eius a quattuor uentis: a summis caelorum usque ad terminos eorum. Lv His autem fieri incipientibus: respicite et leuate capita uestra: quoniam appropinquat redemptio uestra. Et dixit illis similitudinem: uidete ficulneam et omnes arbores. Cum producunt iam ex se fructum: scitis quia prope est aestas. Ita et uos cum uideritis haec fieri: scitote quoniam prope est Mt in ianuis Lv regnum Dei. Amen dico uobis: quia non praeteribit generatio haec: donec omnia fiant. Caelum et terra transibunt: uerba autem mea non transibunt. Mt De die autem illa: et hora: nemo scit: neque angeli caelorum: Mr neque filius Mt nisi pater solus. Sicut autem in diebus Noe: ita erit et aduentus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluuium: comedentes et bibentes: nubentes et nuptum tradentes: usque ad eum diem quo introiuit in archam Noe: et non cognouerunt donec uenit diluuium et tulit omnes: ita erit et aduentus Filii hominis. Tunc duo erunt in agro: unus assumetur: et unus relinquetur. Duae molentes in mola: una assumetur: et una relinquetur. Duo in lecto: unus assumetur: et alter relinquetur. Lv Attendite autem uobis: ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate: et curis huius uitae: et superueniat in uos repentina dies illa. Tanquam laqueus enim superueniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Uigilate itaque: omni tempore orantes: ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt: et stare ante Filium hominis. Mr uidete: uigilate et orate: Mt quia nescitis qua hora Dominus uester uenturus sit. Mr Sicut homo: qui peregre profectus reliquit domum suam: et dedit seruis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipit ut uigilet. Uigilate ergo: nescitis enim quando dominus domus ueniat. Sero: an media nocte: an galli cantu: an mane: ne cum uenerit repente: inueniat uos dormientes. Quod autem uobis dico: omnibus dico: uigilate. Mt Illud autem scitote: quoniam si sciret pater familias qua hora fur uenturus esset: uigilaret utique: et non sineret perfodi domum suam. Ideo et uos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis uenturus est. Quis: putas est fidelis seruus et prudens: quem constituit dominus suus supra familiam suam: ut det illis cibum in tempore? Beatus ille seruus: quem cum uenerit dominus eius inuenerit sic facientem. Amen dico uobis: quoniam super omnia bona sua constituet eum. Si autem dixerit malus seruus ille in corde suo: moram facit dominus meus uenire: et coeperit percutere conseruos suos: manducet autem et bibat cum ebriosis: ueniet dominus serui illius: in die qua non sperat: et hora qua ignorat: et diuidet eum: partemque eius ponet cum hypocritis. Illic erit fletus et stridor dentium. Tunc simile erit regnum caelorum decem uirginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obuiam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae: et quinque prudentes. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus: non sumserent oleum secum. Prudentes uero acceperunt oleum in uasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso: dormitauerunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: ecce sponsus uenit: exite obuiam ei. Tunc surrexerunt omnes uirgines illae: et ornauerunt lampades suas. Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo uestro: quia lampades nostrae extinguntur. Responderunt prudentes: dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et uobis: ite potius ad uendentes: et emite uobis. Dum autem irent emere: uenit sponsus: et quae parate erant: intrauerunt cum eo ad nuptias. Et clausa est ianua. Nouissime autem ueniunt et reliquae uirgines: dicentes: Domine: domine: aperi nobis. At ille respondens: ait: Amen dico uobis: nescio uos. Uigilate itaque: quia nescitis diem neque horam. Sicut enim homo peregre proficiscens: uocauit seruos suos: et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta: alii autem duo: alii uero unum. unicuique secundum propriam uirtutem: et profectus est statim. Abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis: et lucratus est alia quinque. Similiter qui duo acceperat: lucratus est alia duo. Qui autem unum acceperat: abiens fodit in terram: et abscondit peccuniam domini sui. Post multum uero temporis uenit dominus seruorum illorum: et posuit rationem cum eis. Et accedens qui quinque talenta acceperat: optulit alia quinque talenta: dicens: Domine: quinque talenta tradidisti michi: ecce alia quinque superlucratus sum. Ait illi dominus eius: Euge serue bone et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis: supra multa te constituam. Intra in gaudium domini tui. Accessit autem et qui duo talenta acceperat: et ait: Domine: duo talenta tradidisti michi: ecce alia duo super lucratus sum. Ait illi dominus eius: Euge serue bone et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis: supra multa te constituam. Intra in gaudium domini tui. Accedens autem et qui unum talentum acceperat: ait: Domine: scio quia homo durus es. Metis ubi non seminasti: et congregas ubi non sparsisti. Et timens abii: et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes quod tuum est. Respondens autem dominus eius: dixit ei: Serue male et piger: sciebas quia meto ubi non seminaui et congrego ubi non sparsi. Oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis: et ueniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. Tollite itaque ab eo talentum: et date ei qui habet decem talenta. Omni enim habenti dabitur: et habundabit: ei autem qui non habet et quod uidetur habere auferetur ab eo. Et inutilem seruum eicite in tenebras exteriores. Ibi erit fletus: et stridor dentium. Cum autem uenerit filius hominis in maiestate sua: et omnes angeli cum eo: tunc sedebit super sedem maiestatis suae. Et congregabuntur ante eum omnes gentes. Et separabit eos ab inuicem: sicut pastor segregat oues ab haedis. Et statuet quidem oues a dextris suis: haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt. Uenite benedicti Patris mei: possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. Esuriui enim: et dedistis mihi manducare. Sitiui: et dedistis mihi bibere. Hospes eram: et collegistis me. Nudus et operuistis me. Infirmus: et uisitastis me. In carcere eram: et uenistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti: dicentes: Domine: quando te uidimus esurientem: et pauimus: sitientem: et dedimus tibi potum? Quando autem te uidimus hospitem: et collegimus te? Aut nudum: et cooperuimus te? Aut quando te uidimus infirmum: aut in carcere: et uenimus ad te? Et respondens rex: dicet illis: Amen dico uobis: quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis: mihi fecistis. Tunc dicet et his qui a sinistris eius erunt: Discedite a me: maledicti: in ignem aeternum: qui paratus est diabolo et angelis eius. Esuriui enim: et non dedistis mihi manducare. Situi: et non dedistis michi bibere. Hospes eram: et non collegistis me. Nudus: et non operuistis me. Infirmus et in carcere: et non uisitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi: dicentes: Domine: quando te uidimus esurientem aut sitientem: aut hospitem aut nudum: aut infirmum uel in carcere: et non ministrauimus tibi? Tunc respondebit illis dicens: Amen dico uobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his: nec michi fecistis. Et ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in uitam aeternam.

 

 

 

IX.XVIII

 

Mt Et factum est: cum consummasset Iesus sermones hos omnes: dixit discipulis suis. Scitis quia post biduum pascha fiet: et filius hominis tradetur ut crucifigatur. Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi: in atrium principis sacerdotum: qui dicebatur cayphas: et consilium fecerunt ut iesum dolo tenerent: et occiderent. Dicebant autem. Non in die festo: ne forte tumultus fieret in populo. Lv timebant enim plebem. Intrauit autem sathanas in iudam qui cognominabatur scarioth: unum de duodecim. Mt Tunc abiit ad principessacerdotum: Mr ut proderet eum illis. Mt et ait illis. Quid uultis mihi dare: et ego uobis eum tradam? At illi Mr audientes gauisi sunt: et Mt constituerunt ei triginta argenteos. Lv Et spopondit. Mt Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet Lv sine turbis. Lv Erat autem Iesus diebus docens in templo: noctibus uero exiens: morabatur in monte qui uocatur oliueti. Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

 

 

 

X.I

 

Io Ante diem autem festum paschae: sciens Iesus quia uenit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos.

 

 

 

X.II

 

Lv Venit autem Mt prima Lv dies azimorum: in qua necesse erat occidi pascha: Et Mt accesserunt discipuli ad Iesum: dicentes: Mr Quo uis eamus et paremus tibi ut manduces pascha? Et mittit duos ex discipulis suis Lv petrum et Iohannem Mr et dicit eis: Ite in ciuitatem: et occurret uobis homo Lv amphoram aquae portans. Sequimini eum in domum: in quam intrat: et dicetis patri familias domus: Dicit tibi magister: Mt Tempus meum prope est Lv ubi est diuersorium: ubi pascha cum discipulis meis manducem? Et ipse uobis ostendet cenaculum magnum stratum: et ibi parate Mr nobis Lv Euntes autem Mr discipuli eius: uenerunt in ciuitatem: et inuenerunt sicut dixerat illis: Mt et fecerunt sicut constituit illis Iesus: et parauerunt pascha.

 

 

 

X.III

 

Mr Vespere autem facto: uenit et Lv discubuit: et duodecim

 

apostoli cum eo. Mt Et edentibus illis: dixit Mr Iesus Lv Desiderio desideraui hoc pascha manducare uobiscum: ante quam patiar. Dico enim uobis: quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei. Et accepto calice gratias egit: et dixit: Accipite: et diuidite inter uos. Dico enim uobis quod non bibam de generatione uitis: donec regnum Dei ueniat. Mr Amen dico uobis: quia unus ex uobis me tradet: qui manducat mecum. At illi coeperunt Mt ualde Mr contristari: et dicere ei singillatim. Mt Numquid ego sum: domine? At ipse respondens: ait. Mr unus ex duodecim. Mt Qui intingit mecum manum in parapside: hic me tradet. filius quidem hominis uadit: sicut scriptum est de illo. Uae autem homini illi: per quem filius hominis tradetur. Bonum erat ei: si natus non fuisset homo ille. Respondens autem iudas qui tradidit eum: dixit: Numquid ego sum: rabbi? Ait illi: Tu dixisti.

 

 

 

X.IIII

 

Mt Caenantibus autem eis: accepit Iesus panem Lv gratias egit: Mt et benedixit: ac fregit: deditque discipulis suis. Et ait: Accipite et comedite. Hoc est corpus meum. Lv Quod pro uobis datur: Hoc facite in meam commemorationem. Similiter Mt Et accipiens calicem Lv postquam caenauit Mt gratias egit: et dedit illis: dicens: Bibite ex hoc omnes. Mr Et biberunt ex illo omnes: et ait illis. Mt Hic est enim sanguis meus noui testamenti: qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. <Lv Hoc facite in meam commemorationem.> Mr Amen dico uobis: quod Mt non bibam a modo de hoc genimine uitis: usque in diem illum cum illud bibam uobiscum nouum in regno Patris mei. Lv ueruntamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Et quidem filius hominis: secundum quod definitum est: uadit. Ueruntamen uae illi homini: per quem tradetur. Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis: qui hoc facturus esset.

 

 

 

X.V

 

Lv Facta est autem et contentio inter eos: quis eorum uideretur esse maior. Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos: benefici uocantur. Uos autem non sic. Sed qui maior est in uobis: fiat sicut iunior. Et qui praecessor est: sicut ministrator. Nam quis maior est: qui recumbit: an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio uestrum sum sicut qui ministrat. Uos autem estis: qui permansistis mecum in temptationibus meis. Et ego dispono uobis: sicut disposuit mihi pater meus regnum: ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Et sedeatis super tronos iudicantes duodecim tribus Israel. Ait autem dominus: simon: Simon: ecce sathanas expetiuit uos ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogaui pro te: ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conuersus: confirma fratres tuos. Qui dixit ei: Domine: tecum paratus sum et in carcerem: et in mortem ire. Et ille dixit. Dico tibi: petre: non cantabit hodie gallus: donec ter abneges nosse me.Et dixit eis: Quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis: nunquid aliquid defuit uobis? At ille dixerunt: Nichil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum tollat: similiter et peram. Et qui non habet: uendat tunicam suam: et emat gladium. Dico enim uobis: quoniam adhuc hoc quod scriptum est: oportet impleri in me: et quod cum iniquis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me: finem habent. At ille dixerunt: Domine: ecce gladii duo hic. At ille dixit eis: Satis est.

 

 

 

X.VI

 

Io Et caena facta: cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariothis: Sciens quia omnia dedit ei pater in manus: et quia a Deo exiuit et ad deum uadit: surgit a caena: et ponit uestimenta sua. Et cum accepisset lintheum: praecinxit se. Deinde misit aquam in peluem: et coepit lauare pedes discipulorum: et extergere lintheo quo erat praecinctus. Uenit ergo ad symonem petrum: et dicit ei petrus: Domine: tu mihi lauas pedes? Respondit Iesus: et dixit ei: Quod ego facio: tu nescis modo: scies autem postea. Dicit ei petrus: Non lauabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Iesus: Si non lauero te: non habebis partem mecum. Dicit ei simon petrus: Domine: non tantum pedes meos: sed et manus et caput. Dicit ei Iesus. Qui lotus est: non indiget nisi ut pedes lauet: sed est mundus totus. Et uos mundi estis: sed non omnes. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: non estis mundi omnes. Postquam ergo lauit pedes eorum et accepit uestimenta sua: cum recubuisset iterum: dixit eis. Scitis quid fecerim uobis? Uos uocatis me magister: et domine: et bene dicitis: sum etenim. Si ergo ego laui uestros pedes: dominus et magister: et uos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi uobis: ut quemadmodum ego feci uobis: ita et uos faciatis. Amen: amen dico uobis: non est seruus maior domino suo: neque apostolus maior eo qui misit illum. Si haec scitis: beati eritis si feceritis ea. Non de omnibus uobis dico. Ego scio quos elegerim. Sed ut impleatur scriptura: qui manducat mecum panem: leuabit contra me calcaneum suum. A modo dico uobis: prius quam fiat: ut credatis cum factum fuerit: quia ego sum. Amen: amen dico uobis: qui accipit si quem misero: me accipit. Qui autem me accipit: accipit eum qui me misit. Cum haec dixisset Iesus: turbatus est spiritu: et protestatus est et dixit: Amen: amen dico uobis: quia unus ex uobis tradet me. Aspiciebant ergo discipuli ad inuicem: haesitantes de quo diceret. Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu: quem diligebat Iesus. Innuit ergo huic Symon Petrus: et dicit ei: Quis est de quo dicit? Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu: dicit ei: Domine: quis est? Respondit Iesus: Ille est: cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem: dedit Iudae Symonis Scariothis. Et post bucellam: tunc introiuit in illum sathanas. Dicit ei Iesus: Quod facis: fac citius. Hoc autem nemo sciuit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant: quia loculos habebat Iudas: quia dicit ei Iesus: eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. Cum ergo accepisset ille bucellam: exiuit continuo. Erat autem nox.

 

 

 

X.VII

 

Io Cum ergo exisset: dixit Iesus: Nunc clarificatus est filius hominis: et deus clarificatus est in eo. Si deus clarificatus est in eo: et deus clarificabit eum in semet ipso. Et continuo clarificabit eum. Filioli: adhuc modicum uobiscum sum. Quaeretis me: et sicut dixi Iudaeis: quo ego uado: uos non potestis uenire. Et uobis dico modo. Mandatum nouum do uobis: ut diligatis inuicem: sicut dilexi uos: ut et uos diligatis inuicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad inuicem. Dicit ei Symon Petrus: Domine: quo uadis? Respondit Iesus: Quo ego uado: non potes me modo sequi: sequeris autem postea. Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam. Respondit Iesus: animam tuam pro me ponis? Amen: amen dico tibi: non cantabit gallus: donec ter me neges. Non turbetur cor uestrum: Creditis in deum: et in me credite. In domo Patris mei mansiones multae sunt. Si quo minus: dixissem uobis: quia uado parare uobis locum. Et si abiero et praeparauero uobis locum: iterum uenio et accipiam uos ad me ipsum: ut ubi sum ego: et uos sitis. Et quo ego uado scitis: et uiam scitis. Dicit ei Thomas: Domine: nescimus quo uadis. Et quomodo possumus uiam scire? Dicit ei Iesus: Ego sum uia: et ueritas: et uita. Nemo uenit ad Patrem: nisi per me. Si cognouissetis me: et Patrem meum utique cognouissetis. Et a modo cognoscitis eum: et uidistis eum. Dicit ei Philippus: Domine: ostende nobis Patrem: et sufficit nobis. Dicit ei Iesus: Tanto tempore uobiscum sum: et non cognouistis me? Philippe: qui uidet me: uidet et Patrem: Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in patre: et pater in me est? uerba quae ego loquor uobis: a me ipso non loquor. pater autem in me manens: ipse facit opera. Non creditis quia ego in patre et pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite. Amen: amen dico uobis qui credit in me: opera quae ego facio et ipse faciet: et maiora horum faciet: quia ego ad Patrem uado. Et quodcumque petieritis in nomine meo: hoc faciam. ut clarificetur pater in Filio. Si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam. Si diligitis me: mandata mea seruate. Et ego rogabo Patrem: et alium paraclitum dabit uobis: ut maneat uobiscum in aeternum: spiritum ueritatis: quem mundus non potest accipere: quia non uidit eum: nec scit eum. Uos autem cognoscetis eum: quia apud uos manebit: et in uobis erit. Non relinquam uos orphanos: ueniam ad uos. Adhuc modicum: et mundus me iam non uidet: uos autem uidetis me: quia ego uiuo: et uos uiuetis. In illo die uos cognoscetis quia ego sum in patre meo: et uos in me: et ego in uobis. Qui habet mandata mea: et seruat ea: ille est: qui diligit me. Qui autem diligit me: diligetur a patre meo. Et ego diligam eum: et manifestabo ei me ipsum. Dicit ei Iudas: non ille Scariothes: Domine: quid factum est: quia nobis manifestaturus es te ipsum: et non mundo? Respondit Iesus: et dixit ei: Si quis diligit me: sermonem meum seruabit: Et pater meus diliget eum: et ad eum ueniemus: et mansionem apud eum faciemus: qui non diligit me: sermones meos non seruat. Et sermonem quem audistis: non est meus: sed eius qui misit me Patris. Haec locutus sum uobis apud uos manens. Paraclitus autem: spiritus sanctus: quem mittet pater in nomine meo: ille uos docebit omnia: et suggeret uobis omnia quecumque dixero uobis. Pacem relinquo uobis: pacem meam do uobis. Non quomodo mundus dat: ego do uobis. Non turbetur cor uestrum: neque formidet. Audistis quia ego dixi uobis: uado: et uenio ad uos. Si diligeretis me: gauderetis utique: quia uado ad Patrem: quia pater maior me est. Et nunc dixi uobis prius quam fiat: ut cum factum fuerit: credatis. Iam non multa loquar uobiscum. Uenit enim princeps mundi huius: et in me non habet quicquam. Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem: et sicut mandatum dedit mihi pater: sic facio. Surgite eamus hinc.

 

 

 

X.VIII

 

Io Ego sum uitis uera: et pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum: tollet eum: et omnem qui fert fructum: purgabit eum: ut fructum plus afferat. Iam uos mundi estis propter sermonem: quem locutus sum uobis. Manete in me: et ego in uobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso: nisi manserit in uitae: sic nec uos: nisi in me manseritis. Ego sum uitis: uos palmites. Qui manet in me: et ego in eo hic fert fructum multum: quia sine me nichil potestis facere. Si quis in me non manserit: mittetur foras sicut palmes et arescet: et colligent eum: et in ignem mittunt: et ardent. Si manseritis in me: et uerba mea in uobis manserint: quodcumque uolueritis petetis: et fiet uobis. In hoc clarificatus est pater meus: ut fructum plurimum afferatis: et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me pater: et ego dilexi uos: manete in dilectione mea. Si praecepta mea seruaueritis: manebitis in dilectione mea: sicut et ego Patris mei praecepta seruaui: et maneo in eius dilectione. Haec locutus sum uobis ut gaudium meum in uobis sit: et gaudium uestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum: ut diligatis inuicem sicut dilexi uos. Maiorem hac dilectionem nemo habet: ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Uos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio uobis. Iam non dico uos seruos: quia seruus nescit quid faciat dominus eius. Uos autem dixi amicos: quia omnia quaecumque audiui a patre meo: nota feci uobis. Non uos me elegistis: sed ego elegi uos: et posui uos ut eatis et fructum afferatis: et fructus uester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo: det uobis. Haec mando uobis: ut diligatis inuicem. Si mundus uos odit: scitote quia me priorem uobis odio habuit. Si de mundo fuissetis: mundus quod suum erat diligeret. Quia uero de mundo non estis: sed ego elegi uos de mundo: propterea odit uos mundus. Mementote sermonis mei: quem ego dixi uobis: non est seruus maior domino suo. Si me persecuti sunt: et uos persequentur. Si sermonem meum seruauerunt: et uestrum seruabunt. Sed haec omnia facient uobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me. Si non uenissem et locutus fuissem eis: peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit: et Patrem meum odit. Si opera non fecissem in eis: quae nemo alius fecit: peccatum non haberent. Nunc autem et uiderunt et oderunt: et me et Patrem meum. Sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: quia odio habuerunt me gratis. Cum autem uenerit paraclitus: quem ego mittam uobis a patre: spiritum ueritatis: qui a patre procedit: ille testimonium perhibebit de me. Et uos testimonium perhibetis: quia ab initio mecum estis. Haec locutus sum uobis: ut non scandalizemini. Absque synagogis facient uos. Sed uenit hora: ut omnis qui interficit uos: arbitretur obsequium se praestare Deo. Et haec facient uobis: quia non nouerunt Patrem neque me. Sed haec locutus sum uobis: ut cum uenerit hora eorum: reminiscamini quia ego dixi uobis. Haec autem uobis ab initio non dixi: quia uobiscum eram. Et nunc uado ad eum qui me misit: et nemo ex uobis interrogat me. Quo uadis? Sed quia haec locutus sum uobis: tristitia impleuit cor uestrum. Sed ego ueritatem dico uobis: expedit uobis ut ego uadam. Si enim non abiero: paracletus non ueniet ad uos. Si autem abiero: mittam eum ad uos. Et cum uenerit: ille arguet mundum de peccato: et de iusticia: et de iudicio. De peccato quidem: quia non crediderunt in me: De iusticia uero: quia ad Patrem uado et iam non uidebitis me: De iudicio autem: quia princeps mundi huius iudicatus est. Adhuc multa habeo uobis dicere: sed non potestis portare modo. Cum autem uenerit ille spiritus ueritatis: docebit uos omnem ueritatem. Non enim loquetur a semet ipso: sed quaecumque audiet loquetur: et quae uentura sunt annuntiabit uobis. Ille me clarificabit: quia de meo accipiet: et annuntiabit uobis. Omnia quaecumque habet pater mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet: et annuntiabit uobis. Modicum: et iam non uidebitis me: et iterum modicum: et uidebitis me: quia uado ad Patrem. Dixerunt ergo discipuli eius ad inuicem: Quid est hoc quod dicit nobis: modicum: et non uidebitis me: et iterum modicum: et uidebitis me: et quia uado ad Patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc: quod dicit: modicum? Nescimus quid loquitur. Cognouit autem Iesus: quia uolebant eum interrogare et dixit eis. De hoc quaeritis inter uos quia dixi: modicum: et non uidebitis me: et iterum modicum: et uidebitis me? Amen: amen dico uobis: quia plorabitis et flebitis uos: mundus autem gaudebit. Uos autem contristabimini sed tristicia uestra uertetur in gaudium. Mulier cum parit: tristiciam habet: quia uenit hora eius. Cum autem pepererit puerum: iam non meminit pressurae propter gaudium: quia natus est homo in mundum. Et uos igitur nunc quidem tristiciam habetis. Iterum autem uidebo uos: et gaudebit cor uestrum. Et gaudium uestrum nemo tollet a uobis. Et in illo die me non interrogabitis quicquam. Amen: amen dico uobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo: dabit uobis. usque modo non petistis quicquam in nomine meo. Petite: et accipietis: ut gaudium uestrum sit plenum. Haec in prouerbiis locutus sum uobis. Uenit hora cum iam non in prouerbiis loquar uobis: sed palam de patre annuntiabo uobis. Illo die in nomine meo petetis. Et non dico uobis quia ego rogabo Patrem de uobis. Ipse enim pater amat uos: quia uos me amastis et credidistis quia ego a Deo exiui. Exiui a patre: et ueni in mundum. Iterum relinquo mundum: et uado ad Patrem. Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris: et prouerbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis omnia: et non opus est tibi ut quis te interroget. In hoc credimus quia a Deo existi. Respondit eis Iesus: Modo creditis? Ecce uenit hora: et iam uenit: ut dispergamini unusquisque in propria: et me solum relinquatis. Et non sum solus: quia pater mecum est. Haec locutus sum uobis: ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite: ego uici mundum.

 

 

X.IX

 

Io Haec locutus est Iesus: et sulleuatis oculis in caelum dixit: pater: uenit hora: clarifica filium tuum ut filius tuus clarificet te. Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis: ut omne quod dedisti ei: det eis uitam aeternam. Haec est autem uita aeterna: ut cognoscant te: solum uerum deum: et quem misisti: Iesum Christum. Ego te clarificaui super terram: Opus consummaui: quod dedisti mihi ut faciam. Et nunc clarifica me tu: pater: apud temet ipsum: claritate quam habui prius quam mundus esset apud te. Manifestaui nomen tuum hominibus: quos dedisti mihi de mundo. Tui erant: et mihi eos dedisti. Et sermonem tuum seruauerunt. Nunc cognouerunt quia omnia quae dedisti mihi: abs te sunt: quia uerba quae dedisti mihi: dedi eis. Et ipse acceperunt: et cognouerunt uere quia a te exiui: et crediderunt quia tu me misisti. Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo: sed pro his quos dedisti michi: quia tui sunt. Et mea omnia tua sunt: et tua mea sunt. Et clarificatus sum in eis. Et iam non sum in mundo. Et hi in mundo sunt: et ego ad te uenio. pater sancte: serua eos in nomine tuo quos dedisti mihi: ut sint unum: sicut et nos. Cum essem cum eis: ego seruabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi: custodiui. Et nemo ex his periuit: nisi filius perditionis: ut scriptura impleatur. Nunc autem ad te uenio. Et haec loquor in mundo: ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis. Ego dedi eis sermonem tuum. Et mundus eos odio habuit: quia non sunt de mundo: sicut et ego non sum de mundo. Non rogo ut tollas eos de mundo: sed ut serues eos a malo. De mundo non sunt: sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in ueritate. Sermo tuus ueritas est. Sicut me misisti in mundum: et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico me ipsum: ut sint et ipsi sanctificati in ueritate. Non pro his autem rogo tantum: sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me: ut omnes unum sint. Sicut tu: pater: in me: et ego in te: ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi: dedi eis: ut sint unum: sicut et nos unum sumus. Ego in eis: et tu in me: ut sint consummati in unum. Et cognoscat mundus quia tu me misisti: et dilexisti eos: sicut et me dilexisti. pater: quos dedisti mihi: uolo ut ubi sum ego: et illi sint mecum: ut uideant claritatem meam: quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Pater iuste: et mundus te non cognouit: ego autem te cognoui. Et hi cognouerunt: quia tu me misisti. Et notum feci eis nomen tuum: et notum faciam: ut dilectio: qua dilexisti me: in ipsis sit: et ego in ipsis.

 

 

 

XI.I

 

Io Haec cum dixisset Iesus Mt et ymno dicto: Lv secundum consuetudinem Mt exierunt in montem oliueti. Tunc dicit illis Iesus: Omnes uos scandalum patiemini in me: in ista nocte. Scriptum est enim. Percutiam pastorem et dispergentur oues gregis. Postquam autem resurrexero: praecedam uos in galilaeam. Respondens autem petrus: ait illi. Etsi omnes scandalizati fuerint in te: ego nunquam scandalizabor. Ait illi Iesus: Amen dico tibi: Mr quia tu hodie in nocte hac: prius quam bis gallus uocem dederit: ter me es negaturus. At ille amplius loquebatur. Mt Etiamsi oportuerit me mori tecum: non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

 

 

 

XI.II

 

Mt Tunc uenit Iesus in uillam: quae dicitur gethsemani. Io trans torrentem cedron: ubi erat ortus: in quem introiuit ipse: et discipuli eius: Sciebat autem et iudas: qui tradebat eum locum: quia frequenter Iesus conuenerat illuc cum discipulis suis. Mt Et dixit discipulis suis: Sedete hic donec uadam illuc et orem. Et assumpto Mr secum Mt petro: et duobus filiis zebedaei: coepit contristari et maestus esse. Mr et pauere et tedere. Mt Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic: et uigilate mecum. Lv Orate ne intretis in temptationem. Mr Et cum Lv ipse auulsus est ab eis Mr processisset paululum: Lv quantum iactus est lapidis: Mt procidit in faciem suam: Mr super terram. Lv et positis genibus orabat: Mr ut si fieri posset: transiret ab eo hora. Et dixit: Abba: pater: omnia tibi possibilia sunt. Lv Si uis: transfer calicem istum a me: ueruntamen non mea uoluntas: sed tua fiat. Apparuit autem illi angelus: de caelo confortans eum. Et factus in agonia: prolixius orabat. Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Et cum surrexisset ab oratione: et uenisset ad discipulos suos: inuenit eos dormientes prae tristicia. Et ait illis: Quid dormitis? Mt Et dicit petro: sic Mr simon: dormis? Mt Non potuistis una hora uigilare mecum? uigilate Lv surgite Mt et orate ut non intretis in temptationem. Spiritus quidem promptus est: caro autem infirma. Iterum secundo abiit et orauit dicens: pater mi: si non potest hic calix transire nisi bibam illum: fiat uoluntas tua. Et uenit iterum: et inuenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum grauati. Mr et ignorabant quid responderent ei. Mt Et relictis illis: iterum abiit et orauit tertio: eundem sermonem dicens. Tunc uenit. Mr tercio. Mt ad discipulos suos: et dicit illis: Dormite iam et requiescite: Mr Sufficit. Mt Ecce appropinquauit hora: et filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite eamus. Ecce appropinquauit qui me tradet.

 

 

 

XI.III

 

Mt Adhuc ipso loquente: ecce iudas Mr scarioth unus ex duodecim Io accepisset cohortem: et a pontificibus et Pharisaeis ministros: uenit illuc cum lanternis: et facibus Mt et cum eo turba multa: cum gladiis et fustibus missi: a principibus sacerdotum Mr et a scribis: et a senioribus Mt populi. Qui autem tradidit eum dedit illis signum: dicens: Quemcumque osculatus fuero: ipse est: tenete eum: Mr et ducite caute. Et cum uenisset Mt confestim accedens ad Iesum: dixit. Aue rabbi. Et osculatus est eum. Io Iesus itaque sciens omnia quae uentura erant super eum: processit: Mt dixitque illi Lv Iuda: osculo Filium hominis tradis? Mt Amice: ad quod uenisti? Io Et dicit eis. Quem quaeritis? Responderunt ei: Iesum nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Stabat autem et iudas: qui tradebat eum: cum ipsis. ut ergo dixit eis: ego sum: abierunt retrorsum: et ceciderunt in terram. Iterum ergo eos interrogauit: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Iesum nazarenum. Respondit Iesus: Dixi uobis: quia ego sum: Si ergo me quaeritis sinite hos abire. ut impleretur sermo: quem dixit: quia quos dedisti mihi: non perdidi ex eis quemquam. Lv Videntes autem hi qui circa ipsum erant quod futurum erat: dixerunt ei: Domine: si percutimus in gladio? Io Symon ergo petrus. Mt extendens manum: exemit gladium suum: Io et percussit pontificis seruum: et abscidit auriculam eius dextram. Erat autem nomen seruo malcus. Lv Respondens autem Iesus: ait: Sinite usque huc. Io dixit autem petro. Mt Conuerte gladium tuum in locum suum: omnes enim qui acceperint gladium: gladio peribunt. An putas quia non possum rogare Patrem meum: et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur scripturae? Quia sic oportet fieri. Io Calicem quem dedit mihi pater: non bibam illum? Lv Et cum tetigisset auriculam eius: sanauit eum. Io Cohors ergo: et tribunus: et ministri Iudaeorum Mt tunc accesserunt: et manus iniecerunt in Iesum: et tenuerunt eum. Io et ligauerunt eum. Mt In illa hora dixit Iesus Lv ad eos qui uenerant ad se principes sacerdotum: et magistratus templi: et seniores Mt Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Cotidie apud uos sedebam docens in templo: et non me tenuistis. Lv Sed haec est hora uestra: et potestas tenebrarum. Mt Hoc autem totum factum est: ut implerentur scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes. relicto eo: fugerunt. Mr Adholescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo. Et tenuerunt eum. At ille reiecta sindone: nudus profugit ab eis. Mt At illi tenentes Iesum: duxerunt Io ad annam primum. Erat enim socer caiphe: qui erat pontifex anni illius. Erat autem caiphas: qui consilium dederat Iudaeis: quia expedit unum hominem mori pro populo.

 

 

 

XI.IIII

 

Io Sequebatur autem Iesum Mr a longe Io symon petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici. Et introiuit cum Iesu in atrium pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiuit ergo discipulus alius: qui erat notus pontifici: et dixit ostiariae et introduxit petrum. Mt Et ingressus intro: sedebat cum ministris: ut uideret finem. Lv Accenso autem igni in medio atrio: et circumsedentibus illis: erat petrus in medio eorum. Mr et calefaciebat se ad ignem. Mt Et accessit ad eum Mr cum esset Mt foris in atrio Mr deorsum Io ancilla ostiaria Mr summi sacerdotis Mr et aspiciens illumLv sedentem ad lumen: dixit: Et hic cum illo erat. Io Dicit autem petro. Mt et tu cum Iesu galilaeo eras. Lv At ille negauit eum: Mt coram omnibus: dicens. Lv Mulier Mt nescio quid dicis. Lv Non noui illum. Mr Et exiit foras ante atrium: et gallus cantauit. Rursus autem Lv post pusillum Mt uidit eum alia ancilla: et ait his qui erant ibi. Et hic erat cum Iesu nazareno. Lv Et alius uidens eum: dixit. Et tu de illis es. Io Stabant autem serui et ministri ad prunas: quia frigus erat: et calefiebant. Erat autem et petrus cum eis stans: et calefaciens se. Io Dixerunt ergo ei: Nunquid et tu ex discipulis eius es? Negauit Mr iterum Mt cum iuramento Io ille: et dixit: Non sum. Lv Et interuallo facto quasi horae unius: Mr rursus Lv alius quidam affirmabat: dicens: uere et hic cum illo erat: Nam et galilaeus [est] Mt Et accesserunt qui ibi stabant: et dixerunt petro: uere et tu ex illis es: Nam et loquela tua manifestum te facit. Io Dixit autem unus ex seruis pontificis: cognatus eius: cuius abscidit petrus auriculam: Nonne ego uidi in orto cum illo? Iterum ergo Mr coepit anathematizare et iurare: quia nescio hominem istum: quem dicitis. Et statim iterum Lv adhuc illo loquente cantauit gallus. Et conuersus dominus respexit petrum. Et recordatus est petrus uerbi Mr quod dixerat ei Iesus: prius quam gallus cantet bis: ter me negabis. Lv Et egressus foras petrus fleuit amare.

 

 

 

XI.V

 

Io Pontifex ergo interrogauit iesum de discipulis suis: et de doctrina eius. Respondit ei Iesus. Ego palam locutus sum mundo. Ego semper docui in synagoga et in templo: quo omnes Iudaei conueniunt: et in occulto locutus sum nichil. Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt quae dixerim ego. Haec autem cum dixisset: unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu: dicens: Sic respondes pontifici? Respondit ei Iesus: Si male locutus sum: testimonium perhibe de malo: Si autem bene: quid me cedis? Mt Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum: ut eum morti traderent: et non inuenerunt: cum multi falsi testes accessissent. Mr Multi enim testimonium falsum dicebant aduersus eum: et conuenientia testimonia non erant. Et quidam surgentes: falsum testimonium ferebant aduersus eum: dicentes: Quoniam nos audiuimus eum dicentem: ego dissoluam templum hoc manu factum: et per triduum aliud non manu factum aedificabo. Mt Nouissime autem uenerunt duo falsi testes: et dixerunt: [Hic dixit] Possum destruere templum Dei: et post triduum aedificare illud. Mr Et non erat conueniens testimonium illorum. Et exurgens summus sacerdos in medium: interrogauit Iesum: dicens: Non respondes quicquam ad ea: quae tibi obiciuntur ab his? Mt et quae isti aduersum te testificantur? Iesus autem tacebat. Mr et nichil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum: et dicit ei. Mt Adiuro te per deum uiuum: ut dicas nobis si tu es christus filius Dei. Mr benedicti. Mt Dicit illi Iesus: Tu dixisti: Mr Ego sum. Mt ueruntamen dico uobis: a modo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis: et uenientem in nubibus caeli. Tunc princeps sacerdotum scidit uestimenta sua: dicens: Blasphemauit. Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasfemiam. Quid uobis uidetur? At illi Mr omnes Mt respondentes dixerunt. Reus est mortis. Tunc Lv et uiri qui tenebant illum illudebant ei: Mt et expuerunt in faciem eius: Lv et uelauerunt Mr faciem eius. Mt et colaphis eum ceciderunt. Alii autem palmas in faciem ei dederunt: dicentes. Prophetiza nobis christe: quis est qui te percussit? Lv Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

 

 

 

XI.VI

 

Io Et misit eum annas ligatum ad caiphan pontificem. Io Adducunt ergo Iesum ad caiphan. Erat autem mane. Mt Mane autem facto: Lv conuenerunt Mr et confestim Mt consilium inierunt omnes principes sacerdotum Lv et scribae Mt et seniores populi: aduersus iesum: ut eum morti traderent. Lv Et duxerunt illum in concilium suum: dicentes: Si tu es christus: dic nobis. Et ait illis: Si uobis dixero: non credetis mihi. Si autem et interrogauero: non respondebitis mihi: neque dimittetis. Ex hoc autem erit filius hominis sedens a dextris uirtutis Dei. Dixerunt autem omnes: Tu ergo es filius dei? Qui ait: uos dicitis: quia ego sum. At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audiuimus de ore eius. Et surgens omnis multitudo eorum: duxerunt illum Mt uinctum Io in praetorium Mt et tradiderunt pontio pilato praesidi. Io Et ipsi non introierunt in praetorium: ut non contaminarentur: sed ut manducarent pascha. Exiuit ergo pilatus ad eos foras: et dixit: Quam accusationem affertis aduersus hominem hunc? Responderunt: et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor: non tibi tradidissemus eum. Dixit ergo eis pilatus. Accipite eum uos: et secundum legem uestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: Nobis non licet interficere quemquam. ut sermo Iesu impleretur: quem dixit: significans qua morte esset moriturus. Lv Coeperunt autem accusare illum: dicentes: Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram: et prohibentem tributa dari caesari: et dicentem se christum regem esse. Io lntroiuit ergo iterum in praetorium pilatus: et uocauit Iesum.

 

 

 

XI.VII

 

Mt Tunc uidens iudas qui eum tradidit: quod dampnatus esset: paenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus: dicens: Peccaui: tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu uideris. Et proiectis argenteis in templo: recessit. Et abiens laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotum: acceptis argenteis: dixerunt: Non licet mittere eos in corbanan: quia pretium sanguinis est. Consilio autem inito: emerunt ex illis agrum figuli: in sepulturam peregrinorum. Propter hoc uocatus est ager ille: acheldemach: hoc est ager sanguinis: usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per ieremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos: pretium appretiati quem appretiauerunt a filiis Israel:et dederunt eos in agrum figuli: sicut constituit mihi dominus.

 

 

 

XI.VIII

 

Mt Iesus autem stetit ante praesidem. Et interrogauit eum praeses: dicens: Tu es rex Iudaeorum? Io Et respondit Iesus: A temet ipso hoc dicis: an alii tibi dixerunt de me? Respondit pilatus: Nunquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respondit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum: ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis. Nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit itaque ei pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum: et ad hoc ueni in mundum: ut testimonium perhibeam ueritati. Omnis qui est ex ueritate: audit meam uocem. Dicit ei pilatus: Quid est ueritas? Et cum hoc dixisset: iterum exiuit ad Iudaeos. Et dicit eis: Ego nullam inuenio in eo causam. Mr Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. Mt Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus: nichil respondit. Mr Pilatus autem rursum interrogauit eum: dicens: Mt Non audis quanta aduersum te dicunt testimonia? Mr Non respondes quicquam? uide in quantis te accusant. Iesus autem amplius nichil respondit: ita ut miraretur pilatus: Mt uehementer. Lv At illi inualescebant: dicentes. Commouit populum docens per uniuersam Iudaeam: et incipiens a galilaea usque huc.

 

 

 

XI.IX

 

Lv Pilatus autem audiens galilaeam: interrogauit si homo galilaeus esset. Et ut cognouit quod de herodis potestate esset: remisit eum ad herodem: qui et ipse Ierosolimis erat in illis diebus. Herodes autem uiso Iesu: gauisus est ualde: Erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum: eo quod audiret multa de illo: et sperabat signum aliquod ab eo uidere fieri. Interrogabat autem illum multis sermonibus: et ipse nichil illi respondebat. Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. Spreuit autem illum herodes cum exercitu suo et illusit: indutum ueste alba: remisit ad pilatum. Et facti sunt amici herodes et pilatus in ipsa die: Nam antea inimici erant ad inuicem.

 

 

 

XI.X

 

Lv Pilatus autem conuocatis principibus sacerdotum: et magistratibus et plebe: dixit ad illos. Obtulistis michi hunc hominem: quasi auertentem populum: et ecce ego coram uobis interrogans: nullam inuenio causam in homine isto ex his: in quibus eum accusatis. Sed neque herodes. Nam remisi uos ad illum: et ecce nichil dignum morte actum est ei. Emendatum ergo illum dimittam. Mt Per diem autem solennem consueuerat praeses dimittere populo unum uinctum: quem uoluissent. Habebant autem tunc unum uinctum insignem: qui dicebatur barrabbas. Io Erat autem barrabbas latro. Lv Qui erat propter seditionem quandam factam in ciuitate et homicidium missus in carcerem. Mr Et cum seditiosis [erat] uinctus. Et cum ascendisset turba: coepit rogare sicut semper faciebat illis Mt Congregatis ergo illis Mr respondit pilatus et [dixit]. Io Est autem consuetudo uobis ut unum dimittam uobis in pascha. Uultis ergo dimittam uobis regem Iudaeorum? Mr Sciebat enim quod per inuidiam tradidissent eum summi sacerdotes. Pontifices autem Mt et seniores persuaserunt populis ut peterent barrabban: Iesum uero perderent. Respondens autem praeses: ait illis: Quem uultis uobis de duobus dimitti. Mt Barrabban: an Iesum qui dicitur christus? Lv Exclamauit autem simul uniuersa turba: dicens: Tolle hunc: et dimitte nobis barrabban. Lv Iterum autem pilatus locutus est ad illos: uolens dimittere Iesum. Mt Quid igitur faciam de Iesu qui dicitur christus? Mr At illi iterum Lv succlamabant Mt omnes Lv dicentes: Crucifige: crucifige eum. Mr Erat autem hora tercia. Mt Praeses Lv autem tercio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis inuenio in eo. Corripiam ergo illum: et dimittam. At illi instabant uocibus magnis postulantes ut crucifigeretur. Et inualescebant uoces eorum.

 

 

 

XI.XI

 

Io Tunc ergo apprehendit pilatus Iesum: et flagellauit. Et milites Mt praesidis suscipientes Iesum Mr duxerunt eum intro in atrium praetorii: et Mt congregauerunt ad eum uniuersam cohortem. Et exeuntes eum: clamidem coccineam circumdederunt ei. Io Et plectentes coronam de spinis: imposuerunt capiti eius: [ueste purpurea circumdederunt eum.] Mt et posuerunt harundinem in dextera eius. Io Et ueniebant ad eum. Mt Et genu flexo ante eum illudebant: dicentes: Aue: rex Iudaeorum. Io Et dabant ei alapas. Mt Et expuentes in eum: acceperunt harundinem: et percutiebant caput eius. Io Exiit iterum pilatus foras: et dicit eis: Ecce adduco uobis eum foras: ut cognoscatis quia nullam causam inuenio in eo. Exiit ergo Iesus portans spineam coronam: et purpureum uestimentum. Et dicit eis: Ecce homo. Cum ergo uidissent eum pontifices et ministri: clamabant: dicentes: Crucifige: crucifige. Dicit eis pilatus: Accipite eum uos: et crucifigite: Ego enim non inuenio in eo causam. Responderunt ei Iudaei. Nos legem habemus: et secundum legem debet mori: quia Filium Dei se fecit. Cum ergo audisset pilatus hunc sermonem: magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum: et dicit ad Iesum: unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei pilatus: Michi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te: et potestatem habeo crucifigere te? Respondit Iesus. Non haberes potestatem aduersum me ullam: nisi tibi datum esset de super. Propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet. Exinde quaerebat pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis: non es amicus caesaris. Omnis qui se regem facit: contradicit Caesari.

 

 

 

XI.XII

 

Io Pilatus ergo cum audisset: hos sermones: adduxit foras Iesum. Et sedit pro tribunali: in loco qui dicitur lithostratus: hebraice autem gabatha. Mt Sedente autem illo pro tribunali: misit ad illum uxor eius: dicens: Nichil tibi: et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per uisum propter eum. Io Erat autem parasceue pasce: hora quasi sexta. Et dicit Iudeis: Ecce rex uester. Illi autem clamabant: Tolle: tolle crucifige eum. Dicit eis pilatus: Regem uestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem: nisi cesarem. Mt uidens autem pilatus quia nichil proficeret: sed magis tumultus fieret: accepta aqua: lauit manus coram populo: dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: uos uideritis. Et respondens uniuersus populus: dixit: Sanguis eius super nos: et super filios nostros. Io Tunc ergo Mr pilatus uolens populo satisfacere: Lv adiudicauit fieri peticionem eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem: quem petebant. Mt Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Io Susceperunt autem Iesum: Mr exuerunt illum purpura: et induerunt illum uestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. Io Et baiulans sibi crucem: exiuit. Mt Exeuntes autem inuenerunt Mr praetereuntem quempiam: Mt hominem cireneum: nomine simonem. Mr uenientem de uilla: Patrem alexandri et rufi: Mt hunc angariauerunt ut tolleret crucem eius. Lv Et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. Sequebatur autem illum turba multa populi: et mulierum quae plangebant et lamentabantur eum. Conuersus autem ad illas: Iesus dixit: Filiae hierusalem nolite flere super me: sed super uos ipsas flete: et super filios uestros. Quoniam ecce uenient dies: in quibus dicent: Beatae steriles: et uentres qui non genuerunt: et ubera quae non lactauerunt. Tunc incipient dicere montibus: cadite super nos: et collibus: operite nos. Quia si in uiridi ligno haec faciunt: in arido quid fiet? Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo: ut interficerentur.

 

 

 

XI.XIII

 

Lv Et postquam uenerunt in locum qui uocatur caluariae. Io hebraice golgotha. Lv ibi crucifixerunt eum Mr Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris: et alium a sinistris eius. Io medium autem Iesum. Mr Et adimpleta est scriptura: quae dicit: Et cum iniquis reputatus est. Mr Et dabant ei bibere mirratum uinum. Mt cum felle mixtum. Et cum gustasset: noluit bibere. Lv Iesus autem dicebat: pater: dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Io Scripsit autem et titulum Mr causae eius Io pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Mt hic est Io Iesus nazarenus: rex Iudaeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum: quia prope ciuitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus. Et erat scriptum hebraice: grece: et latine. Dicebant ergo pilato pontifices Iudaeorum: Noli scribere rex Iudaeorum: sed: quia ipse dixit: rex sum Iudaeorum. Respondit pilatus: Quod scripsi: scripsi. Milites ergo cum crucifixissent eum: acceperunt uestimenta eius: et fecerunt quattuor partes: unicuique militi partem. Et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis: de super contexta per totum. Dixerunt ergo ad inuicem: Non scindamus eam: sed sortiamur de illa cuius sit. ut scriptura impleretur: dicens: Partiti sunt uestimenta mea sibi: et in uestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt. Mt Et sedentes seruabant eum. Io Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius: et soror matris eius: Maria cleophe: et Maria Magdalene. Cum uidisset ergo Iesus matrem: et discipulum stantem: quem diligebat: dicit matri suae: Mulier: ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Lv Et stabat populus expectans Mt Praetereuntes autem blasphemabant eum: mouentes capita sua: et dicentes. Uah qui destruit templum Dei: et in triduo illud reaedificas: Salua temet ipsum. Si filius Dei es: descende de cruce. Similiter et principes sacerdotum illudentes Mr ad alterutrum Mt cum scribis et senioribus: dicebant: Alios saluos fecit: se ipsum non potest saluum facere? Lv hic est Christus Dei electus Mt Si rex Israel descendat nunc de cruce: et credimus ei. Confidit in Deo: liberet nunc eum: si uult. Dixit enim: quia filius Dei sum. Lv Illudebant autem ei et milites Lv dicentes: Si tu es rex Iudaeorum: saluum te fac. Mt Id ipsum autem et latrones qui crucifixi erant cum eo: improperabant ei. Lv unus enim de his qui pendebant latronibus: blasphemabat eum: dicens: Si tu es christus: saluum fac temet ipsum et nos. Respondens autem alter increpabat illum: dicens: Neque tu times deum: quod in eadem dampnatione es: Et nos quidem iuste: nam digna factis recipimus: hic uero nichil mali gessit. Et dicebat ad Iesum: Domine: memento mei cum ueneris in regnum tuum. Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. Erat autem fere hora sexta. Et tenebrae factae sunt in uniuersam terram usque in horam nonam. Et obscuratus est sol.

 

 

 

XI.XIIII

 

Mt Et circa horam nonam clamauit Iesus uoce magna: dicens: Heli: Heli: Lamazapthani? Hoc est: Deus meus: Deus meus. Ut quid dereliquisti me? Quidam autem illic stantes et audientes: dicebant Mr ecce Mt Heliam uocat iste. Io Postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt: ut consummaretur scriptura: dicit: Sitio. Uas ergo positum erat aceto plenum. Mt Et continuo currens unus ex eis: acceptam spongiam impleuit aceto Mr circumponensque Io hisopo Mt imposuit harundini: et dabat ei bibere Mr dicens: Sinite Mt Ceteri uero dicebant: Sine. Uideamus an ueniat helias liberans eum Io Cum ergo accepisset Iesus acetum: dixit: Consummatum est. Mt Iesus autem iterum clamans uoce magna Lv ait: pater: in manus tuas comendo spiritum meum. Et haec dicens: Io inclinato capite tradidit spiritum. Mt Et ecce uelum templi scissum est in duas partes: a summo usque deorsum. Et terra mota est: et petrae scissae sunt. Et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum qui dormierant: surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius: uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis. Mr Videns autem centurio qui ex aduerso stabat: quia sic clamans exspirasset: ait. Uere homo hic filius Dei erat. Lv uidens autem quod factum fuerat: glorificauit deum: dicens: uere hic homo iustus erat. Mt Et qui cum eo erant: custodientes Iesum: uiso terrae motu et his quae fiebant: timuerunt ualde: dicentes: uere filius Dei erat iste. Lv Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud: et uidebant quae fiebant: percutientes pectora sua reuertebantur. Stabant autem omnes noti eius a longe: et mulieres quae secutae erant eum a galilaea: haec uidentes. Mr Inter quas erat et Maria Magdalene: et Maria iacobi minoris et ioseph mater: et salome Mt mater Filiorum zebedaei. Mr Et cum esset in galilaea: sequebantur eum: et ministrabant ei. Et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Ierosolimam.

 

 

 

XI.XV

 

Io Iudaei ergo: quoniam parasceue erat: ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati: rogauerunt pilatum ut frangerentur eorum crura: et tollerentur. Uenerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura: et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum uenissent: ut uiderunt eum iam mortuum: non fregerunt eius crura: sed unus militum lancea latus eius aperuit. Et continuo exiuit sanguis: et aqua. Et qui uidit testimonium perhibuit. Et uerum est eius testimonium. Et ille scit quia uera dicit: ut et uos credatis. Facta sunt enim haec ut scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia scriptura dicit: uidebunt in quem transfixerunt.

 

 

 

XI.XVI

 

Io Post haec autem Mr cum iam sero esset factum: quia erat parasceue: quod est ante sabbatum Lv Ecce Mt uenit quidam homo diues nomine ioseph. Lv qui erat Mr nobilis decurio. Lv uir bonus et iustus: hic non consenserat consilio et actibus eorum ab arimatthia ciuitate Iudaeae: [qui expectabat et ipse regnum Dei: hic accessit Mr et audacter introiuit ad pilatum: et petiit corpus Iesu] Io eo quod esset discipulus Iesu: occultus autem propter metum Iudaeorum. Mr Pilatus autem mirabatur si iam obisset. Et accersito centurione: interrogauit eum si iam mortuus esset. Et cum cognouisset a centurione: donauit corpus ioseph. Io uenit ergo Mr ioseph: et deponens Io tulit corpus Iesu. Uenit autem et nichodemus: qui uenerat ad Iesum nocte primum: ferens mixturam mirrae et aleos: quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu: et ligauerunt eum lintheis cum aromatibus: sicut mos Iudaeis est sepelire. Erat autem in loco ubi crucifixus est: ortus: et in orto monumentum nouum Mr quod erat excisum de petra. Io in quo nondum quisquam positus fuerat. Ibi ergo propter parasceuen Iudaeorum: quia iuxta erat monumentum: posuerunt Iesum. Mt Et aduoluit ioseph saxum magnum ad ostium monumenti: et abiit. Lv Et dies erat parasceues: et sabbatum illucescebat. Subsecutae autem mulieres: quae cum ipso uenerant de galilaea <Mt Maria Magdalene Mr et Maria ioseph Mt sedentes contra sepulchrum> [Lv] uiderunt monumentum: et quemadmodum positum erat corpus eius. Et reuertentes parauerunt aromata et ungenta. Et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Mt Altera autem die: quae est post parasceuen: conuenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad pilatum: dicentes: Domine: recordati sumus: quia seductor ille dixit adhuc uiuens: Post tres dies resurgam. Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte ueniant discipuli eius: et furentur eum: et dicant plebi: surrexit a mortuis. Et erit nouissimus error peior priore. Ait illis pilatus. Habetis custodiam. Ite: custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes: munierunt sepulchrum: signantes lapidem: cum custodibus.

 

 

 

XII.I

 

Mr Et cum transisset sabbatum: Maria Magdalene et Maria iacobi et salome emerunt aromata: ut uenientes ungerent Iesum. Et ualde mane una sabbatorum Io cum adhuc tenebrae essent Lv portantes quae parauerant aromata Mr ueniunt ad monumentum: orto iam sole. Mt Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus enim domini descendit de caelo: et accedens reuoluit lapidem: et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur: et uestimentum eius sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes: et facti sunt uelut mortui. Mr Et dicebant [mulieres] ad inuicem: Quis reuoluet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes uiderunt reuolutum lapidem: Erat quippe magnus ualde. Io Cucurrit ergo Maria Magdalene: et uenit ad simonem petrum: et ad alium discipulum quem amabat Iesus. Et dicit eis: Tulerunt dominum de monumento: et nescimus ubi posuerunt eum. Exiit ergo petrus: et ille alius discipulus: et uenerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul. Et ille alius discipulus praecucurrit citius petro: et uenit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset: uidit lintheamina posita: non tamen introiuit. Uenit symon petrus sequens eum: Lv et procumbens Io introiuit in monumentum. Et uidit lintheamina Lv sola Io posita: et sudarium: quod fuerat super caput eius: non cum lintheaminibus positum: sed separatim inuolutum in unum locum. Tunc ergo introuit et ille discipulus qui uenerat primus ad monumentum: et uidit: et credidit. Nondum enim sciebant scripturam: quia oporteret eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. Mr Et introeuntes mulieres in monumentum uiderunt iuuenem sedentem in dextris: coopertum stola candida: et obstipuerunt. Mt Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere uos: Scio enim: quod Iesum Mr nazarenum Mt qui crucifixus est: quaeritis. Non est hic. Surrexit enim: sicut dixit. Uenite et uidete locum: ubi positus erat dominus. Et cito euntes: dicite discipulis eius Mr et petro Mt quia surrexit: et ecce praecedet uos in galileam. Ibi eum uidebitis: Mr sicut dixit uobis. Io Maria autem stabat ad monumentum foris: plorans. Dum ergo fleret: inclinauit se: et prospexit in monumentum. Et uidit duos angelos in albis: sedentes: unum ad caput et unum ad pedes: ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: Mulier: quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. Lv Et ingressae mulieres non inuenerunt corpus domini Iesu. Et factum est: dum mente consternatae essent de isto: ecce duo uiri steterunt iuxta illas in ueste fulgenti. Cum timerent autem: et declinarent uultum in terra: dixerunt ad illas: Quid quaeritis uiuentem cum mortuis? Non est